JOANNIS LUDOVICI VIVIS
DE CAUSIS CORRUPTARUM ARTIUM

LIBER QUARTUS,
QUI EST DE CORRUPTA RHETORICA.

CAPUT I.

Societas ipsa per se sine justitia et sermone stare omnino non potest: Cur in populari imperio plus ille vigeat, ornarique a Siculis primum coeperit? Rhetorica ultra fines suos egressa; ex quo liquet falsam fuisse Quintiliani querelam.

Humanae omnes societates duabus potissimum rebus vinciuntur ac continentur, justitia, et sermone; quarum si alterutra desit, difficile sit coetum, et congregationem ullam, sive publicam, sive privatam, diutius consistere, ac conservari; neque enim vel cum iniquo possit quis habitare, et contrahere vitae commercia; sive sit ipse optimus, sive iniquissimus; vel cum eo velit vivere, quem non intelligit: itaque duo sunt velut clavi, quibus conventus hominum reguntur, justitia et sermo; sed justitia tacitas habet vires, et lentas, sermo vero praesentiores, et magis celeres, quod altera rationis et consilii vim admonet, alter animi motus excitat: ergo quem justum esse arbitrantur, ab eo se homines facile patiuntur regi; qui vero plurimum potest sermone, estque ad dicendum instructissimus, hunc volunt ducem et rectorem esse sui, et huic se totos permittunt, rati eandem esse vim in animo dicentis, quem experiuntur esse in animi fluvio, sermone. Sed non omnes congregationes quidquid volunt, efficiunt, nam in aliis unus administrat omnia, vel certe pauci, consensu, et conspiratione inter se quadam velut fornicati, magnisque viribus et potentia suffulti, si quis imperio repugnet; multitudo nec ad decernendum, exequendumve quae statuerit habet vires, sed ne ad coetus quidem, et conventus celebrandos, quibus nihil est formidabilius paucorum potentiae: sunt aliae congregationes, quae liberae [153] nominantur, paenes quas supremum est imperandi jus, et quodcunque imperaverint, ad id exequendum, vires.

In illis prioribus si quis plurimum dicendo polleat, vel non auditur, neque enim sinitur publice loqui, vel etiam si dicat, et persuadeat multitudini, ea tamen et voluntatem habet metu praepeditam, et manus alligatas: in populari imperio, quoniam quidquid multitudini est visum, id protinus habetur ratum, plurimum valet ad omnia vis dicendi: in istis ergo quando homines proclivitate naturae ad honores feruntur, ad opes, ad fortunas, dignitatem, potentiam, permulti studuerunt ut optime ad conciones civium dicerent; quod qui faciebant, Oratores nominati sunt, et eorum ars oratoria, Graece rhetores, et rhetorica: hoc quidem dicendi principium; sed ornatius dicendi, et acutius inveniendi, ex necessitate fluxit, cujus originem Aristoteles Siculis tribuit, acuto hominum generi, et suapte natura faceto, atque ad dicendum parato; apud hos enim quum crebra tyrannorum mutatione, quorum nulla fuit regio feracior, possessiones, et bona adempta aliis essent, aliis donata, postea vero, tyranno vel occiso vel pulso, qui exulabant, et patrimoniis erant devoluti, quum legibus et judiciis, et aequitate juris sua repeterent, instituerunt excultius quoddam, et politius dicendi genus in forum adducere, tum acrius et argumentosius, idoneum ad persuadendum permovendumque judicum mentes, et totius coronae.

Hinc extitere artis hujus praeceptores antiquissimi; Empedocles Pythagoricus qui movisse aliqua circa rhetoricen scribitur, ut ait Fabius; tum Corax, et Tysias, qui ex usu, et dicendi consuetudine observata, quaedam praecepta tradidere; hos secutus est jam cultus et elimatus homo insulae ejusdem Leontinus Gorgias, a quo multi sunt Athenis docti: ex necessitate hac recuperandi sua, ad alia quoque expetenda translatum est instrumentum, ut quemadmodum moverant judices, moverent etiam animos in concione populi, senatus in curia, denique eorum omnium, qui plurimum possent in republica, et in quorum manu atque arbitrio fortuna esset omnis posita civitatis; idque tanto erat efficacius, quanto is qui diceret, populum esset [154] nactus acutum, calidum, intemperantem, concitabilem, qui facile dicentis oratione tamquam aura quadam permoveretur, et agitaretur; nam in bene constitutis civitatibus, quieto, et moderato, atque etiam paullo hebetiore populo, etiamsi libero, non tamen magnus relictus est locus facundiae ad se jactandum, quemadmodum Cretae, vel Lacedaemone; Athenis autem praefervida civitate ac mobili, et in Asiae Graecis coloniis, qui paene fuerunt Athenis in ea loca deductae, Rhodi quoque, et in Sicilia, postremo Romae, dominatus est orator, ubi eloquentia invenit turbas acumine ingenii praeditas, inquietas, ambitiosas, et libertatis quadam aura tumefactas.

Itaque Zeno ille Stoicus, qui rhetoricen palmae esse similem pronuntiavit, dialecticen pugno, aptius dixisset, dialecticen ad subtilem doctorum examinationem argumentum colligere, rhetorem vero ad popularem sensum applicare, nam brevius non raro colligit orator quam dialecticus, ut quum enuntiationem unam, pro tota argumentatione ponit interdum bene longa, quemadmodum in Instrumento probabilitatis est a nobis ostensum: ergo ut erat exercitium hoc gradus ad ingentem potentiam, expetiverunt hanc artem homines honorum cupidi, opulenti, occupati negotiis; quumque ad actionem et destinatum usum converterent quidquid vel didicissent a praeceptoribus, vel ipsi experimentis deprehendissent, vel invenissent cogitationibus et incitatione mentis, non curarunt inquirere quid esset ea ars, quae ejus materia, qui limites, quam late pateret, quis scopus; videlicet, non eam ad scientiam aliquam excolebant, sed ut locum dignitatis in civitate amplissima obtinerent, opibus, et honore cumularentur, et quandam velut tyrannidem exercerent, dicendi viribus tamquam satellitio circumsepti, quo et opem amicis ferrent, et inimicos fatigarent: ergo illa omnia temere sunt ab eis definita, nempe ab occupatis et alio intentis: videbant usu quotidie venire ut de republica dicerent, de pace, de bello, de justitia, de magnanimitate, fortitudine, opibus, fortuna, de navigatione, de ventis, de imbribus, de natura Oceani, de coelis, diis, hominibus, de affectibus, et opinionibus, de salubritate, de peste, de cibis; putaverunt omnia esse artis hujus, [155] quoniam nihil erat de quo non aliquando esset dicendum.

Clamat Quintilianus, et indignabundus velut res suas repetit, amputata esse de rhetorica per homines desidiosos quae ad naturae contemplationem, quaeque ad componendos mores attinerent, et ex uno studio facta multa, tamquam membris uno ex corpore divulsis ac dissipatis: fuere qui tanto ambitu gauderent professionem suam extendi, ne rem levem, et cuivis facilem aut obviam, viderentur praestare; alii, qui opes erant et potentiam eloquentiae adjumento consecuti, difficiliorem aditum et arduum magis ascensum ostenderunt, ne alii secum aequarentur dignitate, neu curarent eadem ingredi difficultate perveniendi deterriti: Aristoteles rhetoricen deffinivit Vim seu facultatem videndi quid in quoque sit probabile; nec facit, inquit, rhetorice probabilia, sed videt: sicut nec facit medicus salubria, sed videt: Itane vero? tam est de justitia rhetoris dicere, quam medici de pharmacis, de herbis? omnes igitur artes sunt rhetoricae, sicut pharmaca omnia medicinae, immo haec ipsa medicina rhetoricae pars erit, et muta illa corporum, et linearum, et numerorum inspectio, et tota ars pulvere et radio contenta, rhetoricae fuerit pars? Quid facitis? immensum onus imponitis humeris tam tenerae puellae, ac delicatae? Idem imponetis dialecticae: An rhetoricen conferruminationem quandam facitis artium et disciplinarum omnium? Quis non videt non esse rhetoris de coelo, deque elementis dicere, de angulis, de pyramide? Quod si illius sunt haec omnia, cur de eis non praecipit? Quis unquam tam ambitiosus fuit rhetor, qui haec ad curam suae artis revocaret? ne Graeculi quidem, qui omnia tentarunt, et quorum innumerabilia extant tractationis hujus praecepta.

Atqui haec callent, omnia dicunt melius: ceu vero non unaquaeque ars alia quavis adjuvetur, nec protinus pars est illius; adminiculo est naturae contemplationi cognitio veteris memoriae; num ideo historia pars est philosophiae de natura? architectus melior, si sit philosophus; quid ergo philosophia pars est architecturae? Non potest esse historicus qui non sit cosmographus; non astronomus, qui non arithmeticus; non medicus, qui non etiam physicus; artes tamen sunt separatae, et distinctae: [156] haec quum reputarent magni artis hujus Patroni, satis intellexerunt non posse omnia illa tam varia, tam immensa, tam late fusa ac patentia, rhetorem unum capere ac sustinere; ideo alii geminam fecerunt rhetoricen, unam universalem, quae res omnes complecteretur de quibus aliquando dici possit; alteram particularem, et usui civili appositam, quae solum in rebus civilibus versaretur; ideo quaedam de philosophia morum excerpta documenta in hanc artem invexerunt, sed, ut in alieno loco, leviter, et defungendi solum gratia: nec Aristoteles dissimulat parum exacte tradi sibi in rhetoricis quae de rebus moralibus disserit, sed ad captum popularem, cui uni debet orator servire, turbis et concionibus natus: Cur Quintilianus, qui philosophos furti arcessit tamquam iniquos possessores moralis disciplinae, ipse nihil paene de ea re tradit? si remittunt adolescentem suum ad philosophum ut inde repetat, cur ipsi praecipiunt tam negligenter, et crassa quadam Minerva, ut appareat eos in alieno versari opere, et ad se nihil attinente?

Cur tantam, et tam praeclaram suae artis partem, occupatam indigne ab iniquis possessoribus, et imperitia illorum contaminatam, non repurgant, et suo splendori restituunt? Sed certe non magis de moribus, aut de re alia quavis, dicere, fuerit rhetoris materia, quam si quis scribendi profiteatur artem, materia huic fuerit pannus aut charta; bene ille quidem haec scindet, si dentur, sed ipse non adferet quatenus scissor, ac ne si sint quidem involuta, aut dura, et parum scissioni apta, ipse ut scissor evolvet, et molliet, et scissioni accommodabit, sed jam ut alius artifex id faciet, si quid fecerit tale: non defuerunt qui, praeceptis morum in media rhetorica tradendis, magis deliciis et desidiae consuluerint discentium, quam quod putarent esse artis; ut; quandoquidem rhetoricam solam patebant ii qui in curia, et foro, et oculis multitudinis volebant versari, reliquas omnes artes vel non vacaret attingere, vel omnino ut ignobiles obscurasque aspernarentur, haberent in opere tituli rhetorices omnia velut delibata, de quibus esset eis aliquando in civitate disputandum; volebant omnes bene dicere, et cito volebant; de qua festinantia Cicero, et M. Fabius conqueruntur; [157] ita illa ipsa quae erant ab arte aliena non discerent, nisi velamento quodam rhetorices obtecta, ut quum absynthium pueris datur illitum melle: ergo multis non licuit de arte praecipere, sed de hoc artifice, et utili dolo, ingesserunt quae simpliciter et aperte tradita respuissent: sed hac de re satis.

Praetereo innumeras rhetorum opiniones, ac sententias, aliis augentibus materiam, aliis minuentibus; Cicero varius est, et lubricus, et inconstans, ut fere in rebus philosophicis; vellet omnia subjicere oratori L. Crassus, M. Antonius non sinit, quorum apud Ciceronem disputationes notissimae sunt, nam Antonio is orator sufficit, qui verbis, ad audiendum jucundis, et sententiis, ad probandum accommodatis, uti possit in causis forensibus atque communibus, quique sit praeterea instructus voce, et actione, et lepore: tales profecto fuerunt qui Athenis, et in Asia, et Romae, pro oratoribus habentur, celebranturque, decem illi Athenis, tum Romae duo illi, quos modo nominavi, et Cato, Gracchi, Galba, Sulpicius, Cotta, Hortensius, qui non instructi ac parati fuerunt a cognitione plurimarum artium, sed ingenii acumine, et solertia, usu, prudentia communi, et in sermone elegantia, et cultu quodam.

CAPUT II.

De deffinitione rhetoricae, ejusque partibus, tum causarum generibus, et stili, multa contra
antiquos disserit.

Jam quid sit ipsa Rhetorice, ars ne, an scientia, an virtus, an vis, an instrumentum, et ut Graeci dicunt o)/rganon? Nam alii eam ita sustulerunt praeclaris nuncupationibus, ut aliorum invidiae objecerint qui illam etiam pravitatem quandam artis nominarunt, graeco verbo kakotexni/an; Socrates, in Georgia Platonis, adulatoriam, et simulatricem particulae civilis facultatis; alii vim, alii usum dixerunt, alii artem a scientia et virtute disjunctam, quidam vero scientiam; Stoici eloquentiam dicunt virtutem, et sapientiam, et talem esse Rhetoricen; quemadmodum Quintilianus [158] colligit, nec oratorem quidem esse posse nisi virum bonum, quod Cato velut ex oraculo protulerit oratorem esse virum bonum dicendi peritum; in quo ita laborat, et sudat, dum contendit planum facere Ciceronem, ac Demosthenem, qui inter oratores primi habeantur, bonos fuisse viros, ut me gravissimi viri misereat, qui res tam diversas natura voluerit conjungere, et ex duabus invitis et reluctantibus unam facere.

Obscure quidem Cicero, sed aliquanto verius tamen in tertio de Oratore libro, de oratoria enim loquens sic inquit: Quo major est vis, hoc est magis probitate jungenda summaque prudentia; quarum virtutum expertibus si dicendi copiam tradiderimus, non eos quidem oratores effecerimus, sed furentibus quaedam arma dederimus: sic ille; quamquam redit paullo post ad priorem ambitionem, et Oratoriam facit esse sapientiam, nempe, cogitandi pronuntiandique rationem, vimque dicendi: et confundit quae sunt discretissima; atque ejusdem esse artis retur bene sentire, et bene dicere; utiliter sane, atque utinam id hominibus persuaderet, sed non perinde vere, quippe quae finibus, materiis, et toto usu separantur: nam quod Cato virum bonum dicendi peritum oratorem esse pronuntiarit, miror communem atque usitatam loquendi rationem aliorsum esse ab hominibus doctis detortam; vulgari enim linguarum omnium consuetudine viri boni et nominantur, et habentur, qui nullo sunt probro infames; neque enim vir bonus est in proposito censendus ad Socratis et Stoicorum formulam, et ad illam, juxta quam de sponsione boni viri sententiam noluit ferre Cajus Fimbria consularis, ut est apud Marcum Tullium; sed eo ipso modo, quo Cato idem initio libri sui de Re rustica: Et virum bonum majores nostri quum laudabant, ita laudabant, Bonum agricolam, bonumque colonum: amplissime laudari existimabatur, qui ita laudabatur: An hic etiam Stoicum illum bonum virum quaerent?

Jam, quod exercitationis hujus fructus peteretur, sive noxiis civibus in foro postulandis, aut tuendis innocentibus, sive in curia de eo quo de consultaretur, aut publice in concione sententiam dicendo, duo fecerunt genera causarum, judiciale, et suasorium; quod vero frequentes haberentur in Graeciae conventibus [159] panegyrici, tum dicerentur funebres laudationes eorum, e)pitafi/ouj Romae, quoque mos fuit viros primum, fato functos, hinc feminas quoque, publice in funere laudari, additum est tertium, quod laudativum nuncupatur, et demonstrativum, id est e)pideiktiko/n; ita numerus visus est satis plenus, ut causarum tria essent genera, quae modo memoravi: hanc divisionem Aristoteles in litteras retulit, ceteri magno consensu tantum ducem sunt secuti: in quo, sicut in aliis fere artis hujus, non tam in rei naturam Aristoteles est intuitus, quam vel consuetudinem explicuit, vel ea pro magistra usus est; siquidem facultas dicendi, tamquam universale quoddam instrumentum, per omnia de quibus dicimus fusa est, non aliter quam Grammatica, et Dialectica: nec Cicero et Quintilianus tacuerunt plura esse, de quibus diceretur, genera etiam Quintilianus multa explicuit, sed ex illorum trium praeceptis putaverunt quae ad alia esset opus posse derivari; atqui diversissimam habent inveniendi, disponendi, ornandi rationem: Quis non videt ad agendas gratias, ad gratulationes, ad consolationes, ad historiam, ad descriptionem, ad praeceptiones, longe esse alia, et inventione, et elocutione opus, quam ad judicia, et consultationes, et demonstrationes? Atqui illa non raro materiam suppeditant dicendi: ideo et de quibusdam horum separatim aggressus est quaedam tradere Dionysius ab Halicarnasso: Marco Fabio satis videbatur ratio in contrarium evincere ut plura statuerentur genera; sed tutissimum censuit auctores plures sequi, praesertim quum in eis haberet Ciceronem suum: adde quod ex illis tribus quaestus nascebatur in civitate uberrimus, quo factum est ut reliqua contemnerentur tamquam sterilia, et homines in illis primis exercitati, facile, si quid esset de aliis dicendum, ex suo usu expediebant quae possent in vulgus cum favore et plausu recipi, ut est in facultate hac exercitatio potior, quam ars.

Jam, quinque fecerunt partes artis, Invenire, disponere, eloqui, meminisse, pronuntiare: alii alia addidere, ut quidam judicium: principio meminisse naturae est, quae si arte adjuvatur, non protinus est rhetoricae, sed peritiae cujusdam, quam memoriam appellabant veteres, nunc vulgo memorativam, cujus inventorem [160] fuisse tradunt Simonidem vatem; sed isti, quemadmodum initio dicebam, quibus viderent indigere oratorem, ea omnia in artem hanc invexerunt tamquam artis partem: An non reliquae artes omnes egent memoria, Grammatica, Dialectica, Arithmetica, Juris professio? Quid ergo uniuscujusque artis memoria est pars? Quod si quis artifex vendicare sibi memoriae tractationem ceu jure suo posset, is nimirum esset jurisconsultus, qui maxime indiget propter multitudinem et varietatem legum atque interpretationum; ideo Cicero necessarium esse oratori dicit acumen dialecticorum, memoriam jurisconsultorum. Pronuntiare vero, ornamentum est artis, non pars; scribendo enim tueri orator potest suum munus, et maximus esse orator sine gestu, tametsi non eam habebit venustatem, gratiam, vim; ut magistratus sordide aut neglectim vestitus: porro in voce, si quae sit ejus natura spectatur, philosophi est officium; si quamadmodum exercenda, phonasci; si quomodo ea utendum pro locis, pro temporibus, pro rebus, civilis est educationis, ut tota gestuum et cultus ratio: si hoc postremum vult sibi orator vendicare, sit sane, quando nemo erit qui asserat.

Quid invenire? an hujus esse artis, aut omnino ullius dicemus, de coelis, de homine, de tota natura, de moribus, de publica re, de privata, quae sis dicturus excogitare, atque invenire? Quod si ita sit, quin huic nos uni cunctos tradimus, aliis omnibus valere jussis tamquam supervacaneis? Sed hoc certe singularum est artium in sua materia; in vita vero est judicii, consilii, et quae ex his nascitur, prudentiae, quae nulla comprehendi potest arte; ingenio, judicio, usu rerum, memoria paratur; nam quid, quo loco, quo tempore, apud quos, quatenus sis dicturus, aut etiam non dicturus, haeccine sunt Rhetoricae partes? profecto non magis quam officia vitae omnia, et publice, et privatim, quibus tradendis nulla disciplina, nulla artis praecepta suffecerint; prudentia ubique praesto sit oportet, tamquam consultrix, et rectrix omnium; An etiam audiendus erit nobis Caecilius Plinius, qui ait Didicisse se oratoris esse non magis loqui, quam tacere quum est opus? Nunquid tacere quoque docet haec ars? Quis jam non videt hos omnes [161] prudentiae surripuisse unde domum suam locupletarent? Itaque cumulus ille rerum, qui quum a Latinis, tum vero a Graecis scriptoribus, anxie congeritur, quid dicendum in prooemio, in narratione, argumentando, concitando animos, aut sedando, in epilogis, in suspicionibus immittendis, augendis, animadvertendis, tollendis; non sunt hujus artis, ac ne ullius quidem; usus sunt, qui in immensum abit, ut mirandum sit Graecos homines, qui in ejusmodi <> mirifice solent sibi indulgere, non etiam plura de his reliquisse volumina, et quae nulla possent lectione percurri.

Quam inepti in his sunt, qui collegerunt ratiunculas aliquot, quibus discipuli in singulis vel causarum generibus, vel orationis partibus uterentur, et dicta aliquot ex Demosthene, aut Isocrate desumpta (nam in hoc plures sunt Hermogenes, et alii Graeci, quam Latini) pro formula nobis objiciunt dicendi, postea vero quam multum se, ac diu jactarunt, seque ac lectorem torserunt, nihil progressi, haerent circa initia, et pueriliter sapere ac loqui juvenem suum docent! Scilicet, corrivare in Tyberis, aut Ilissi, alveum conabantur ipsum oceanum: Quid prodest illa coacervare, quorum rarus, aut, quod potius puto, nullus est unquam usus futurus? Ego abs te in arte universales canones, et dogmata, ad omnem dicendi rationem apta, e natura ipsa observata, ac deducta, expectabam, ac requirebam, nam ea demum artem efficiunt; post haec, si tibi visum esset, adjecisses exempla primae exercitationis, acciperem, ferrem, etiam si minuta, et puerilia; pro formulis vero tradere exempla ipsa, non est artificis, sed experti tantum: verum haec, quemadmodum dixi, etenim dicendum est saepius ne quis fallatur praesertim in re tanta, Rhetoricae non sunt, sed judicii, ac usus, idcirco exemplorum hujusmodi, et plura, et accuratiora, et magis commoda, docebit me dies unus consuetudinis in foro, in curia, et cum prudentibus, quam multi menses sub tali dicendi magistro consumpti: sed ratio inquirendi argumenta, dialectici est, ideo Aristoteles octo libros Topicos inter logicos posuit, de ea re quam tenuiter agit in rhetoricis! quam paene nihil! Et quum amplificatio, quae fit per res, ex locis argumentorum petatur, ipsi de ea seorsum praecipiunt, ut dicas eos [162] congerere potius dicendi documenta, quam in artem quandam digerere audienti ad discendum utilem; nimirum, neque artem potuissent efficere ignari quid tradendum esset, et quatenus, quum de materia et finibus prave ab initio judicassent.

Elocutio, magis artis hujus est propria, hanc vero perplexam et infinitam reddidit immodica Graecorum subtilitas, et otiosa diligentia, quae omnes loquendi formulas, sive a loquentium consuetudine alienas, atque abhorrentes, sive protritas cum primis et vulgares, tamquam schemata et orationis lumina adnotavit; stilum, sive characterem, fecerunt triplicem, imum, summum, et inter duos illos interjectum mediocrem, idque multis verbis et exemplis, etiam usque ab heroibus velut repetita origine, ut amplissimus sit Ulysses, Menelaus infimus, medius Nestor, nec satis vere, nec satis ad docendum accommodate; populum quidem facile fuerit in tres ordines distribuere, quia distinctio una ex re sumitur, nempe ex censu, quod si ex omnibus sumatur, internis, corporeis, fortuitis, multo plures existent ordines; eundem ad modum in oratione virtutes aliae spectantur ex electione verborum, aliae ex contextu et numeris, aliae ex figuris et schematis, aliae ex argumentorum viribus et acumine, aliae ex copia, aliae ex tractatione animorum, aliae ex gravitate sententiarum: ita non tria esse modo possunt genera, sed plurima, quando in unoquoque horum sunt etiam plura quam tria: Cicero, in Oratore, haec genera distinguit, sed ita ut non facile dixeris quid sit secutus in secando, verba, an compositionem, an sententias, an argumenta: jam, nec ad docendum, haec conducibiliter sunt excogitata, neque enim negant quin multa sint genera media, atque interjecta inter illa tria; atqui ea non minus oportebat explicari, quam colorum genera, quae natura inter atrum et candidum posuit, aut saporum inter dulce atque amarum, qui quidem vehementer ab extremis distant, nec facile est per extrema cognosci; aliam formam orationis infimae epistola, aliud res rustica, aliud libri de philosophia postulant; non eodem mediocri ad virtutem, et ad profectionem hortamur, nec similiter invidiam et misericordiam movemus: fecerunt orationem, velut hominem quendam, [163] in qua essent caro, sanguis, succus, ossa, nervi, cutis, color, statura, habitudo, proportio partium; tum interna, ingenium, judicium, vigor animi, affectus, educatio et mores; quarum rerum partes eisdem signant nominibus quibus in homine, sed obscurissime ac perturbatissime, nihil deffiniunt, ac declarant; non statuunt quid ossa, quid sanguinem vocent, quid succum, quid mores: idcirco mirifica est inter eos dissensio de his, ut de eadem oratione non modo diversa pronuntient, sed adversa quoque; videlicet, quum non constaret quid quidque appellaretur sed temere ac ritu populari nuncuparent singula, unusquisque haec pro libito et captu suo usurpavit.

CAPUT III.

Pervetus et communis opinio, soluta oratione versum quasi foedissimam maculam aspernari, refellitur: Quanta fuerit olim eloquentiae vicissitudo, et quare.

Illud vehementer admiror, quod tanta atrocitate verborum versum in soluta oratione vetuerint fieri, foedissimum id, turpissimumque appellantes, nec partem quidem versus inferri sunt passi, dumtaxat majusculam, cujus placiti saepenumero profiteor me rationem quaesisse, necdum invenisse ullam; siquidem universaliter prohibent, nec auditorem respiciunt, nec dicentem, nec rem de qua dicitur, nec ob quem finem dicitur, nec genus aliquod versus signant et distinguunt: ajunt oportere caelari artem, quae prodit se, si fiat versus, et ostendit in concentu et verbis occupatum esse oratorem, non in re; idcirco nec quod habeat versus numerum passi sunt inferri, etiamsi non sit versus, ut, munera dare parenti; tum ad gravitatem et opinionem veritatis, cujus sermo, ut matrona quaepiam, vel puella honestissima, non desiderat anxium cultum, et exquisita ornamenta: audio: sed multa in hoc dicto occultantur, quae facile sit convellere: primum, nihil possumus supra quatuor syllabas dicere, quod non in aliquam versus rationem cadat; quod ostendunt tam innumera versuum genera: At, inquiunt, genus [164] noti carminis: atqui permultae sunt pedestres orationes modulatiores longe quam jambici versus comoediarum Plauti et Terentii, quam vel heroici illi, qui continuo feruntur cursu absque caesuris, ut apud Horatium,

Persius hic permagna negotia dives,

vel cum caesura est obscura,

Nescio quid meditans nugarum totus in illis:

An non melos est in Sallustii prooemiis, in orationibus, in concionibus T. Livii majus ac notabilius? Videre est pro lege Oppia, quam nominavi potissimum quod ea Catonis, et consulis, et per se gravissimi viri, personae attribuitur.

Quid quod hoc fuit Graeciae judicium, Platonis et Democriti locutionem, tametsi a versu absit, tamen quod incitatius feratur, et clarissimorum verborum luminibus sit illustrata, poema putandum magis, quam comicorum poetarum, apud quos, nisi quod versiculi sint, nihil aliud esse quotidiani dissimile sermonis? Nam quod caelari volunt artem, utique tot versuum genera in calore scribendi devitasse, majoris est artis, mea sententia, quam in aliquod illorum, vel imprudentem incidisse, vel prudentem devenisse; quis enim omnia illa tam multa, tam varia, quibus undique circumsidemur, effugiat? eo minus, quum in curam sit rei potius quam verborum intentus, ut de M. Bruto refert Fabius, non aliter ac gubernatoris sit peritissimi atque exercitatissimi navem inter Cyclades inoffenso cursu ducere: itaque homo eruditus, et dicendi peritiam callens, citius artem et diligentiam in eo deprehendat, qui in longa oratione genus carminum nullum admiscuerit, quam qui in aliquod impegerit nonnunquam; hunc sciet de rebus fuisse naturaliter solicitum, illum de vocibus, et dictione: adde his, quod qui non sunt jam versus, observatione, iteratione, usu possunt fieri; sic facti sunt versus ab Aristophane, ab Hipponacte, et aliis poetis, qui antea non habebantur: sed profecto adhibeat quantamcunque operam et diligentiam [165] quis volet, attentissime se observet ipse custos sui, non poterit tamen versum effugere: si quis maximorum auctorum orationes excutiat, ex versibus, aut magna illorum parte, videbit omnia conflata, etiam notis, etiam sonoris, magis quam sunt trimetri jambici, familiares fabulis: Cicero in sexto de Republica qui reliquos complectitur omnes, quatuor pedes sunt heroici: pro Milone, dicere incipientem timere, trochaicus est, si jambicus in tertia [sede] par sit trochaeo, ut idem ipse docet: Quum contra Titus Annius ipse magis de, quinque pedes heroici: de lege Manilia, quamquam mihi semper frequens, dimeter jambicus: in Acad. quaest. Quae quum essent dicta in conspectu consedimus omnes: versus est heroicus, si unam syllabam demas, ut si dicas sedimus: Seneca, Epistola nonagesimasecunda, originis suae memor, dimeter jambicus, et quidem totus e jambis: Livius, praefatione, nostra per tot annos vidit aetas, trochaicus est: Quid, quod multa sunt verba simplicia quae versum efficiunt adonicum, suspiciebant, accipiebant, imposuisset, archimagirus.

Satis haec vidit Martianus Capella, sed fulgore tantae auctoritatis praestrictus est; ejus haec sunt verba: Neve in notissimos versus, et maxime heroicos structura fundatur, jambicosque versus, quamvis eos Cicero non evitet, quum dicit: Senatus haec intelligit, consul videt: et heroici versus finem vel initium non declinet, quum dicit, O miserum cui peccare licebat. Et in Academicis, latent ista omnia, Varro, magnis obscurata et circumfusa tenebris: Et in Verrinis plenum versum, una quidem syllaba mutilum, fudit, quum dicit: Quum loquerer tanti fletus gemitusque fiebant: Nec finem vitavit elegi, sicut ait: Oderat ille bonos: Incurrit etiam in hendecasyllabi Phalaecii petulantiam, dum dicit: Successit tibi Livius Metellus: sic ille: Aristoteles, in Arte poetica, jambum ait familiari sermoni peculiarem esse, ideo in illo multa nos effundere jambea, non item heroica: An non apud Ciceronem Crassus oratorem illum ait admirabilem esse et insignem, qui in oratione ipsa quasi quendam numerum versumque conficit; et mox; versus enim veteres illi in hac soluta oratione propemodum, hoc est, numeros quosdam nobis esse adhibendos putaverunt? Quid est istud quasi et propemodum? cedo, quantum progrediar? ubi sistam? pueriles [166] sunt istae determinationes; populus concentum intelligit, numeri censuram non intelligit; si versum aspernatur propter concentum, ubicumque sit concentus, eadem erit aspernatio; et concentus iste ac numerus, qui nunc non est versus, adhibe iterationem, et usum, et jam fiet versus: quaero etiam; si versum alienum licet citare in oratione, cur non liceat suum facere? eadem est harmonia, et concinnitas in alieno et proprio: haec quidem de ipso versu, nunc de auctoribus.

Populo Romano bellaci, et rusticitatis ostentatori, suspecta erat ars omnis, et litterae, cujus sensu Crassus Ciceronianus, ut quisque optime sciret Graece, ita esse nequissimum, ut in Syris venalibus; tum si gestui addidisset orator versum, populus non esset sibi visus gravis oratoris orationem audire, sed saltantem histrionem spectare; graeco non item, cui etiam histriones honesti erant: Cicero, memor ingenii coronae suae, paucissimos in orationibus, ac paene nullos, citat versus; Demosthenes, et Aeschines plures, et liberius: Cicero, defendens Archiam, quod de studiis humanitatis loqueretur, novo se dicendi genere usum esse ait; et pro Murena praefatur veniam; et ad C. Caesarem versus Homeri admiscens, novum epistolae genus nominat; atqui Aeschines, Solonem laudans, maximo hominum conventu, in accusatione Ctesiphontis, inter illius decora, poeticae studium atque exercitationem numerat: ad haec, aures sunt variae; sunt quibus Ciceronis concentus sit effeminatus et mollis, sunt quibus durus, malunt Quintiliani declamationem: alii alios pedes amplectuntur; Aristoteles paeonem, Cicero dichoraeum, nec ipse secum in deligendo satis consentiens, ut Martianus annotavit: Pedes, inquit ille, quadam permista confusione Cicero perturbat, dum dicit modo ditrochaeo jonicum concludendum, modo paeonem primum probat incipientibus, modo finientibus, modo dochmium, qui constat brevi, duabus longis, brevi et longa, cujus exemplum posuit, amicos tenes; item amphimacrum pedem, et rursus dactylicum numerum laudat, nec tamen certa scientia est; ego tamen compendiosiora percurram, ut in hac silva quibusdam videar praeire tramitibus: sic ille: at neque is graviores aut meliores dat formulas, sed leves, et pueriles admodum: haec quidem ex ingeniis nascuntur, quae non [167] omnia delectant eadem; alii aliis capiuntur, ut in sensibus varii soni allubescunt variis auribus, colores oculis, sapores palatis: ad haec, mutatum est seculis judicium aurium; aspera et dura compositio placuit Catoni et Gracchis, et ea virilis est visa; concinniores fuerunt Antonius et Crassus; multo his et reliquis omnibus numerosior Cicero; mollis, et deliciosa, et fracta compositio, corrupto magis seculo sub Vespasianis et Trajano, viguit, ita ut orationes, quod Cornelius Tacitus queritur, ad lyram, non aliter quam poetarum carmina, canerentur: in dicente etiam magnum discrimen; non decet orationis illa modulatio, et numerositas, frigidam senectam; certe ardentem juventam decebit.

At caelanda est ars, (nam id saepe inculcant) ne effluat: quorsum? ut facilius persuadeas: Quid si non ut persuadeam scribo, sed ut narrem, vel ut delectem? Poetis ad delectationem licuit tot generibus carminum abuti, mihi non licebit quibus volam, qui tantum delectationem peto? quam fuisse causam Cicero scribit cur numeros in orationem invexerit Isocrates, qui inconditam antiquorum dicendi consuetudinem, delectationis atque aurium causa, quemadmodum scribit discipulus ejus Naucrates, numeris astrinxit: verum enimvero prisci illi Oratores, quocunque istis de rebus modo disputarent, ac statuerent, maximas tamen dicendi opes collegerunt magnitudine ingeniorum, studii, usus, exercitationis, quippe omnia haec acuebat atque stimulabat ingens eloquentiae propositum praemium, dignitas, opes, potentia in civitate; quod praemium simul primum sublatum est, eloquentia quoque est collapsa; nam quum Oratorum licentiam nimium sese viderent effundere, multis esse innocentibus periculo, nocentibus praesidio, ut qui hoc quoque arroganter profiterentur et jactarent, de inferiore causa superiorem se posse, et de superiore, inferiorem facere, cohibendam velut claustris impositis duxerunt: Athenis vetiti sunt affectus movere; quod visum est philosophis longe aequissimum, ne judicis animus, nempe norma qua esset judicandum, a recto ullam omnino in partem inflecteretur: Romae Pompejus magnus tertio suo consulatu legem tulit, ut actori duae assignarentur ad dicendum horae, [168] patrono tres, et peroraretur eodem die: de quo Cicero queritur in Bruto, inquit enim: Et perterritum armis hoc studium nostrum, conticuit subito, et obmutuit lege Pompeja ternis horis ad dicendum datis; et Tacitus, impositos dicit esse velut frenos eloquentiae: ceterum in jus et potestatem unius redactis omnibus, is non passus est vel tam crebro populum coire, vel tam frequentem, vel quemquam libere in publico loqui, quod, ut erat, ita periculosum esse existimatum est potentiae unius, quocirca exclusa est a concionibus eloquentia, id est, a theatro, et nutrice sua, quemadmodum in libro de Oratore secundo, docet his verbis Cicero: Fit autem, ut, quia maxima quasi oratori scena videatur concio, natura ipsa ad ornatius dicendi genus excitetur; habet enim multitudo vim quandam talem, ut quemadmodum tibicen sine tibiis canere, sic orator sine multitudine audiente, eloquens esse non possit.

Principes raro ipsi loquebantur ad populum et pauca, plerumque per edicta, haud aliter quam ad servos; in senatu sententiae dicebantur, non libere ut antea, sed in adulationem potentiae compositae, erantque magis encomia Principum, quam deliberationes de publicis utilitatibus; in foro, si Princeps cognosceret, pudor vetabat eum detinere, quoniam et ipse interdum gestu testabatur properare se; conversis omnibus ad delicias relicta cura reipublicae, nec ipsi judices, qui essent imperiti et delicati, longas ferebant orationes; sed breves, atque easdem amoenas; et, quod in persona judicis est flagitiosum, malebant aliquid, quod delectaret, audire, quam quod doceret de causa; aptatae sunt hujusmodi affectibus orationes, et in forum allatum quod scenae magis congrueret; ita genus dicendi penitus mutatum, ex sano, et sobrio, et severo, ad luxum, et delicias, tamquam si, virili veste posita, muliebrum sumsisset; ipse populus in forum et judicia coibat, non sicut antea inspecturus quid ageretur, et qua fide, tamquam dominus et rector omnium, sed velut in theatrum ad oblectationem, omissa libertate, et cura reipublicae segnis atque otiosus; et quia illud publice placebat, in scholas invectum est ad exercitationes; tales sunt declamationes illorum temporum inventae, non ad victoriam, sed ad voluptatem, neque enim pugnabant, sed ventilabant; [169] poeticas quoque amoenitates per egressus petierunt; quod ostendunt Quintiliani declamationes, et quae ex declamatoribus sui temporis citantur a Seneca. Digreditur quidem Cicero, et describit, sed severe, graviter, et ad rem; paullo quidem fusius, nempe in orationibus infinitis, sed dignitate et dicentis, et audientium, et rei ipsius, conservata: contra, illos ad citharam dicas aliquid animi causa canere, non rem gravissimam meditari, quod indigne ferunt Tacitus, Quintilianus, Seneca; ita ut quum illae declamationes quae Quintiliani circumferuntur nomine, tam alienae sint ab ejus ipsius praeceptis, et tales ut contra eas potissimum invehi videatur, non defuerint qui illius esse negent: et declamabant quidem veteres, ut Cicero, sed veras causas, et eas, quas mox essent in vero certamine acturi, quasique ex pulvere et umbra in solem et militiam translaturi; recentiores vero declarabant fictas, et omnino inutiles, quarum nulla in foro aut senatu posset contingere; nam eas quaerebant, in quibus maxime possent se jactare, et otiosos auditorum coetus permulcere.

Ad postremum, quum legibus jam a Principibus constitutis judicia exercerentur, visum est adhiberi potius, ad examinandam causam, juris et legum peritum, quam oratorem; ita crevit potentia interpretum juris, etiam in conjecturis, et studium artis oratoriae prorsus sublatum circiter Antoninorum tempora, quum jurisconsulti, qui plurimum valebant gratia apud Principes, decrevissent ipsi soli totum occupare; et fortassis ita visum est Marco Antonio philosopho, qui non censuit expedire, ut justum atque injustum dicendo confunderetur: Sublato corpore et imago periit, declamare quoque est desitum, et artem cognosci, quae nihil erat sine exercitio profutura; inane vero censuerunt laborem aliquem, fructu omni adempto, suscipi; paullatim studium excolendae linguae cessavit, quum [nullus] esset ejus operae pretium; quapropter, ex bonis studiis, maturrime omnium eloquentia est tamquam flos quidam delicatus flante Borea decussus, id est, remota illa populari aura eloquentiae saluberrima, deserto linguae cultu, et lingua ipsa sine vindice relicta, injuriae cujusvis incursui exposita, et obnoxia, [170] adventu barbarorum, velut accepta plaga intercidit; recepta christiana pietate passi sunt Principes, quod universis in commune conduceret, ut presbyteri ad populum de rebus sacris loquerentur; ita sacri concionatores priscis illis oratoribus successere, sed dissimillimo successu, nam quanto illos superamus rebus, tanto partibus omnibus eloquentiae, tota vi persuadendi, sententiis, argumentis, dispositione, verbis, genere orationis, actione, inferiores sumus, cujus rei culpa divisa est inter dicentem, et audientem.

Olim qui dicebant, erant callentissimi usus, et totius prudentiae communis, tractandorum animorum peritissimi artifices; qui nunc dicunt, quam dispares! imperiti, ignari vitae, immo etiam communis sensus, qui sint affectus, aut quemadmodum vel impellendi, vel revocandi, omnino nescii; nec cui rei quae verba, quod genus orationis sit adhibendum norunt, omnia bene convenire omnibus rati; sententias habent plumbeas, frigidas, jacentes, segnes, quae animos dejiciant citius, quam excitent; argumentatiunculas colligunt ab illo exercitio scholastico, quae ventilant quidem, et titillant interdum, nunquam feriunt aut caedunt; dispositio fusa et dissipata, nihil dicunt suo loco, actio immoderata, nihil pro re aut tempore, non in voce, non in oculis et ore, non in manu et digitis, non in gestu et statu corporis universi; quae illi ita habent cognita, ut nulla esse arbitrentur, nec interesse saltitent dicentes, an sedeant: jam, auditores habebant illi olim acutos, attentos, plerosque eruditos, nunc socordes, segnes, peregrinantes animo, rudes atque imperitos, ut eadem habeant saepe repetenda, qui dicunt, non solum quo infigantur et haereant memoriae, sed quo vel intelligantur; si quid sit acutius, nisi explicet et explanet, (in quo amittitur gratia et vis orationis) frustra clamarit, surdo fiunt verba; si quid obliquum, nisi recte et simpliciter exponat, perdiderit dictum; nec minus sane perdit, quum venustatem atque speciem dehonestat, et frangit nervos. [171]

CAPUT IV.

Qui primi a lapsu eloquentiae, dicendi studio delectati sunt: quam parum profecerint. De auctorum imitatione breviter ac dilucide traduntur quae ab Artis professoribus praecepta sunt.

Memoria patrum et avorum coeptum est in Italia revocari studium linguarum per discipulos Petri Ravennatis Latini, et Emmanuelis Chrysolorae Graeci; inter quos maximi nominis fuere Leonardus Aretinus, Fran. Philelphus, Lau. Valla, Varinus Veronensis, Perottus Nicolaus: secuti sunt eos Joannes Picus, Hermolaus Barbarus, Angelus Politianus, et alii quos hic recensere nihil attinet; hos vero, et quotquot doctius Latine loquerentur quam ceteri, oratores vocaverunt, sed ii qui vim nominis parum intelligerent; exercitium enim artis oratoriae nondum est reductum, sed tantum in linguis, funditus dejectis ac pessundatis, instaurandis atque erigendis, cunctum illorum studium consumtum est, quippe artis hujus praecepta, exercitio remoto, nihil juvant.

Hactenus nemo declamavit, utique in materia argumentosa, et quasi in certamine et palaestra, tametsi multi delectarunt se oratiunculis, quae adversarium non haberent, ut laudationibus artium, virtutum, principum hominum, vel rabiose se exercuerunt, canina facundia, invectivis, quibus lacerarent invicem, id est, conviciis, et maledictis in unum congestis quotquot possent, quibus adversarium proscinderent, naso suspenderent, irridendum et contemnendum omnibus exhiberent, de causa nihil dicerent, aut perparum, si qua tamen alia erat causa, quam susceptas levi aliqua de causa inimicitias atrociter persequi, nec de phrasi, et genere dicendi video illos fuisse valde solicitos, in electione modo verborum occupatos; et quemadmodum ante centum annos qui Ciceronem, aut Latinos alios legebant scriptores, sensa spectantes sola, verba non animadverterunt, ita isti qui in verba sola essent intenti, dictionem praeterierunt inanimadversam: ergo videas eos eadem dictione [172] conscripsisse res magnas, parvas, laetas, tristes, humiles, sublimes, epistolas, orationes, rustica, physica, moralia, forensia: nimirum accommodatio stili ad genera argumentorum et audientium, atque adeo inventio ipsa argumentorum causis et locis apta, res est longa, varia, intricata, de qua Plinius Caecilius, Undevicesimo, inquit, aetatis anno dicere in foro coepi, et nunc demum quid praestare debeat orator, adhuc tamen per caliginem video.

At illorum plerique nullam, aut perexiguam huic rei operam impenderunt alioqui per se difficillimae; quo magis miror quorundam, impudentiam dixero? an ne temeritatem? an utrumque? qui de cultu, et colore, et habitu orationis, denique de toto stilo, ac phrasi, intrepide judicent inexercitati, et quidem ex brevi aliqua, et tumultuaria pagellae unius aut alterius lectione, de quo merito, et graviter Gulielmus Budaeus conqueritur, quum veteres in tanto studio, diligentia, usu non potuerint ubique recte censere: Quid quod ea nomina, quae phrasi induunt, explicare vix scirent, si rogarentur? Partem hujus artis magni illius praeceptores fecerunt imitationem, quod primum est in omni sermone, quippe quem imitando discimus, ut artes ac disciplinas quascunque a natura non accepimus; sed imitatio rerum divinarum nunquam potest exemplari par esse, nec mortalis artifex aequari sempiterno; in humanis potest ita proficere ut homo hominem consequatur, et antecedat; quocirca quae initio est imitatio, paullatim eo debet progredi ubi jam incipiat esse certamen, non solum aequandi, sed etiam, si qua detur, vincendi: imitatio nunquam eo pertingit, quod sibi pro exemplari proposuit, at vero in certamine etiam a tergo possis eum relinquere cum quo certas; itaque veteres sic initio imitabantur, ut mox aemularentur, ad postremum quoque certarent, et contenderent non raro utique felici successu; nam praevertebant illis, quos prius pro ducibus, ac magistris habuissent, ut Cicero, Crasso, et Antonio; Plato, Cratylo, et Architae; Aristoteles, Platoni; Vergilius, Ennio, Lucretio, Hesiodo.

Nostra aetate quidam ridicule sese alligant imitationi tantum, nec in verbis solum Latini sermonis et Graeci, quod necessarium est propterea quod eae linguae, amissae in vulgus, monimentis [173] veterum auctorum continentur ac conservantur, sed in phrasi, quod minime est necessarium, quippe collectis e lectione vocabulis et loquendi formulis, tamquam lignis et lapidibus, sic unusquisque extruere orationem potest, ut maxime vel ingenio suo congruat, vel exigat materia, vel tempus aut locus poscant: verum, quod magis mirere, in materia et argumento tractando nunquam non imitantur, ut imperiti sutores qui nullum calceum vel scindere possunt, vel suere, nisi forma adhibita; astringunt vires et libertatem ingenii ad certum quoddam praescriptum, ut non immerito

------Servum pecus imitatores

nominet Flaccus Horatius: An vero est ulla servitus major, et quidem voluntate suscepta, quam non audere ducis sui praescripta, et tamquam saeva dominorum imperia, egredi, etiam si alio res vocet, si tempus, si auditores, si generosa ingenii natura invitet, pertrahat? Quomodo poterunt hi currere, si sit opus, immo quomodo ingredi, quibus est semper in alieno demum vestigio pes figendus, non aliter quam pueri faciunt lusitantes in pulvere? Quid dicam? imitari semper eos, nec scire quid sit imitari; nam suppilare putant esse imitari, nempe vel verborum ac rationis vel rerum et argumentorum particulas sumere, ex quibus velut centonibus opus suum consuant, perinde ac si pictor diceretur imitari, qui, aut pratum effingens, flores illinc decerptos tabulae suae annecteret, aut hominem reddens, partem togae illius assueret picturae, aut etiam si diis placet, nasum, quem exprimere non posset, vellet homini amputatum picturae suae addi, quo esset perfecta: si quis rem acutius intueatur, talis est istorum imitatio: decerpunt, surripiunt, immo [pallam] compilant; et ut furti crimen suffugiant, imitari vocant, ut fures furari dicunt amovere, tollere, convasare.

Age porro, unde colligunt haec panis frustula, has aquae guttulas, quibus mendicitatem suam sustentet? non ex variis, et optimo quoque, ut puellae quae in hortulis colligunt flosculos [174] ad fasciculos et coronamenta, sed uni alicui ostio affixi, misere se alunt; unicuipiam sunt addicti, et ubi ingenii tarditas coepit male aemulari, quidquid deinceps dicant aut faciant, illius credunt esse simile, quem sibi pro exemplari praefixerunt, ut qui gesticulatione una tam se multos credunt exprimere, quam quivis pantomimus arte sua, et qui eodem digitorum pulsu quodvis carmen sonare, qualis est Apollinaris Sydonius, qui contempto M. Tullii epistolari stilo, ut dicit, C. Plinii disciplinam, maturitatemque vestigiis praesumtuosis insequitur: omitto ridicula haec: Vestigia praesumtuosa, tum disciplinam, et maturitatem Plin. quasi maturitas sit aliqua in epistolis Plinii, et non potius viror et flores, aut, si qua est, non major et mitior sit in M. Tullio; nam quam tandem vocet disciplinam nec ipse arbitror Sydonius declararit, qui scripsit: sed quaero in quo se putet Plinii similem, a quo tam distat, quam graccus a philomela? nisi forte similis videri postulet, quod adscribat semper Suo ut Plinius; si sequi se dixisset Apulejum, et Cassiodorum, haberet fortassis plures, qui crederent: verum hoc tempore, in quo novi quidam morbi, prioribus seculis inauditi, sunt exorti, et iste est natus quorundam alligandi sui ad imitationem Ciceronis, ad eam inquam decerptionem, quam illi imitationis ornant nomine; de qua nonnihil attigit Politianus in epistola ad Cortesium, etsi in omnem imitationem potius quam in hanc unam, quemadmodum et Fabius Quintilianus; Budaeus in hanc ipsam est per occasionem invectus digressione quadam in commentariis Graecae linguae; Erasmus librum justum de eo ipso scripsit iniquitate judiciorum permotus, in quo multa congessit acute conquisita, qui etsi nonnunquam argutatur magis, quam argumentatur, et ludit potius quam pugnat, nempe ex scripti illius ratione, nam dialogo rem persequitur, habet tamen, quantum ad hoc attinet, justam et piam querelam indignationis, multisque bonis ac fortibus argumentis praeliatur, quae quia nota sunt omnibus, etenim liber est in manibus, nos in praesens praetermittemus; solum dicemus more nostro pauca quaedam, quot suscepto instituto videbuntur sufficere.

Principio, quod prudenter ait Cortesius etiam Ciceroni addictus, [175] Quae stultitiae est, ut quum tam varia sint hominum ingenia, tam multiplices naturae, tam diversae inter se voluntates, eas velle unius ingenii angustiis astringi, et tamquam praefiniri? jam, dicant mihi quid imitantur? nam multa habet Cicero optima, et effectione dignissima: linguam inquiunt: Cur non etiam argumenta, et philosophiam, et cognitionem veteris memoriae, et variarum rerum usum ac peritiam? Nam si propterea linguam admirantur, quod in omni populo et senatu Romano tantas dicendo est vires opesque consecutus, ideoque eam imitatione censent dignam, imitentur potius rerum praesentium et praeteritarum cognitionem, scrutationem sectatorum sapientiae, tractationem humani animi, colligendi acumen, quibus potius virtutibus omnia senatui et populo et judicibus persuaserit, quam facultate verborum et dictionis: puritatem linguae arbitror equidem majorem et castiorem fuisse in C. Caesare, in M. Bruto, et aliis Romanis Principibus, quam in M. Tullio; nec phrasis ejus omnibus placuit, etiam quum de ea poterat censeri, non Bruto, nec Calvo, nec ipsi Pomponio Attico amicissimis; at cujusmodi censoribus? Quare non quod ornatius quam ceteri diceret, quamquam dicebat ornatissime, sed quia acutius colligebat, et fortius pugnabat armatus tot tantarumque rerum notitia; ejus vero, quod deceret, et inspector acerrimus, et executor dexter in primis ac diligens, vincebat adversarios, audientes ducebat in suam sententiam; id vero facile est cognoscere, quod in eadem causa, si quis illius argumentis quacumque lingua et actione utatur, plurimum certe habebit momenti, ac roboris: ea igitur animi indoles, et tam varia eruditio, et tractandae cujusque rei ratio, esset istis exprimenda qui Ciceroniani videri affectant, potius quam stilus ac verba, etsi haec quoque, sed ea postremo sequerentur.

Magis certe Homerum exprimit Vergilius, quam Ennium, etsi huic lingua est vicinior, et prope idem; similior patri filius, qui mores reddit, quam qui lineamenta oris; cur tantum virum non totum imitantur, et potissimum animum quo praestat corpori? quod recte praecipit Paulus Cortesius, qui aliam multo viam imitandi ostendit quam isti sequuntur, eamque merito [176] deplorat ab hominibus nostris aut neglectam esse, aut mutatam, neque enim vult nos Ciceronis similes, ut simias, sed ut filios parentum; simiae externa solum repraesentant, filii etiam interna, nec simiae aliud quam lineamenta et deformitates quasdam gestus, filii vultum, incessum, statum, motum, vocem; et tamen habet, inquit, in hac similitudine aliquid suum, aliquid naturale, aliquid diversum, ita ut cum comparentur, dissimiles inter se esse videantur: eadem est sententia hominis, omnium Ciceronianissimi, Christophori Longolii: sed demus jam Ciceronis verba esse purissima, nam aut esse credo, aut non multum abesse; tum stilum optimum; dico, ex iis qui fuerunt, nam ab eo, quod fieri potest, neminem esse arbitror, adeo admiratione Ciceronis excaecatum, quin videat longe discedere: Sed quid in iis faciemus de quibus non est loquutus, ut de aedificiis, de agro colendo, de rustico, aut urbano, aut bellico instrumento? num tacendum erit? num non potius Vitruvium, et Varronem, et Plinium, et Columellam, et Caesarem, aut Livium, consulemus, ac sequemur duces, quam M. Tullium? quos ego (dicam id non quo detraham aliquid gloriae Ciceronis, quid enim potest aut debet detrahi nomini clarissimi et praestantissimi viri?) eos, inquam, callentiores fuisse arbitror nominum romanorum, in illis utique de quibus agebant rebus, quam M. Tullium: quod et videmus inter nos quotidie usu venire, ut eloquentissimi in quaque lingua viri, in curiis, et foris, et regiis comitatibus educati, vincantur a plebejis hominibus in appellandis opificum instrumentis, atque actionibus.

Jam, nec in sermone isto communi, atque urbano, dixit omnia, et eorum quae dixit, alia perierunt, alia venerunt ad nos ab imperitis corrupta; quid loquentur de nostro foro, de nostris legibus, institutis, moribus, de pietate nostra, per omnia Ciceroniani? Res omnes, sicut praeclare Erasmus colligit, sunt mutatae, ut apte loqui de rebus praesentibus nequeat, qui a Cicerone latum unguem deflectere non audet: jam, ut dictio sit omnium optima, non omnibus potest congruere in tanta diversitate, atque adeo adversitate, ingeniorum; idcirco nec eum imitati sunt maxime Ciceroni addicti atque adjurati, qui promptissime [177] et facillime poterant, Seneca, Quintilianus, Plinius, Caecilius, Cornelius Tacitus, videlicet ut nec ipse, quos impensissime admirabatur, Demosthenem Graecum, Crassum et Antonium Latinos, oculos enim habebat, ut par erat, intentos, non in eos qui alios antecelluissent, sed in id quod natura ostenderet esse optimum: hoc demum debet esse exemplar adulto jam et magno viro: cedo vero, quomodo hunc tam adamatum stilum imitantur? quemadmodum exagitat in Albutio Scaevola apud Lucilium,

Quam lepide lexeis compostae? ut tesserulae omnes
Arte pavimento, atque emblemate vermiculato.

Sumunt hinc inde verba, et commata, et sententiolas, et compingunt ut existat opus; quod taxat Longolius in Navagerio, cui integrae Ciceronis non modo sententiae, sed multi simul interdum versus, exciderent, atque effluerent: tum de aliis dicit: Dirigendam quidem esse nobis et formandam scribendi rationem putavi ad illius dicendi genus, sed ita, ut virtutes ejus oratione nostra exprimere conemur, non item ut passim omnia ab eo mutuemur, aut, quod multos jam facere videas, quasi centones quosdam ex Ciceronis verbis consuamus: dicit haec quidem Longolius, sed non ipse tam recte observat quam admonet.

Alii cautius suffurantur unum, aut duo, aut tria ad summum verba ex hoc loco, ex alio autem procul, totidem, et alio quatuor aut quinque; supra haec manifestum est furtum: Nam quin totidem verbis, inquit Longolius, ex M. Tullio Cicerone tibi tam multa sumere non liceat, ne tu quidem ipse puto negas: ea vero lex est centonum Ausonii: ergo isti, quod Longolius vere dixit, centones consarciunt et Musivum opus faciunt, non imitantur: dixi vobis falli istos in capite totius rei, et statim in ipso limine impingere, ut recta nunquam possint ingredi, quandoquidem initio ipso itineris in diversum, quam oportebat, aberrarunt; quomodo poterunt recte imitari, qui, quid sit imitari, et qua ratione imitandum sit, penitus ignorant? non imitari [178] est istuc quod vos facitis, o boni, sed compilare, et consuere, et colligere, et conferruminare; Vergilius quum dicit,

Si duo praeterea tales Idea tulisset
Terra viros, ultro Inachias venisset ad urbes
Dardanus, et versis lugeret Graecia fatis,

Homerum imitatur, apud quem Agamemnon optat sibi decem consiliarios, qualis esse Nestor, nec dubitat, si haberet, quin brevi Trojam esset eversurus; at quum dicit,

Ut sceptrum hoc, dextra sceptrum nam forte gerebat,

et quae sequuntur in duodecimo, Homerum de Graeco ad nos transfert illo loco,

Nai\ ma\ to/de skh=ptron to\ me\n ou)/pote fu/lla kai o)/zouj.

Et reliqua in Iliad.a. Quum vero,

-----Fixit leges precio atque refixit,

ex Vario sumpsit; at,

Tum gelidus toto manabat corpore sudor,

ex Ennio est mutuatus, qui dicit,

Tum timido manat ex omni corpore sudor.

Quae Macrobius persequitur in Saturnalibus: sed ad institutum revertamur.

Quanta crux est! quae ingeniorum compedes intra tam arctos limites comprimi, ac cohiberi, dilatare ut te nullo pacto valeas, et dum in hoc unum es intentus ne praefinitos terminos excedas, quanta aversio a rebus clarissimis, et quae occasio de manibus elabitur maximas et fructuosissimas disciplinas nanciscendi! At vero in hoc ipso tam longo, et diuturno, et misero, et miserabili labore, qualem ne hostibus quidem imprecer, nedum ut amicis suadeam, quis tandem proponitur [179] eluctatis atque ex naufragio servatis fructus? quae utilitas? quod pretium operae? amplum esse oportet et tantae curae, tot vigiliis conveniens, fieri post tot annos, non ciceronianae dictionis aemulos, sed conflatores orationis ex verbis Ciceronis, et commatibus, et colis; ego vero tanti non emerim, non dico ciceroniane verba conjungere, atque adeo Ciceronem esse tota phrasi, sed, quod est multo praeclarius et optabilius, philosophiam omnem callere, quaecunque prodita est de rerum natura; imitatores hi, quique alii, cultui se linguarum, jam pridem intermisso, tradiderunt, ita navarunt operam verbis eligendis, et dictioni exornandae, ut alia quae essent de cognitione naturae, de publicis privatisque moribus, graviter et copiose perscripta, ne aspicerent quidem, partim quod non vacavit quibusdam, plus nimio in verborum nota, ac natura, et dictionis cultu occupatis, ut ad alia penitus respicere non possent, partim quod metus fuit, ne si incultos scriptores tangerent, aliquid forte ex contagio traherent, quo sermonis forma posset foedari; ita, ubique in linguarum observatione substiterunt, consumpta universa diligentia circa voces, aut singulas, aut conjunctas.

Hi vero, qui alia non haberent quam instrumenta, quid poterunt efficere? quum maximam, dicendo, verborum turbam quasi in acie ordinassent, aspectu quidem formosam, sed inutilem tamen atque inefficacem, nihil re ipsa, nihil auditorum mentibus dignum, attulere, magno sane artis dedecore, quae ex illis censebatur, tamquam primis ac praestantissimis, tum sua, tum aliorum sententia, professoribus: Quanto verius dici orator deberet, qui res magnas, et argumento suo pares, quocunque sermone exponit? Nam si dicere, genus quoddam est pugnae, et ad persuasionem quasi victoriam pertinet, quis non malit animosum militem, tectum corio, et gladio ferreo armatum, quam imbellem atque effeminatum, aureis armis ac gladio fulgentem? Jam, Rhetoricam, ajunt, quum de rebus aliis omnibus, tum potissimum de publicis, ac civilibus dicturam, quid isti dicent, qui eas ipsas res nec per somnium quidem viderunt, nec sciunt in quo orbe, in qua civitate vivant, et dum veterem illam Romam semper meditantur, peregrini [180] sunt in hac aetatis nostrae? Nec eloquentes dici possunt, qui quum omnia conantur aliena lingua dicere, ipsi muti evadunt, nec illa erudita ex expolita lingua tria verba possunt aptare; Eloqui, est, inquit Marcus Fabius, omnia quae mente conceperis promere, atque ad audientes perferre; sine quo supervacanea sunt priora, et similia gladio condito, atque intra vaginam suam haerenti; non refert quo sermone, nam et in Scythico, et Gallico, et Germanico, et Hispano multi sunt eloquentes: nec quod Latinus, et Graecus sermo, eruditi sint, et copiosi, continuo nullus erit in alio sermone eloquens, nam et hi ipsi Parthis ac Moedis barbarismi sunt: Livius sermone illo, quem Pollio Patavinitatem dixit sapere, eloquentior fuit multis Romae natis, et fortassis illo ipso Pollione: de Latrone Portio dixit idem Asinius lingua sua disertum esse, nempe Hispaniensis illius aevi; Quanto disertior ac eloquentior Anacharsis quam multi Athenienses, sive dum Scythice de natura et moribus disputaret, sive dum Graece, soloecissans, seu scythissans verius! Equidem sordes, et vitia sermonis nemo vel amare debet vel probare, unde maxima pars cladis tum artium, tum judiciorum est accepta; sed, certe, si detur optio, quis non malit multo immundum, spurcumque magnis de rebus atque excellentibus sermonem, quam de nugis comptissimum atque ornatissimum?

LIBRI QUARTI FINIS.

(This text was copied from volume 6 of Vives' Opera Omnia (8 vols. Ed. Gregorio Mayans y Siscar. Valencia: Monfort, 1790. Reprint. 8 vols. London: Grove Press, 1964)