A V D O -
MARI TALAEI

RHETORICAE
LIBRI DUO.
P. RAMI PRAELECTIO-
nibus illustrati.



[Device]



BASILEAE, PER EVSEBIVM
Episcopium, & Nicolai fratris haeredes.
Anno M. D. LXIX.



P. RAMVS LECTORI S.

Habes Lector, in duobus libellis Rhetoricam elocutionis & actionis ab Audomaro Talaeo non tantum e rhetorum officinis depromptam, sed ex eloquentium hominum spatiis observatam & nostra imprimis methodo conformatam. Quidquid* enim Aristotelis vel Isocratis arculae, quidquid Ciceronis & Quintiliani muroqh/kia de hac arte complectuntur, hic non solum via & ordine descriptum est: sed insignibus poetarum & oratorum exemplis, id est usu ipsius eloquentiae magistro demonstratum & illustratum: quae sit in tropis gratia, quae delitiae sint in figuris verborum, qui in figuris sententiarum nervi ac thori, quae vis in voce, quae suadae medulla sit in gestu totaque actione: denique vivam quandam eloquentiae imaginem Apelles hic noster tibi repraesentare voluit, quo facilius praestantium in dicendo hominum rhetoricas [a.3] virtutes & intelligeres et intellectas imitando & commentando tibi comparares: Qua laude grammatica omnium artium apud omnes scholas, de quibus quicquam nosse potui, cumulatissima est, paucis praeceptis, exercitatione frequenti & assidua grammaticos innumerabiles informando. Rhetorica si ita doceretur, si ita exerceretur, oratores tam multos haberemus. Si quid autem Rhetoricum in ipsa Rhetorica praetermissum putabis, Rhetoricae in Ciceronem & Quintilianum scholae tibi satisfacient. Vale.

[1]
Audomari Talaei Rhetoricae

LIBER PRIMUS, De Elocutione.

CAP. I. Quid Rhetorica & Elocutio.

Rhetorica, est ars bene dicendi. cujus virtus prudenter adhibita, mirabiles effectus habet. Ideoque Plato sophistis Graeciae, & Rhetoribus iratus, hanc ipsam artem o)yopoiikh\n, kommwtikh\n, kolakikh\n, gohtikh\n, quandam obsonandi, fucandi, adulandi, incantandi peritiam appellat: Platonemque secutus Aristoteles, totum Rhetoricae facultatis hujus artificium, in bene morata civitate supervacaneum esse indicat: tantumque ob auditoris perversitatem inventum: Denique Romani quondam Roma rhetoricam expulerunt, hodieque Turcae Turcia tota e liberalibus artibus rhetoricam solam aversantur. Et quidem nullum est vel condimenti vel fuci, vel adulationis vel incantationis genus, quo rudes illi & imperiti auditores (e quibus totae civitates constant) facilius quam rhetoricis ornamentis ad idoneam sententiam accommodatis capiantur: Attamen uterque philosophus e Rhetoricae artis magisterio laudem affectavit: & istis ipsis [2] convitiis, Rhetoricam hominum reginam effecit: saepeque alias yuxagwgo\n flexanimam nominatim appellavit. Romanique tandem mirifico bene dicendi studio flagrarunt, & Turcae mansuetiores facti, in Graecia praesertim eloquentiae parente ac magistra sine dubio flagrabunt. Partes Rhetoricae duae sunt, elocutio & pronuntiatio. Elocutio, est exornatio orationis, eaque per sese plurimum potest: ut in Curione, qui tametsi caeteris eloquentiae laudibus maxime nudus esset, tamen elocutionis splendore, & copia, & bonitate quadam expedita, & profluente celeritate, orator proximus optimis numeratus est.

CAP. 2. Quid Tropus, kata/xrhsij, u(perbolh\, a)llhgori/a.

Elocutio, est tropus aut figura. Tropus, est elocutio, qua verbum a nativa significatione in aliam immutatur. Tropus vero Aristoteli ab accurate docendo aliquando videtur alienus: quia velut ambiguitatis & obscuritatis latebra quaedam sit: ideoque fortasse Platonis oratio tropis frequentior, eidem visa est habere redundantiam, fucum, novitatem quandam: Sed alias tamen idem tropos collaudat, qui significantes & grati & e propinquo sumpti fuerint. Et certe tropum necessitas genuit, inopia coacta & angustiis: post autem delectatio jucunditasque celebravit. Nam ut vestis, frigoris depellendi caussa reperta est primo, post adhiberi coepta est ad ornatum etiam [3] corporis & dignitatem: sic verbi modificatio instituta est inopiae caussa, frequentata delectationis. delectat autem ideo, vel quia ingenii specimen est, transilire ante pedes posita: vel quod is qui audit, alio ducitur cogitatione, neque tamen aberrat: quae maxima est delectatio. Haec igitur prima sunt condimenta orationis, primaque fucati medicamenta ruboris & candoris. Sed tamen verecundus debet esse tropus, ut deductus esse in alienum locum, non irruisse: atque ut precario, non vi venisse videatur. Quod si durior vel inaequalior fuerit, kata/xrhsij abusio dicitur, quae praeposito verbo molliri potest. Audacia autem tropi, u(perbolh\ superlatio appellatur. Sed cum troporum singulorum ornatus magnus est, tum continuatorum & conjunctorum multo maximus: quae continuatio (si lubet) a)llhgori/a inversio nominetur. Sed in allegoria tenendum est illud, ut quo ex genere rerum coeperis, eodem desinas: secus inconsequentia foedissima fuerit, ait Quintil.

CAP. 3. De Metonymia Caussae.

Troporum genera duo sunt: primum est modificationis simplicis, ut Metonymia & Ironia. Metonymia, est tropus consentanei ad consentaneum: ut caussae ad effectum, subiecti ad adjunctum, vel contra: metonymia caussae est vel efficientis aut materiae. Efficientis, ut cum inventor & author pro ipsis effectis rebus usurpantur. Aeneid. 1. [4]
  Tum Cererem corruptam undis, Cerealiaque arma
  Expediunt.
------- id est fruges. pro Marc. "Quos amisimus cives, eos Martis vis perculit, non ira victoriae." Martis, id est praelii. Georg. 1.
  Aut dulcis musti Vulcano decoquit humorem.
id est igne. Terent. Eun.
  Sine Cerere & Libero friget Venus.
id est, sine cibo & vino, amor friget. Allegoria hic est. Vulcanum pro igne vulgo audivimus: Et vario Marte pugnatum, eruditus est sermo: Et Venerem, quam coïtum; dixisse magis decet. ita Liberum & Cererem pro vino & pane, licentius quam ut fori severitas ferat, ait Quintilianus lib. 8. cap. 6. Est praeterea hic valde usitatum, imo (quia verbum deest) necessarium, scriptores pro scriptis operibus appellare. Sic Mart. 14. appellat Livium pro historia a Livio scripta:
  Pellibus exiguis arctatur Livius ingens,
    Quem mea non totum bibliotheca capit.
Materiae, Horat.
  Non domus & fundus, non aeris acervus & auri,
  Aegroto domini deducit corpore febres.
Hic aes & aurum, pro nummis* aeneis & aureis usurpantur. 2. Leg. "Aes & ferrum, duelli insignia sunt, non fani." Hic aes & ferrum sunt pro aeneis & ferreis armis. Verr. 6. "Cum essent triclinia strata, argentumque expositum in aedibus." Argentum significat hic argenteam supellectilem. [5]

CAP. 4. De Metonymia Effecti.

Metonymia effecti est: ut Agr. 2. "Nolo suspensam & incertam plebem Romanam obscura spe,& caeca expectatione pendere." Spes obscura dicitur, quia reddit incertos sperantes: & expectatio caeca, quia caecos & ignaros expectantes reddit. Horat. 1.l. Od. 4.
  Pallida mors aequo pulsat pede, pauperum tabernas
  Regumque turres, o beate Sesti.

Pallidum proprie dicitur, quod pallescit: sed in hoc exemplo, pallida mors dicitur, quae pallidum mortuum efficit. Item Aeneid. 6.
  Pallentesque habitant morbi, tristisque senectus.
Sic orator praecipitem iram, hilarem adolescentiam, segne otium dixit, ait ibidem Quintilianus. Imo vero hinc & oratorum, & poetarum plurima epitheta sunt.

CAP. 5. De Metonymia Subiecti.

Metonymia subjecti est, cum nomen proprium rei subjectae ad significandam rem adjunctam traducitur: ut cum ponitur continens pro re contenta. Aeneid. 1.
  Aspera tum positis mitescent secula bellis.
Secula dixit pro hominibus ejus seculi. Hinc illa: 1. Catil. "O tempora! o mores!" Est vero metonymia haec longe frequentissima, cum locus pro ipsis incolis usurpatur. Aen. 2.
  Invadunt urbem somno vinoque sepultam. [6]
2. Catil. "Urbs pulcherrima, florentissima, potentissima." In Pis. "Quod in me carcerem effudistis." id est, qui in vinculis & carcere erant, vel digni carcere. pro Pomp. "Testis est Italia, quam ille ipse victor L. Sylla, hujus virtute & consilio confessus est fuisse liberatam: Testis est Sicilia, quam multis undique vinctam periculis, non terrore belli, sed celeritate consilii explicavit: Testis est Gallia, per quam legionibus nostris in Hispaniam iter, Gallorum internecione patefactum est: Testis est Hispania, quae saepissime plurimos hostes ab hoc superatos prostratosque conspexit." Hic Cicero Italiam, Siciliam, Galliam, Hispaniam posuit pro Italis, Siculis, Gallis, Hispanis. Aliter etiam locus ad res locatas traducitur. 1. de Orat. "Age vero, ne semper forum, subsellia, rostra, curiamque mediteris." id est actiones rhetoricas in foro, in subselliis, in rostris, in curia: quae allegoria est, ut rursus ibidem. "Quod quidem si erit a vobis impetratum, magnam habebo, Crasse, huic palaestrae & Tusculano tuo gratiam: & longe Academiae illi ac Lycio, tuum hoc suburbanum gymnasium anteponam." Hic enim per Academiam, Lycium, Tusculanum, intelligimus doctrinam celebratam in Academia a Platone, in Lycio ab Aristotele, in Tusculano a Cicerone. Ex hoc genere etiam est illud, cum ex possessore possessa res intelligitur. Aen. 1.
  ------- Jam proximus ardet
  Ucalegon. ------
id est Ucalegonis domus. In prosa longe frequentissimum est. Horat. Apud me est. id est domi meae. Cicero. "Ego cum triduo [7] cum Pompejo, & apud Pompejum fuissem." Idem, "Malo tecum apud te ambulare": id est domi tuae. Sic dicimus hominem devorari, cujus patrimonium devoratur, ait Quintil. & sic Terent. Heaut.
  Quid te futurum censes, quem assidue exedent?
Sic ab Annibale caesa apud Cannas sexaginta millia Romanorum dicimus, quia ab exercitu, cujus dux erat Annibal, caesa sunt. Sic litigantium clientum advocati, personas suas pro clientum personis usurpant. pro Caecin. "Restituisse te dixti: nego me edicto Praetoris restitutum esse." Sic Cicero Pisonem advocatum partis adversae alloquitur, tanquam Ebutius id diceret Caecinnae.

CAP. 6. De Metonymia Adiuncti.

Metonymia adiuncti, est cum ex adjunctis res subjectae significantur. Sic nomina virtutum ipsarum pro bonis viris, & vitiorum pro malis, & multarum aliarum rerum, pro personis, quibus adjunctae sunt, usurpantur. 1. Verr. "Quas res luxuries in flagitiis, crudelitas in suppliciis, avaritia in rapinis, superbia in contumeliis efficere potuisset, eas omnes sese hoc uno Praetore per triennium pertulisse." Luxuries pro luxurioso ponitur, crudelitas pro crudeli, avaritia pro avaro, superbia pro superbo. & continuatio quatuor metonymiarum, allegoriam facit. Ex hoc genere metonymiae, sunt illa Ciceronis hyperbolica: in Pison. "o scelus: o pestis: o labes" & similia. Locus ille in Pisonem, insignem quaestionem ex intelligentia metonymiae hujus exprimit: "Non ulla tibi (inquit) invidia nocuit, [8] sed versus tui. Nimis magna poena te Consule, constituta est poetae sive malo, sive libero: Scripsisti enim versus,
  Cedant arma togae. -------
Quid tum? Haec res tibi fluctus illos excitavit. at hoc nusquam opinor scriptum fuisse in illo elogio, quod te Consule in sepulchro Reipublicae incisum est, Velitis, jubeatis: ut non quod M. Cicero versum fecerit, sed quod vindicarit. Veruntamen quoniam te non Aristarchum, sed Phalarin Grammaticum habemus, qui non notam apponas ad malum versum, sed poetam armis persequare: scire cupio, quid tandem isto in versu reprehendas,
  Cedant arma togae?
Tuae dicis (inquit) togae summum imperatorem esse cessurum. Quid nunc te asine, literas doceam? non opus est verbis, sed fustibus. Non dixi hanc togam, qua sum amictus: nec arma, scutum, & gladium hujus imperatoris: sed quod pacis est insigne, & otii, toga: contra autem arma, tumultus atque belli: more poetarum locutus, hoc intelligi volui: bellum ac tumultum paci atque otio concessurum. Quaere ex familiari tuo Graeco illo poeta, probabit genus ipsum & agnoscet: neque te nihil sapere mirabitur." Ergo haec metonymiae ubertas est tam latis in caussarum, effectorum, subjectorum, adjunctorum campo finibus propagata.

CAP. 7. De Ironia Affirmati Dissentanei.

Ironia, est tropus a dissentaneo ad dissentaneum. ei)/rwn cavillator, simulator, dissimulator, illusor, [9] irrisor, sic ei)rwnei/a simulatio, dissimulatio, dissimulantia, illusio, irrisio dicitur. Hoc proprium est in hoc tropo nomen. Valet autem tropus hic, cum ad caetera omnia, tum in primis ad jocandum: in eoque genere Socratem Cicero author est 2. Orat. lepore & humanitate caeteris praestitisse: unde & ipse ei)/rwn appellatus est, quod se imperitum fingeret, admirator aliorum tanquam sapientum. Percipitur autem ironia, vel rei, vel pronuntiationis, vel utriusque dissensione. Nam si altera, vel utraque dissentit a verbis, apparet voci mentem esse contrariam. Genera ironiae, affirmatione dissentantei & negatione dividuntur.
  Ironia affirmati dissentanei est, quando e dissentaneo affirmato significatur dissentaneum affirmatum, ut relatum vel adversum. Ironia e relatis, ut si pater molestiori filio dicat: Scilicet tu meus pater es, ego tuus filius: Ideoque imperato obsequar. quae & allegoria sit. Ironia ex adversis frequentior. Terent. Eun.
  Heus bone vir, curasti probe.
Centurioni a pugna absentiam excusanti, quod in castris custodiae caussa remansisset: "Non amo (dixit Africanus) nimium diligentes." "Sic cum Lamia deformis interpellaret odiose: Audiamus (inquit Crassus) pulchellum puerum. Cum esset arrisum: Non potui mihi (inquit Lamia) formam ipse fingere, ingenium potui. Tum hic, Audiamus (inquit Crassus) disertum. Multo etiam arrisum est vehementius." Generis hujus est illa simulatio: "Liberatus sum, Respiravi, Bene habet." [10] Sed ei)rwnei/a continuata, facit allegoriam gratiorem. In Clodium, "Integritas tua te servavit. (mihi crede) pudor eripuit, vita anteacta servavit." Verr. 2. "Dum est, unde jus civile discatur, adolescentes in disciplinam tradite: mirum est hominis ingenium, mira prudentia." Aeneid. 4.
  Egregiam vero laudem, & spolia ampla refertis,
  Tuque puerque tuus: magnum & memorabile nomen,
  Una dolo divum si foemina victa duorum est.

Hic et rei, & vocis, si oratio proferatur, dissensio manifesta est.

Ironia negati dissentanei.

Ironia negati dissentanei est, quando e dissentaneo negato significatur dissentaneum: ut e privantibus vel contradicentibus.
  Ironia e privantibus: ut si quis dicat de oculato divite, splendido, Homo est (mihi crede) caecus, inops, obscurus. Cujus generis fere sunt illa, praetereo, mitto. Pro Pomp. "Sinite hoc loco, Quirites, (sicuti poetae solent, qui res Romanas scribunt) praeterire me nostram calamitatem: quae tanta fuit, ut eam ad aures L. Luculli, non e praelio nuntius, sed ex sermone rumor afferret." 8. Aeneid.
  Quid memorem infandas caedes? quid facta tyranni
  Effera? -----
Et 10. Aen.
  Quid repetam exustas Erycino in littore classes?
  Quid tempestatum regem, ventosque furentes
  Aeolia excitos, aut actam nubibus irin?

Pro. Clu. "Mitto illam primam libidinis injuriam: mitto nefarias generi nuptias, mitto cupiditate [11] matris expulsam matrimonio filiam, &c. Nihil de alteris Oppianici nuptiis queror: &c. Praetereo, &c. quod eam sibi domum, sedemque delegit, in qua quotidie superioris viri mortis indicia, & spolia fortunarum videret." Hic mitto, mitto, mitto, praetereo, speciem privationis consimilem habent.
  Ironia e contradicentibus est frequens, cum quis simulat se nolle dicere, quod dicit. Itaque proprie appellatur a)po/fasij, id est negatio: item para/lhyij, praeteritio. "Non agam tecum jure summo: non dicam quod fortasse obtinerem. Quid ego istius decreta, quid rapinas, quid haereditatum possessiones datas, quid ereptas proferam?" Verr. 1. "Nec ea dico, quae si dicam, tamen infirmare non possis, &c. Sunt haec & alia in te falsi accusatoris signa permulta, quibus ego nunc non utor." Hic Nec ea dico, Non utor, a)po/fasin similem habent.

CAP. 8. De Metaphora.

Tropi primum genus adhuc fuit in metonymia & ironia, secundum sequitur in modificatione comparationis aut distributionis, ut metaphora & synecdoche. Metaphora est, quando ex simili significatur simile. Itaque metaphora, est ad unum verbum contracta similitudo. Tropus autem nullus est florentior, quam metaphora, nec qui plus luminis afferat orationi: praesertim si ratione sumpta sit, ad sensus ipsos admovetur, maxime oculorum, qui est sensus acerrimus: Nam [12] & odor urbanitatis, & mollitudo humanitatis, & murmur maris, & dulcedo orationis, sunt ducta a caeteris sensibus. Illa vero oculorum multo acriora, quae ponunt pene in conspectu animi, quae cernere & videre non possimus. Sed haec omnia plenioribus exemplis melius intelligentur. Nihil est autem in rerum natura, unde simile duci non possit: indidemque ideo & metaphora. Pro Sest. "Cujus ego patrem, deum atque parentem statuo fortunae nominisque mei." Hic tanquam Deum & parentem intelligis. 1. Tusc. "Honos alit artes, omnesque incenduntur ad studia gloria." Aen. 4.
  ---- Spem fronte serenat. Item,
  ---- Magnoque irarum fluctuat aestu.
2. Orat. "Ut sementem feceris, ita metes." quae allegoria est. In Brut. "Latrant quidam oratores, non loquuntur." In Pisonem, cum de Epicureo voluptatis magistro agitur, "Ad illius hanc orationem adhinniit." Hyperbole vero & allegoria in metaphoris praecipuam laudem obtinent: & hic vulgo etiam praecipue collocantur. Atque ex hyperbolica metaphora oritur mira sublimitas, cum rebus inanimatis actum quendam & animos damus, ut Aristoteles II. cap. 3. Rhet. admonuit: deinde Quintilian. li. 8. cap. 6. Aeneid. I.
  ---- geminique minantur
  In caelum scopuli. ----

Item Aen. 8.
  ---- Pontem indignatus Araxes.
Allegoriae multo sunt hic illustrissimae. Philip. 4. [13] "Virtus est una altissimis defixa radicibus, quae nunquam vi labefactari potest, nunquam dimoveri loco." 3. Catil. "Memoria vestra, Quirites, nostrae res alentur, sermonibus crescent, literarum monimentis inveterascent, & corroborabuntur." Ver. 4. "Ipse inflammatus scelere, venit in forum: ardebant oculi, totoque ex ore crudelitas emicabat." Hor. I. Od.
  O navis, referent in mare te novi fluctus:
  O quid agis? fortiter occupa portum.

In Pis. "Neque tam fui timidus, ut qui in maximis turbinibus ac fluctibus Reipublicae navem gubernassem, salvamque in portu collocassem, frontis tuae nubeculam, aut collegae tui contaminatum spiritum pertimescerem. Alios ego vidi ventos, alias prospexi animo procellas: aliis impendentibus periculis non cessi: sed unum me pro omnium salute obtuli." Frontis nubeculam, & contaminatum spiritum, hyperbolicam elationem habent.

CAP. 9. De Synecdoche Membri.

Metaphora igitur eiusmodi fuit, superest synecdoche, cum ex parte totum, & contra significatur. Pars autem, est membrum vel species. Synecdoche membri est, quando ex membro integrum significatur. Philip. 2. "O tecta ipsa misera, quam dispari domino (quanquam quomodo iste dominus?) sed tamen quam a dispari domino tenebantur!" Virgil. Aen. 1. [14]
  Haud aliter puppesque tuae, pubesque tuorum.
"Prosa mucronem pro gladio, & tectum pro domo recipiet: non autem puppim pro navi, nec abietem pro tabellis," ait Quintilianus lib. 8. cap. 6. Allegoria quaedam hic est. Catil. 1. "Nullo me modo posse iisdem parietibus tuto esse tecum, qui in magno periculo essem, quod iisdem moenibus contineremur." Hic parietes pro domo, moenia pro urbe intelligis.

CAP. 10. De Synecdoche Speciei.

Synecdoche speciei est, cum ex specie significatur genus. Catil. 1. "Certe verendum non erat, ne quid hoc parricida civium interfecto, invidiae mihi in posteritatem redundaret." Sic finitum numerum dicimus pro magno. Plautus,
  Sexcenta licet eiusmodi proferre.
Sic numerus singularis pro plurali: quomodo saepe est in Livio. "Romanus praelio victor." Georg. 3.
  Haud secus, ac patriis acer Romanus in armis.
item Orat. 1. "Quid tam necessarium est, quam tenere semper arma, quibus tectus esse possis?" id est possimus, vel quilibet possit. Allegoria hic est frequentior. Agr. 2. "Cum haberet haec Respublica Lucinos, Calatinos, Acidinos, homines non solum honoribus populi, rebusque gestis, verumetiam patientia paupertatis ornatos, & tum cum erant Catones, Philippi, Laelii, quorum sapientiam temperantiamque in publicis privatisque, forensibus, [15] domesticisque rebus perspexeratis: tamen ejusmodi res commissa est nemini." Hic Lucini, Calatini, Acidini, pro civibus honoratis & pauperibus: Catones, Philippi, Laelii, pro sapientibus & temperatis usurpantur. Sed hic troporum significatio etiam ab oratore explicatur. Talis in Juvenale, Satyr. 2. allegoria est:
  Ultra Sauromatas fugere hinc libet, & glacialem
  Oceanum, quoties aliquid de moribus audent,
  Qui Curios simulant, & Bacchanalia vivunt.

Hic Sauromatas & glacialem Oceanum dixit, pro quolibet remotissimo loco, Curios pro temperatis, Bacchanalia pro quolibet intemperantiae genere. Idem,
  Quam si te Veneris commendet epistola Marti.
Venerem & Martem dixit pro amica & amatore: sic Eclog. 4.
  Alter erit tum Tiphys, & altera quae vehat Argo,
  Delectos Heroas, erunt etiam altera bella,
  Atque iterum ad Trojam magnus mittetur Achilles.

significat autem gubernatores, & naves, & bellatores, & hostilia oppida. Sic Agr. 2. "Hunc Capuae Campano supercilio ac regio spiritu cum videremus, Magios, Blossios mihi videbar illos videre, ac Vibellios*."

CAP. 11. De Synecdoche Integri.

Synecdoche totius est, quando ex toto pars significatur: estque integri vel generis: integri, [16] quando ex integro significatur membrum. Aeneid. 1.
  Pabula gustassent Trojae, Xanthumque bibissent.
hic intellegis & partem pabuli, & partem Xanthi fluvii, non tota pabula, non totum Xanthum. Ecl. 1.
  Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim.
Epist. 4. lib. "Res vides quomodo se habeat: Orbem terrarum distributis imperiis ardere bello." Orbem pro globo, Synecdoche est membri pro integro, & orbem pro parte orbis, est synecdoche contraria integri pro membro, id est pro imperio Romano.

CAP. 12. De Synecdoche Generis, & Epilogo Troporum.

Synecdoche generis est, quando ex genere significatur species. Verr. 3. "Ad quam spem tam perniciosum, tam importunum animal reservetis?" Animal pro bestia dixit Orator. nec tamen quidlibet hic audebis, ut dicas pro equo quadrupedem, ait Quintil. Sic Tydides, & Pelides, pro Diomede & Achille: sic poeta pro Homero aut Virgilio, orator pro Demosthene aut Tullio. Sic pluralis pro singulari. ad Brutum: "Nos populo imposuimus, & oratores visi sumus." Orat. 2. "Cuius ex ludo, tanquam ex equo Trojano, innumeri principes exierunt," id est multi.
  Allegoria hic etiam frequens est. Catil. 1. "Exire ex urbe Consul hostem jubet." His generalibus verbis urbe, consul, hostem, intellegis Roma, Tullius, Catilinam. Atque haec de tropis: quorum si [17] praestantia & excellentia spectetur, longe princeps erit metaphora, ironia deinde succedet, tertia erit metonymia, postrema synecdoche: usus autem etiam frequentissimus est metaphorae, deinde metonymiae, tum synecdoches: rarissimus ironiae. Hanc autem inductionem, octo Ciceronis consulares a P. Ramo observatae concluserunt. Et quidem tres species, metonymia, metaphora, synecdoche, saepe conjunguntur. In Pis. "Unus ille dies mihi quidem instar immortalitatis fuit, cum Senatum egressum vidi, populumque Romanum universum, cum ipsa Roma prope convulsa* sedibus suis, ad complectendum conservatorem suum procedere visa est: quae me ita accepit, ut non modo omnium generum, aetatum, ordinum viri ac mulieres, omnis fortunae ac loci, sed etiam moenia ipsa viderentur, & tecta urbis ac templa laetari." Hic mentonymiae sunt, senatus pro senatoribus, Roma pro Romanis: synecdoche, tecta pro aedificiis, moenia pro urbe: metaphorae autem illae, ex inanimatis & brutis rebus, animatae & actuosae, procedere, accepit, laetari, praecipuam laudem obtinent. Atque haec prima Rhetoricae elocutionis o)yopoii/a kai\ ko/mmwsij fuit.

CAP. 13. Quid Figura & Figura Dictionis.

Exposito in tropis primo genere elocutionis, sequitur ut de figura secundo loco dicendum sit. Figura, est elocutio, qua orationis habitus a recta & simplici consuetudine mutatur. ut enim tropus, [18] est singularum vocum: sic figura, conjunctarum est: utque vocum alia est propria, alia modificata: sic orationum, alia est recta, alia figurata. Illam Graeci a)sxhma/titon, hanc e)sxhmatisme/nhn vocant: Itemque figuram, sxh=ma, id est habitum & gestum quendam orationis. Nomen autem figurae, videtur ab histrionum persona & habitu sumptum esse, qui varia orationis genera, variis corporis figuris pronuntiabant. Artem vero figurarum videtur Tullius desperasse, cum tertio Oratorio numerum earum augeat, in Oratore autem minuat. Denique in Topicis nominatim praecipiat, in re infinita vitiosum non esse praetermittere aliquid: ut cum (ait) de ornamentis verborum sententiarumque praecipitur: res enim est infinitior. At huius infinitatis, quam Tullius existimat, genera & species, si non accuratissime exprimere, certe lineamentis quibusdam adumbrare licet. Figura igitur, est dictionis aut sententiae.
  Figura dictionis, est figura qua elocutio figuratur dictionibus apte & jucunde inter sese resonantibus. Itaque figura dictionis, nihil aliud est, quam elocutionis sonus quidam & numerus: quo uno nihil est cognatius nostris animis. Numero enim excitamur, & incendimur, & languescimus, & ad hilaritatem tristitiamque deducimur. Rhetoricae igitur muroqh/kion, onnesque pigmentorum arculae, hic praecipue explicantur: quibus non sophistae solum ad ingenii ostentationem, sed oratores in seriis & gravibus caussis utiliter usi sunt. Figura dictionis, est in sonorum dimensione vel repetitione. [19]

CAP. 14. De Rhithmo.

Dimensio, est poetica vel oratoria. poetica, quae perpetuis certorum spatiorum legibus astringitur: & fere in fabulosis argumentis ad hominum mores imitandum & exprimendum. Hinc Tragoedia, Comoedia, & caetera poematis; genera orta sunt, in quibus peripe/teia kai\ a)nagnw/risij*, varietas casuum, & agnitio tandem insperata, delectarent animos: ad eamque rem rhetorici cujusque ornamenti praecipua licentia est assumpta. Alioqui si vera tractes, si severior fueris: nihil habere poetae nisi numerum videare. Sic Empedocles Aristoteli physiologus videtur, non poeta: neque quidquam habere commune cum Homero praeter metrum. Ergo species elocutionis rhetoricae, in tali argumento, licentia numero poetica dicitur, cujus voluptas praecipue insignis est, praecipue gohtei/an illam Platonis & incantationem manifesto carmine continet: adeo ut hinc primum homines capti, dicantur a fera agrestique vita, ad civilem & humanum cultum traducti. Numerus poeticus, est rhythmus aut metrum. Rhythmus est numerus poeticus, certum syllabarum numerum certa clausula terminatum continens. Sic enim constituendae doctrinae gratia, nomen commune usurpetur. Tales rhythmi naturales sunt in omni natione atque genere: atque (ut loquitur Aristoteles) e)k tw=n au)tosxediasma/twn, e naturali & sponte fusa compositione. Sic enim hodie Francorum, Italorum, Hispanorum, Germanorum, omniumque omnino populorum rhythmi sunt, sine ulla longarum [20] vel brevium syllabarum dimensione: & talia quondam in Graecia ante Homerum, & in Italia ante Andronicum poemata fuerunt. Talis enim videatur poesis fuisse in illis (de quibus Ennius loquitur) versibus,
  ------ quos olim Fauni vatesque canebant.
Atque haec infantia est poeticae dimensionis: & sic Quintilianus ait, rhythmum, aurium mensura & similiter decurrentium spatiorum observatione esse generatum, mox in eo repertos esse pedes, eorumque locis certis ordinatorum dimensione, facta esse metra: ut in veteris & Graeciae & Italiae poematis, quae hodie leguntur, apparet, & in vernaculis linguis apparebit, si quando eruditionis uberiorem fructum nactae sint.

CAP. 15 De Metro.

Authores numeri metrici perveteres perhibentur: tametsi Aristoteles negat ullius poetae ante Homerum scripta extare: nec Romae ante Ennium extitit quidquam satis dignum, quod iterum legatur, ait Cicero. Metrum, est numerus poeticus, certos pedes & certis locis collocatos continens. Pes, est dimensio certis syllabarum temporibus definita. estque bisyllabus aut trisyllabus: & uterque simplex aut mistus. Bisyllabus simplex, est spondaeus, ex duabus longis, ut musas, aut Pyrrhichius, e duabus brevibus, ut deus. Mistus autem est Iambus e brevi & longa, ut deos: aut Choreus, e longa & brevi, ut arma. Trisyllabus simplex, est Molossus e tribus longis, ut Romanos: aut Trophaeus [21] e tribus brevibus, ut legere. Mistus vero constat e duabus syllabis deinceps similibus aut dissimilibus. duarum syllabarum similium pedes sunt bis bini. Dactylus, e longa & duabus brevibus, ut Tityre: contra Anapaestus, e duabus brevibus & longa, ut fluvios: Bacchius, e brevi & duabus longis, ut Athenas: contra Palymbacchius, e duabus longis,& brevi, ut cantare. Misti autem e dissimilibus continuis, duo sunt, Creticus, e longa, brevi, longa, ut judices: contra Amphibrachus, e brevi, longa, brevi, ut amare. Ergo haec de pedibus, quorum dimensione metrum componitur: in quo & vocalis & m, & utraque, si sit ultima praecedentis dictionis, eliditur, quando dictio sequens incipit a vocali: & ultima habetur pro indifferenti: ut in illo Virgilii versu,
  ------ Mult' ill' & terris jactatus & alto.
Hic e in (ille) item um in (multum) eliditur. Genera ejus multa sunt: numerus enim potest infinitis pene modis in continuatione verborum variari & conformari. Summa autem duo sunt, simplex & compositum. Simplex constat e duobus tantum pedibus, quale est Adonium, constans e dactylo & spondaeo, ut Horat.
  Terruit urbem.
  Carmen compositum est, quod constat e pluribus, quam duobus pedibus: ut tetrametrum & polymetrum: nam trimetrum insigne nullum est. tetrametrum est Asclepiadeum, e molosso, anapaesto, duobus dactylis: ut, Horat.
  Mecoenas atavis edite regibus. [22]
  Polymetrum, est pentametrum vel hexametrum. Pentametra sunt, Phaleucium & Sapphicum & Elegum. Phaleucium e spondaeo, dactylo, choreis tribus: ut, Catullus,
  Passer, deliciae meae puellae.
  Sapphicum constat e choreo, spondaeo, dactylo, choreis duobus: ubi observandum est, ut cum ter dictum fuerit, ei carmen Adonium addatur: ut, Horat. 1. l. Ode 2.
  Iam satis terris nivis, atque dirae
  Grandinis misit pater, & rubente
  Dextera sacras jaculatus arces,
    Terruit urbem.

  Elegum, constat duobus primis locis dactylo vel spondaeo: tertio spondaeo, cum anapaestis duobus: ut, Martial. l.6.
  Victurus genium debet habere liber.
  Hexametrum Epicum praecipue celebratur, constans quatuor primis locis e spondaeo vel dactylo, quinto dactylo tantum, ut sexto spondaeo: ut Virg.
  Arma virumque cano, Trojae qui primus ab oris.
  Verum pentametrum ab epico nunquam separatur, quanvis epicum ab eo separetur. Martial.
  Nescio quid plus est, quod donat secula chartis:
    Victurus genium debet habere liber.

  Reliquorum generum exempla ex poetis animadverti possunt, qui prope infinitos & innumerabiles concentus orationis invenerunt. Neque tamen sic omnes numerorum varietates complexi sunt, quin plures inveniri possint.[23]

CAP. 16. De Numeri Oratorii Origine & Laude.

Numerus poeticus expositus est. Oratorius est numerus quidem non incertus, sed tamen & poetico, & sibi ipsi perpetuo dissimilis. Natus autem est ex illo poetico, cujus voluptatem rhetores imitati sunt, cum hic animadvertissent, poetas quidem populo placere: in orationibus autem genus a)/r)r(uqmon & incompositum cum severitate audiri. Numeri oratorii inveniendi princeps Thrasymachus fuit: deinde Gorgias, sed uterque his ipsis festivitatibus intemperantius abusus. Isocrates autem, Gorgiae jam senis auditor, utrumque moderatione superavit. Tandem annis prope quadringentis tardius in Italia numerus effloruit. Oratorii autem numeri gratia, hyperbaton, id est longior verbi transgressio permittitur. "Fit enim (ait Fabius) saepissime aspera, & dura, & dissoluta, & hians oratio, si ad necessitatem ordinis verba redigantur: & ut quodque oritur, ita proximis etiam si vinciri non potest, alligetur. Differenda igitur quaedam & praesumenda: atque ut in structuris lapidum impolitiorum, loco quo convenit, quidque ponendum: non enim recidere ea, nec polire possumus, quae coagmentata se magis jungant: sed his utendum, qualia sunt, eligendaeque sedes: nec aliud potest facere sermonem numerosum, quam opportuna ordinis mutatio." Numerus oratorius, rhythmi nil admodum habet: nisi forte in quadam repetitione, de qua suo [24] loco: totus est in observatione pedum: quem Tullius tanti fecit, ut affirmet, conciones saepe exclamasse, cum verba apte cecidissent. Huc igitur numerum adhibere necesse est, si ornate velis dicere, non solum (quod ait Aristoteles, & Theophrastus) ne infinite feratur, ut flumen, oratio: verum etiam ut multo majorem vim habeat. "Neque vero (ait Fabius) Demosthenes fulmina tantopere vibrasse diceretur, nisi numeris contorta ferrentur." "Atque ideo (ait Tullius) ut athletas, nec multo secus gladiatores videmus, nihil nec vitando facere caute, nec petendo vehementer, in quo non motus hic habeat palaestram quandam: ut quicquid in his rebus fiat utiliter ad pugnam, idem ad aspectum etiam sit venustum: sic oratio nec plagam gravem facit, nisi petitio fuerit apta: nec satis recte declinat impetum, nisi etiam in cedendo, quid deceat, intelligit. Itaque qualis eorum motus, quos a)palai/strouj Graeci vocant: talis horum videtur oratio, qui non claudunt numeris sententias."

CAP. 17. De Numeri Oratorii Observatione.

Haec Tulliana est oratorii in pedibus numeri commendatio: quae nobis multo etiam gratior, quam authori ipsi esse debeat: qui scholasticis rhetorum commentis inductus, artem longe difficillimam hic esse credidit, quam ipsius viginti praestantissimae orationes P. Rami diligentia observatae, facillimam esse docuerunt: tanto naturam atque usum arte praestantiorem orator habuit. Unica enim [25] consideratio hic est, ut prosae numerus sit non solum poetici numeri (quod generaliter praeceptum est) sed etiam sui ipse dissimilis. In prosa itaque versum fugito: citare tamen licet aliunde authoritatis, aut voluptatis gratia: ut Tullius praesertim senex, Atheniensium philosophorum exemplo adductus (ut ait Tusc. 2. de sese) frequenter citavit. Hoc est primum: deinde principium & exitum carminis, ne principium vel exitum prosae facito. Principiorum vero cura minor: mediorum autem alioqui nulla est magnopere observatio. In clausula vero, maxime perfectio atque absolutio judicatur: quae quoniam vehementius apparet & intelligitur, varianda est maxime, ne aut animorum judiciis repudietur, aut aurium satietate: nec tamen senis a fine syllabis retrorsum longius observatio procedet, & bisyllabis tantum pedibus definiri potest. Numerum igitur eundem in clausula, ne continuato, sed varie dissimiliterque temperato: neque quidquam nimium vel operose, vel curiose, artem oratorii e pedibus numeri totam comprehenderis. Id enim illa viginti orationum inductio & animadversio, id est usus, eloquentiae praestantissimus artifex & magister, persuasit. Ex longis omnibus, clausula tardior& rarior est: ut, "Et spinis respersa," tres spondaei sunt. Rarissima ex omnibus brevibus. At ex temperatione longarum & brevium frequentior. Res tota Ciceronis in oratore loco declaretur. Stante Cicerone C. Carbo, C. filius Trib. pleb. in concione dixit his verbis, "O Marce Druse, patrem appello." [26] Haec quidem duo binis pedibus incisa, in priore est dichoreus: in posteriore, fere omnes longae. Deinde membratim, "Tu dicere solebas sacram esse Rempublicam." Hoc membrum dichoreo & iambo variatur. "Quicunque eam violasset, ab omnibus ei poenas esse persolutas." Hic tres chorei continuati: nihil enim ad rem, extrema illa longa sit, an brevis, ut Tullius etiam nominatim profitetur. deinde, "Patris dictum sapiens, temeritas filii comprobavit." Hic iambum sequitur dichoreus: quo talis clamor concionis est excitatus, ut admirabile esset. Quaere, nonne id numerus effecerit? Verborum ordinem immutato, & fac sic, "Comprobavit filii temeritas." jam nihil erit. Hic dichorei numerus, Ciceroni gratissimus fuit, & in clausulis admodum frequentatus: ut in una pro Pompejo oratione, centies decies & quater adhibitus sit. in Corneliana, "O callidos homines!" dichoreus est & iambus. "O rem excogitatam!" spondaeus & dichoreus. "O ingenia metuenda!" duo pyrrhichii & choreus. pro Milone: "Neque auxilium modo defensioni meae, verumetiam silentium pollicentur." Iambus & chorei duo. Denique varietas ejusmodi semper esse debuerit, ne similitudine, artificium numeri deprehendatur: nimium enim insidiarum ad capiendas aures adhiberi videretur: totumque fieret invidiosum. Lucilianumque illud audiretur,
  Quam lepidae lexeis, compostae ut tesserulae omnes,
  Arte, pavimento atque emblemate vermiculato.
[27]
Ergo haec de oratorio pedum numero: in quo tamen literarum bonitas praestantior per sese videtur, atque excellentior, quam ipsa syllabarum mensura: ut Ciceronis non solum exemplo, sed etiam judicio percipi potest. "Quantum autem sit (ait idem) apte dicere, experiri licet, si aut compositi oratoris bene structam collocationem dissolvas permutatione verborum. Corrumpatur enim res tota: ut & haec nostra in Corneliana, & deinceps omnia. 'Neque me divitiae movent, quibus omnes Aphricanos, & Laelios multi venalitii, mercatoresque superarunt.' Immuta paulum, ut sit, 'multi superarunt mercatores, venalitiique.' perierit tota res. & quae sequuntur: 'Neque vestis, aut caelatum aurum, aut argentum, quo nostros veteres Marcellos Maximosque, multi Eunuchi e Syria Aegyptoque vicerunt.' verba permuta sic, ut sit, 'Vicerunt Eunuchi e Syria Aegyptoque.' Adde tertium, 'Neque vero ornamenta ista villarum, quibus Lucium Paulum, & L. Mummium, qui rebus his urbem Italiamque omnes referserunt, ab aliquo video perfacile Deliaco aut Syro potuisse superari.' fac ita, 'Potuisse superari ab aliquo Syro aut Deliaco': videsne ut ordine verborum paulum commutato, iisdem verbis stante sententia, ad nihilum omnia recidant, cum sint ex aptis dissoluta? Aut si alicujus inconditi arripias dissipatam aliquam sententiam, eamque ordine verborum paulum commutato, in quadrum redigas: efficiatur aptum illud, quod fuerit antea diffluens ac solutum. Age, sume de Graccho apud Censores illud, [28] 'Abesse non potest, quin ejusdem hominis sit probos improbare, qui improbos probet.' Quanto aptius si ita dixisset, 'Quin ejusdem hominis sit, qui improbos probet, probos improbare.' " Sic Tullius de quaternis clausulis ad aurium (quarum superbissimum & fastidiosissimum in hac tota quaestione iudicium profitetur) normam examinavit. judicium autem ipsum laudo & approbo: caussam iudicii longe aliam statuo. Clausula, Vaenalitiique, non placet Tullio: neque mihi placet, quia finis est epici carminis. At clausulae, Syria Aegyptoque, e brevi, longis quatuor, brevi. deinde, Syro aut Deliaco, e spondaeo, & (si ultima sit indifferens) dichoreo. denique, Qui improbos probet, e palymbacchio & dactylo. cur (inquam) hae clausulae tres, (si pedum numerus spectetur) ingratae sint: cum ultima in choreum, penultima in dichoreum, pedes Ciceroni ipsi gratissimos, cadant? cur denique prima temperantior e bacchio& palymbacchio, quam laudata illa, Aegyptoque vicerunt, e longis quinque, unica brevi? cur (inquam) haec clausula pedum numero sit ingratior, caussam afferre Tullius nullam posset, quin totam pedum doctrinam ante retexeret. Quare numeri illius gratia, non solum ducitur e pedibus syllabarum, sed e sonis literarum, quae vel grandiores, vel magis confertae in clausula resonant. Neque verbi clausula id efficit, nam (probet) tam verbum est, quam (improbare.) Quamobrem in tota oratorii numeri laude, quae permagna est, literarum soni primas obtinebunt. [29]

CAP. 18. De Epizeuxi.

Figura dictionis in dimensione soni, ejusmodi est: sequitur quae est in soni repetitione: & quidem similis, aut dissimilis. Similis, continue vel disiuncte. Continue, in eadem sententia vel in diversis. In eadem sententia appellatur Epizeuxis: quando nempe sonus idem continue iteratur in eadem sententia. De respon. Arusp. "Hic P. ille Scipio natus mihi videtur ad interitum exitiumque Carthaginis, qui illam a multis imperatoribus obsessam, oppugnatam, labefactam, pene captam, aliquando quasi fatali eventu solus evertit: sic Titus Annius ad illam pestem comprimendam, extinguendam, funditus delendam natus esse videtur, & quasi divino munere donatus Reipublicae." Hic solum numerus, non vox iteratur: in sequentibus, voces iterantur. Verr. 7. "Crux, crux (inquam) infelici & misero." Item pro Ligario: "Si in hac tanta tua fortuna lenitas tanta non esset, quantam per te, per te (inquam) obtines (intelligo quid loquar) acerbissimo luctu redundaret ista victoria." Pro Milone: "Occidi, occidi, non Spurium Melium, qui annona levanda, jacturisque rei familiaris, quia nimis plebem amplecti putabatur, in suspicionem incidit regni appetendi." Virgil. Eclog. 5.
  Ipsa sonant arbusta, Deus, Deus ille, Menalca,
  Sis bonus, o, felixque tuis. ------

Interdum parenthesis interponitur: res tamen eodem [30] recidit, quia, tanquam parenthesis non sit, geminatio illa continuatur. Phil. 2. "Hasta posita pro aede Iovis Statoris, bona (miserum me, consumptis enim lacrymis, tamen infixus animo haeret dolor) bona (inquam) Cn. Pompeji Magni, voci acerbissimae subiecta praeconis." pro Marcello: "At vero ejus gloriae, C. Caesar, quam paulo ante es adeptus, socium habes neminem: totum hoc, quantumcunque est (quod certe maximum est) totum est (inquam) tuum."

CAP. 19. De Anadiplosi & Climace.

Repetitio continua ejusdem soni in diversis sententiis, est anadiplosis vel climax. Anadiplosis, reduplicatio est, quando idem sonus repetitur in fine praecedentis, & principio sequentis sententiae. Virgilius,
  Pierides, vos haec facietis maxima Gallo,
  Gallo, cujus amor tantum mihi crescit in horas.

Haec figura ter iteratur. & eodem verbo Catil. 1. "Hic tamen vivit: vivit? imo vero etiam in Senatum venit." Item, "Vivis, & vivis, non ad deponendam, sed ad confirmandam audaciam." Item: "Quandiu quisquam erit, qui te defendere audeat, vives, & vives ita, ut nunc vivis."
  Climax, gradatio, est cum oratio tribus aut compluribus gradibus ita progreditur, ut antecedens sequenti loco prius repetatur, quam proximum assumatur, hoc modo. pro Milon. "Nec vero se populo solum, sed senatui commisit: nec senatui modo, [31] sed etiam publicis praesidiis & armis: neque his tantum, sed eius potestati, cui Senatus totam Remp. commisit." Eclog. 2.
  Torva leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam:
  Florentem cytisum sequitur lasciva capella.

pro Rosc. Amer. "In urbe luxuries creatur: ex luxuria existat avaritia necesse est: & ex avaritia, erumpat audacia: unde omnia scelera & maleficia gignuntur."

CAP. 20. De Anaphora & Epistrophe.

Hoc igitur primum repetiti soni genus continuum est: secundum sequitur, in disjuncta, & in eodem loco similis soni repetitione: nempe Anaphora vel Epistrophe. Anaphora seu relatio, est quando sonus idem iteratur in principiis sententiarum. Agrar. 2. "Tamenne* vexari Rempub. contemni majestatem populi Rom. deludi vosmetipsos diutius a Tribuno plebis patiemini?" Agr. 1. "Solicitam mihi civitatem suspicione, suspensam metu, perturbatam vestris legibus, & concionibus, & seditionibus tradidistis." Catil. 1. "Nihilne nocturnum praesidium palatij, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil consensus bonorum civium, nihil hic munitissimus habendi Senatus locus, nihil horum ora vultusque moverunt?" Virg. 4. Georg.
  Te dulcis conjux, te solo in littore secum,
  Te veniente die, te decedente canebat.
[32]
pro Amer. "Accusant ii, qui in fortunas hujus invaserunt: caussam dicit is, cui nihil praeter calamitatem reliquerunt. Accusant ii, quibus occidi patrem Sexti Roscij bono fuit: caussam dicit is, cui non modo luctum mors patris attulit, verumetiam egestatem. Accusant ii, qui hunc ipsum summe jugulare cupierunt: caussam dicit is, qui etiam ad hoc judicium cum praesidio venit, ne hic ibidem ante oculos vestros trucidaretur. Denique accusant ii, quos populus poscit: caussam dicit is, qui unus relictus ex nefaria illorum caede restat."
  Epistrophe seu conversio, est numerus, quo similis sonus in clausulis iteratur. Hic autem rhythmus quidam oratorius persaepe resonat in membris paribus, quae idcirco jam olim pa/risa kai\ i)so/kwla nominata sunt: addita sunt etiam a)nti/qeta & o(moio/ptwta: quae quanvis insint, nihil tamen ad orbem concinnitatis hujus (ut Cic. appellat) efficiunt: sed totum efficitur similiter desinentium e)pistrofh|= & conversione: quae ideo o(moiote/leuta dicuntur. pro Pompejo: "Ut ejus voluntatibus non modo cives assenserint, socij obtemperarint, hostes obedierint: sed etiam venti tempestatesque obsecundarint." Hic tria prima membra fere senaria sunt, postremum est longius. Neque aequalitatis similitudo sic exigenda est. Agr. 2. "Ut vester honos ad mei temporis diem petitus, non ad alienae petitionis occasionem interceptus, nec diuturnis precibus efflagitatus, sed dignitate impetratus esse videatur." Sed a Cicerone ipso positum tam concinni orbis exemplum expendamus: pro Mil. [33] "Est enim haec judices, non scripta, sed nata lex: quam non didicimus, accepimus, legimus: verum ex ipsa natura arripuimus, hausimus, expressimus: ad quam non docti, sed facti: non instituti, sed imbuti sumus." Hic quater bini tanquam versus, aequalibus fere interspirationibus interpuncti resonant duo primi ternarij (non scripta, sed nata) duo sequentes plusquam duodenarii: duo sequentes iterum ternarii: postremi quaternarii. Sed in propositis exemplis sonus tantum servatur, non etiam dictio: in sequentibus autem dictio ipsa iteratur. Phil. 2. "Doletis tres exercitus populi Rom. esse interfectos? interfecit Antonius. Desideratis clarissimos cives? eos quoque eripuit Antonius. Authoritas hujus ordinis afflicta est? afflixit Antonius." Aliquando anaphora & epistrophe conjunguntur, & symploce seu complexio dicitur. Martial. lib. 2.
  Capto tuam (pudet heu) sed capto Maxime, coenam:
    Tu captas alias: jam sumus ergo pares.
  Mane salutatum venio: tu diceris isse
    Ante salutatum: jam sumus ergo pares.
  Sum comes ipse tuus, tumidique anteambulo regis:
    Tu comes alterius: jam sumus ergo pares.

Agr. 1. "Spem improbis ostendistis, timorem bonis injecistis: fidem de foro, dignitatem de Repub. sustulistis." Agr. 2. "Quis legem tulit? Rullus. quis majorem populi partem suffragiis privavit? Rullus. Quis comitiis praefuit? idem Rullus." pro Mil. "Quis eos postulavit? Appius. quis produxit? [34] Appius." Ergo repetitiones hae sunt in eodem loco: sequentes duae sunt mistae loco, Epanalepsis & Epanodos.

CAP. 21. De Epanalepsi & de Epanodo.

Epanalepsis seu resumptio, est qua idem sonus in principio & clausula repetitur. Verr. 4. "Saluti enim eorum potius consulam, quam voluntati." Philipp. 1. "Illa erat vita, illa secunda fortuna, libertate esse parem cum caeteris, principem dignitate." Aeneid. 1.
  Multa super Priamo rogitans, super Hectore multa.
Verr. 7. "Multi & graves dolores inventi, parentibus & propinquis multi." Martial.
  Phosphore, redde diem: quid gaudia nostra moraris?
    Caesare venturo, Phosphore, redde diem.

  Epanodos seu regressio, est qua sonus in principio & medio, vel in medio & fine iteratur. Ver. 3. "Habuit honorem ut proditori, non ut amico fidem." pro Planc. "Gratiam qui refert, habet: & qui habet, in eo quod habet, refert." pro Caecinna: "Quia res indigna sit, ideo turpem existimationem sequi: quia turpis existimatio sequitur, ideo rem indignam non vindicari." Ecl. 8.
  ------crudelis tu quoque mater:
  Crudelis mater magis, an puer improbus ille?
  Improbus ille puer, crudelis tu quoque mater.

Cic. "Vestrum jam hic factum deprehenditur? non meum: at pulcherrimum quidem factum: [35] verum (ut dixi) non meum, sed vestrum."

CAP. 22. De Paronomasia & Polyptoto.

Figurae dictionis in repetitione sonorum similium sic habent: in repetitione sonorum leviter dissimilium duae sequuntur, Paronamasia & Polyptoton. Paronomasia vel adnominatio, est cum dictiones significationibus diversae, syllaba tamen aliqua similes, sono inter se consonant. Verr. 2. "Nam ut apertus in corripiendis pecuniis, sic in spe corrumpendi judicii." pro Amer. "Tametsi non modo ignoscendi ratio, sed etiam cognoscendi consuetudo de medio sublata est." Catil. 1. "Ut non emissus ex urbe, sed immissus in urbem esse videatur." Ibidem: "Hanc Reipub. pestem paulisper reprimi, non in perpetuum comprimi posse." Tale est illud Quintiliani: "Emit morte immortalitatem." item "neminem posse alteri dare matrimonium, nisi penes quem sit patrimonium." Martial. hinc joci materiam arripuit.
  Litigat, & podagra Diodorus, Flacce, laborat:
    Sed nil patrono porrigit, haec chiragra est.

Inde etiam illud est Catonis, cui cum quidam dixisset, Eamus deambulatum: & ille respondisset, Quid opus est de? Imo vero (ait Cato) quid opus est te? Polyptoton seu varietas casuum, est cum ejusdem originis conjugatae voces inter se consonant. pro Cael. "Ipsius autem veneni quae ratio fingitur? ubi quaesitum est? quo pacto? cui? quo in loco traditum?" Aeneid. 4. [36]
  Littora littoribus contraria, fluctibus undas
  Imprecor, arma armis. ------

7. Verr. "Certus locus, certa lex, certum tribunal, quo hoc reservetur." De respons. "Homines te propter pecuniam judicio liberarunt, hominibus injuria tui stupri dolori non fuit: homines tibi arma alii in me, alii post in illum invictum civem dederunt: hominum beneficia prorsus concedo tibi." Aeneid. 5.
  Hunc morem, hos cursus, atque haec certamina primus
  Ascanius, longam muris cum cingeret Albam,
  Rettulit. ------

Et apud Quintilianum, "Non ut edam, vivo: sed ut vivam, edo."

CAP. 23. Quid Figura Sententiae, & Quae Vis.

Figura sententiae, est figura, qua oratio ratione sententiae aliquo animi motu affectae figuratur. Virilem autem quandam dignitatem, prae superiorum molli & delicata venustate obtinet: ut illic color & sanguis orationis, hic nervi torique esse videantur. "Itaque (ait in Bruto Tullius) quia sententiarum ornamentis & conformationibus praestat Demosthenes, idcirco a doctis, oratorum est princeps judicatus." & rursus in Oratore idem: "Sententiarum figuris (ait) quia frequentissime Demosthenes utitur, sunt qui putent ejus eloquentiam maxime esse laudabilem. Et vero nullus fere ab eo locus sine quadam conformatione [37] sententiae educitur. Nec aliud quidquam est dicere, nisi omnes, aut certe plerasque aliqua specie illuminare sententias." Sic igitur Tullius elocutionis principatum huic postremo ornamentorum generi attribuit, publico de laudibus summi oratoris judicio. & certe nullis acrioribus incendiis fulmina illa Demosthenis, quae dicuntur, accendi potuerunt: nec ullis flectendorum animorum machinis elocutio violentior esse potest. Hic enim gohtei/a kai\ yuxagwgi/a elocutionis summa est. Denique ut superior illa & troporum, & in verbis figurarum elocutio, ad docendum & delectandum, multum valeat: haec etiam (quod in dicendo caput est) ad movendum& pervincendum, plurimum valebit: reprehensaque ideo a nonnullis Romanorum oratorum Atticis in Cicerone: quem (quod ejus altior & ardentior esset oratio) furere & bacchari arbitrarentur. Sed usus artis & summa in civitatibus utilitas, eam calumniam refutavit.

CAP. 24. De Exclamatione.

Figura sententiae, est in logismw|= aut dialogismw|=: logismo\j est, quando sine collocutione sententia figuratur. estque Exclamatio & suiipsius Revocatio, Apostrophe & Prosopopoeia. Exclamatio, est figura in logismo, per adverbium exclamandi expressum vel intellectum. magnum prorsus animi commovendi instrumentum, & quidem affectuum variorum: modo admirationis, pro Ligario: "O clementiam [38] admirabilem, atque omni laude, praedicatione, literis, monimentisque decorandam!" Modo desperationis: pro Mil. "O frustra mei suscepti labores! o spes fallaces! o cogitationes inanes meae!" Modo optationis: Ovid. Epist. 1.
  O utinam tunc cum Lacaedaemona classe petebat,
    Obrutus insanis esset adulter aquis!

Pro Pomp. "Utinam, Quirites, virorum fortium atque innocentium tantam copiam haberemus, ut haec deliberatio vobis difficilis esset, quemnam potissimum tantis rebus ac tanto bello praeficiendum putaretis." Modo indignationis, in Pis. "O scelus! o pestis! o labes!" Modo irrisionis, ut ibidem: "O stultos Camillos, Curios, Fabritios, Calatinos, Scipiones, Marcellos, Maximos! O amentem Paulum, rusticum Marium!" Pro, adhibetur saepe ad obtestationem, ut in Andr.
  Pro Deum atque hominum fidem, quid est, si non haec
  contumelia est?

En, aliquando triste quid & miserabile prae se fert: Eclog. 1.
  Impius haec tam culta novalia miles habebit?
  Barbarus has segetes? en quo discordia cives
  Perduxit miseros: en queis consevimus agros.

Heu & eheu, sunt commiserationis. 1. Off. "O domus antiqua, heu quam dispari domino dominaris!" Aen. 1.
  ------ tu nunc Carthaginis altae
  Fundamenta locas, pulchramque uxorius urbem
  Extruis: heu regni, rerumque oblite tuarum!
[39]
Eclog. 2
  Eheu quid volui misero mihi? floribus Austrum
  Perditus, & liquidis immisi fontibus apros.
  Quem fugis, ah demens? ------

Aliquando exclamatio, est imprecationis vel execrationis: in Heau.
  Ut te quidem Dii Deaeque omnes, quantum est, Syre,
  Cum istoc invento, cumque incoepto perduint.

Aeneid. 2.
  At tibi pro scelere, exclamat, pro talibus ausis,
  Dii (si qua est caelo pietas, quae talia curet)
  Persolvant grates dignas. ------

pro Dejotaro: "Dii te perdant, fugitive: ita non modo nequam & improbus, sed fatuus & amens es." Epiphonema quoque, species est exclamationis, quae ad finem rei narratae & explicatae addi solet: ut cum Virgilius exposuit omnes caussas, quibus Juno Romanos persequebatur, tandem acclamat, Aen. 1.
  Tantae molis erat Romanam condere gentem.
Licentia etiam, quae Graecis parrhsi/a dicitur, exclamatio quaedam videtur: pro Syll. "Adeste omnes animis, qui adestis corporibus: erigite mentes auresque vestras, & me de invidiosis rebus (ut ille putat) dicentem attendite. Ego Consul, cum exercitus perditorum civium clandestino scelere conflatus, crudelissimum & luctuosissimum exitium comparasset, cum ad occasum interitumque Reip. Catilina in castris: in his autem templis atque tectis, dux Lentulus esset constitutus: meis consiliis, meis laboribus, me capitis periculis, [40] sine tumultu, sine delectu, sine armis, sine exercitu, quinque hominibus comprehensis atque confossis, incensione urbem, internecione cives, vastitate Italiam, interitu Rempub. liberavi. Ego vitam omnium civium, statum orbis terrae, urbem denique hanc, sedem omnium nostrum, arcem regum ac nationum exterarum, lumen gentium, domicilium imperii, quinque hominum perditorum atque amentium poena redemi. An me existimasti haec injuratum in judicio non esse dicturum quae juratus in maxima concione dixissem?" Sed Quintilianus hic nullam figuram putat, nisi quatenus sub hac libertate, quaedam lateat adulatio. pro Lig. "Vide quam non reformidem, vide quanta lux liberalitatis & sapientiae tuae mihi apud te dicenti oboriatur. Quantum potero, voce contendam, ut hoc populus Romanus exaudiat. Suscepto bello, Caesar, gesto etiam ex magna parte, nulla vi coactus, judicio meo ac voluntate ad ea arma profectus sum, quae erant sumpta contra te. Apud quem igitur hoc dico? nempe apud eum, qui cum hoc sciret, tamen me antequam vidit, Reipub. reddidit." In hac licentia (ait Quintilianus) orator non solum ad utilitatem Ligarii respexit, sed magis laudare victoris clementiam non potuit. Quamobrem exclamatio una magnas prorsus vires habet. [41]

CAP. 25. De Epanorthosi & Aposiopesi.

Revocatio suiipsius est, quando revocatur quidpiam: & est ardoris in exclamatione proximi veluti refrigeratio & moderatio: estque e)pano/rqhwsij aut a)posiw/phsij. )Epano/rqwsij correctio* est, quando antecedens aliquid revocatur. Epist. 1. "Erat hoc mihi dolendum: sed multo magis illud, quod inimicum meum: meum autem? imo vero legum, judiciorum, otii, patriae, bonorum omnium sic amplexabantur, sic in manibus habebant, sic fovebant, sic me praesente osculabantur." Terent. Heautont.
  ------ Filium unicum adolescentulum
  Habeo, ah quid dixi habere me? imo habui Chreme,
  Nunc habeam necne, incertum est. ------

Hic igitur praeteritum aliquid & dictum revocatur. Pro Ligario: "Sed nimis urgeo, commoveri videtur adolescens." pro Cael. "Sed quid ego ita gravem personam induxi?" pro Mil. "Sed finis sit: neque enim prae lacrymis loqui possum: & hic se lacrymis defendi vetat." Hic cursus orationis antecedens revocatur, & quasi poenitentia facti significatur. Ad Frat. "Sed nescio quo pacto ad praecipiendi rationem delapsa est oratio mea, cum id mihi propositum initio non fuisset."
   )Aposiw/phsij reticentia est, qua sententiae inchoatae cursus ita revocatur, ut inde pars ejus aliqua deinceps non dicta intelligatur. Pro Milone: "An ille hujus legis, quam Clodius a se inventam gloriatus [42] est, mentionem facere ausus esset vivo Milone, ne dicam Consule? de nostrum enim omnium non audeo totum dicere." Aeneid. 1.
  Iam caelum terramque meo sine numine venti
  Miscere, & tantas audetis tollere moles?
  Quos ego? sed motos praestat componere fluctus.

Logismus exclamationis & revocationis ita est: sequitur qui est in Apostrophe aut Prosopopoeia.

CAP. 26. De Apostrophe.

Apostrophe aversio est, quando oratio ad alienam personam convertitur, quam instituta oratio requirit. Figura logismi non multum cedens elationis genere exclamationi, & persaepe cum ea conjungitur. Sed apostrophe ex conditione personarum varie distingui potest: alias enim ad humanam personam fit aversio, ut cum illud Ciceronis directe dictum sit pro Muraena: "Negat fuisse rectum Cato, me Consulem, & legis ambitus latorem, & tam severe gesto consulatu caussam L. Muraenae attingere: cujus reprehensio me vehementer movet, non solum ut vobis (judices) quibus maxime debeo, verumetiam ut ipsi Catoni, gravissimo atque integerrimo viro rationem mei facti probem. A quo tandem M. Cato, est aequius Consulem defendi, quam a Consule? Quis mihi in Repub. potest aut debet conjunctior, quam is, cui Respub. a me una traditur sustinenda, magnis meis laboribus & periculis sustentata?" Eodem modo [43] cum Anchises narrat Aeneae, quae futura sit posteritas nepotum. Aeneid. 6.
  Eruet ille Argos, Agamemnoniasque Mycaenas,
  Ipsumque Aeacidem, genus armipotentis Achilli:
  Ultus avos Troiae, templa & temerata Minervae.
  Quis te, Magne Cato, tacitum, aut te Cosse, relinquat?
  Quis Gracchi genus, aut geminos duo fulmina belli
  Scipiadas, cladem Libyae? parvoque potentem
  Fabritium? vel te sulco Serrane, serentem?
  Quo fessum rapitis Fabii? tu maximus ille es
  Unus, qui nobis cunctando restitues rem.

Hic apostrophe est ad Catonem, Cossum, Serranum, Fabium. Alias ab hominibus ad deos fit aversio: ut a Catilina, ad Jovem: "Hisce omnibus Catilina, cum summa Reipub. salute, & cum tua peste ac pernicie, cumque eorum exitio, qui se tecum omni scelere parricidioque junxerunt, proficiscere ad impium bellum ac nefarium. Tum tu Juppiter, qui iisdem, quibus haec urbs, auspiciis a Romulo es constitutus, quem Statorem hujus urbis atque imperii vere nominamus, hunc & hujus socios a tuis aris caeterisque templis, a tectis urbis ac moenibus, a vita fortunisque civium omnium arcebis, & omnes inimicos bonorum, & hostes patriae, latrones Italiae, scelerum foedere inter se, ac nefaria societate conjunctos, aeternis suppliciis vivos mortuosque mactabis." In apostrophe invocatio insignis est apud poetas. Sic Aeneid. 1. cum poeta; proposuisset summam thesin totius Aeneidos, tum sic avertitur ad musam. [44]
  Musa mihi caussas memora, quo numine laeso,
  Quidve dolens regina Deum, tot volvere casus,
  Insignem pietate virum tot adire labores
  Impulerit: tantaene animis caelestibus irae?

Ovid. Metamorph. 1.
  ------ Dii coeptis (nam vos mutastis & illas)
  Aspirate meis, primaque ab origine mundi,
  Ad mea perpetuum deducite tempora carmen.

Alias ad rem mutam & inanimatam, velut ad personam, transfertur oratio. pro Mil. "Religiones mehercule ipsae, araeque, cum illam belluam cadere viderunt, commovisse se videntur, & jus in illo suum retinuisse. Vos enim Albani tumuli atque luci, vos (inquam) imploro atque obtestor, vosque Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Romani sociae atque aequales, quas ille praeceps amentia caesis prostratisque sanctissimis lucis substructionum insanis molibus oppresserat." Haec figura raro quidem, sed tamen aliquando protinus in prooemio adhibetur. Catil. 1. "Quousque tandem Catilina, abutere patientia nostra? quandiu nos etiam furor iste tuus eludet? quem ad finem sese effrenata jactabit audacia?" Hic vero in senatu res agitur, ideoque directus sermo ad Patres, unde aversio intelligitur.

CAP. 27. De Prosopopoeia.

Proswpopoii/a, fictio personae, qua velut alienam personam oratione nostra loquentem fingimus. [45] Hic vero ornamentum elocutionis singulare est, magnaeque in primis audaciae: ideoque magno consilio judicioque regendum, ut consentanea personis oratio tribuatur. Poeticum sane ornamentum, & quo uno poetarum laudes praecipue dijudicantur. In pictoribus Polygnotus praestantiores, Pauson deteriores, Dionysius similes rerum imagines faciebat. Sic in poetis; Homerus meliores, Hegemon pejores, Cleophon pares personas exprimebat: quin etiam Euripides, quales essent: Sophocles, quales esse deberent: ut Homerus & Sophocles, tota poeticae imitationis laude merito principes habeantur. Itaque si usquam, certe in hac conformatione ratio decori diligenter habenda est: qua de re prudenter monemur ab Horatio in Arte:
  Intererit multum Davusne loquatur, herusne:
  Maturusne senex, an adhuc florente juventa
  Fervidus: an matrona potens, an sedula nutrix:
  Mercatorne vagus, cultorne virentis agelli:
  Colchus an Assyrius, Thebis nutritus an Argis.

  Prosopopoeia est imperfecta vel perfecta. Prosopopoeia imperfecta est, cum sermo alienae personae leviter & oblique repraesentatur. Caes. 1. Comm. de legatis Helvetiorum: "Qui dicerent sibi in animo esse, sine ullo maleficio iter per provinciam facere: propterea quod iter nullum haberent aliud: rogare, ut ejus voluntate id sibi facere liceat." Paulo est etiam apertior pro lege Manil. "Hi vos (quoniam libere loqui non licet) tacite rogant, ut se quoque, [46] sicuti caeterarum provinciarum socios, dignos existimetis, quorum salutem tali viro commendetis."
  Prosopopoeia perfecta est, cum tota fictio personae, oratione nostra repraesentatur, quo in genere & accessus ad prosopopoeiam, & recessus decorus in primis esse debet. Sic pro Cael. excitatur Appius Caecus ad objurgandam Clodiae libidinem: "Existat igitur (ait Orator) ex hac familia aliquis, ac potissimum caecus ille: minimum enim dolorem capiet qui istam non videbit: qui profecto si extiterit, sic aget & sic loquetur." Hic apparatus est ad speciem quandam prolusionis: deinde vox & oratio Appii Clodii fingitur: "Mulier, quid tibi cum Caelio? quid cum homine adolescentulo? quid cum alieno? cur aut tam familiaris huic fuisti, ut aurum commodares: aut tam inimica, ut venenum timeres? Non patrem tuum videras, non patruum, non avum, proavum, atavum audieras consules fuisse? non denique modo te Q. Metelli matrimonium tenuisse sciebas, clarissimi & fortissimi viri, patriaeque amantissimi, qui simul ac pedem limine extulerat, omnes prope cives virtute, gloria, dignitate superabat? cui cum ex amplissimo genere in familiam clarissimam nupsisses, cur tibi Caelius tam conjunctus fuit? cognatus? affinis? viri tui familiaris? nihil horum. Quid igitur fuit, nisi quaedam temeritas, ac libido? nonne te, si nostrae imagines viriles non commovebant, ne progenies quidem mea & illa Claudia aemulam domesticae laudis in gloria muliebri esse admonebat? [47] Non virgo illa Vestalis Claudia, quae patrem complexa triumphantem, ab inimico Tribuno plebis de curru detrahi passa non est? Cur te fraterna vitia potius, quam bona paterna, & avita, & usque a nobis cum in* viris, tum etiam in foeminis repetita, moverunt? Ideone ego pacem Pyrrhi diremi, ut tu amorum turpissimorum quotidie foedera ferires? Ideo aquam adduxi, ut ea tu inceste uterere? Ideo viam munivi, ut eam tu alienis viris comitata celebrares?" Haec prosopopoeia est Appii Claudii: ad quam deponendam, brevis revocatio ad extremum ponitur his verbis. "Sed quid ego (judices) ita gravem personam induxi? ut & verear, ne se idem Appius repente convertat, & Caelium incipiat accusare illa sua gravitate censoria." Sic Aeneae prosopopoeiam Virgilius Aeneid. 1. composuit, cum Aeneas sociis cibum vinumque
  Dividit, & dictis moerentia pectora mulcet:
  O socii (neque enim ignari sumus ante malorum)
  O passi graviora! dabit Deus his quoque finem.
  Vos & Scyllaeam rabiem, penitusque sonantes
  Accestis scopulos: vos & Cyclopea saxa
  Experti: revocate animos, moestumque timorem
  Mittite: forsan & haec olim meminisse juvabit.
  Per varios casus, per tot discrimina rerum
  Tendimus in Latium, sedes ubi fata quietas
  Ostendunt: illic fas regna resurgere Trojae:
  Durate, & vosmet rebus servate secundis.

       Tandem persona deponitur.
  Talia voce refert, curisque ingentibus aeger, [48]
  Spem vultu simulat, premit altum corde dolorem.
Hic poeta Aeneam non humeris, sed verbis sustinuit, ut Aeneas ipse Aeneam verius exprimere non potuerit. Eadem figura, licet mutis & inanimatis rebus sermonem dare: cujusmodi [illa?] sunt in Catilinam majorum laterum, cum patriam loquentem orator inducit: "Si te (ait) parentes timerent atque odissent tui, neque illos ulla ratione placare posses, ut opinor, ab eorum oculis aliquo concederes: nunc te patria, quae communis est omnium nostrum parens, odit ac metuit, & jamdiu de te nihil judicat, nisi de parricidio suo cogitare: hujus tu neque authoritatem verebere, neque judicium sequere, neque vim pertimesces? Quae tecum Catilina, sic agit, & quodammodo tacita loquitur: Nullum jam tot annos facinus extitit, nisi per te: nullum flagitium sine te: tibi uni multorum civium neces, tibi vexatio, direptioque sociorum impunita fuit ac libera: tu non solum ad negligendas leges & quaestiones, verumetiam ad evertendas perfringendasque valuisti. Superiora illa quanquam ferenda non fuerunt, tamen ut potui, tuli: nunc vero me totam esse in metu propter te unum: quicquid increpuerit, Catilinam timere: nullum videri contra me consilium iniri posse, quod a tuo scelere abhorreat, non est ferendum. Quamobrem discede, atque hunc mihi timorem eripe: si est verus, ne opprimar: sin autem falsus, ut tandem aliquando timere desinam. Haec si tecum, ut dixi, patria loquatur, nonne impetrare debeat, [49] etiamsi vim adhibere non possit?" Hic vides quam decore & suscepta, & deposita sit persona. Et paulo post talis in eadem oratione, prosopopoeia Reipublicae "Etenim si mecum patria (quae mihi vita mea multo est charior) si cuncta Italia, si omnis Respublica loquatur: M. Tulli, quid agis?" &c. Tandem persona ita deponitur: "His ergo sanctissimis Reipublicae vocibus, & eorum hominum, qui idem sentiunt, mentibus pauca respondebo." Sed satis de prosopopoeiae schemate, quo tanquam aliquo in scenis pegmate, quaevis non solum hominum, sed etiam Deorum persona a poetis effingitur. Quapropter isto poetico; spiritu orator velut afflatus, in primis admirabilis est.

CAP. 28. De Addubitatione & Communicatione.

Logismo\j sententiarum adhuc fuit, sequitur dialogismo\j, qui est in interrogatione & responsione. Interrogatio deliberatione & occupatione figuratur. Deliberatio est, cum varias tanquam consultationis rationes subinde interrogamus. quo in genere subjecto, suspensis diutius audientium animis, aliquando inexpectatum quidpiam majus aut minus expectatione statuit. Deliberatio, est in addubitatione aut communicatione.
  Addubitatio seu a)pori/a, est deliberatio nobiscum. pro Cluent. "Equidem quod ad me attinet, quo me vertam, nescio: negem fuisse illam infamiam corrupti judicii? negem illam rem agitatam [50] in concionibus, jactatam in judiciis, commemoratam in senatu? evellam ex animis hominum tantam opinionem, tam penitus insitam, tam vetustam? Non est nostri ingenii: vestri auxilii est (judices) hujus innocentiae, sic in hac calamitosa fama, quasi in aliqua perniciosissima flamma, atque in communi incendio subvenire." Aeneid. 4.
  En quid agam? rursusne procos irrisa priores
  Experiar? Nomadumque petam connubia supplex:
  Quos ego sum toties jam dedignata maritos?
  Iliacas igitur classes, atque ultima Teucrum
  Iussa sequar? ------

  Tandem responsio addubitationis sequitur:
  Quin morere, ut merita es, ferroque averte dolorem.
Phil. 2. "Quid putem? comtemptumne me? non video, nec in vita, nec in gratia, nec in rebus gestis, nec in hac mea mediocritate ingenii, quid despicere possit Antonius. An in senatu facillime detrahi posse credidit: qui ordo clarissimis civibus bene gestae Reipublicae testimonium multis, mihi uni, conservatae dedit? An decertare mecum voluit contentione dicendi? hoc quidem beneficium est. quid enim plenius, quid uberius, quam mihi & pro me, & contra Antonium dicere? Illud profecto est: non existimavit sui similibus probari posse, se esse hostem patriae, nisi mihi esset inimicus."
  Communicatio vel a)nakoi/nwsij, est deliberatio cum aliis. pro Quint. "Ego pro te nunc hoc consulo, post tempus in aliqua re, quod tu in tua re, cum tempus erat, consulere oblitus es. Quaero abs te C. Aquili, L. Luculle, P. Quinctili, M. Marcelle, [51] Vadimonium mihi non obiit quidam socius & affinis meus, quicum mihi necessitudo vetus, controversia de re pecuniaria recens intercedit: postulone a Praetore, ut ejus bona mihi possidere liceat*? jam cum Romae domus eius, uxor, liberi sint, domum potius denuntiem? quid est quod hac tandem de re vobis possit videri? Profecto si recte vestram bonitatem atque prudentiam cognovi, non multum me fallit, si consulamini, quid sitis responsuri: primum expectare, deinde si latitare ac diutius ludificare videatur, amicos convenire, quaerere quis procurator sit, domum denuntiare: dici vix potest, quam multa sint, quae respondeatis ante fieri oportere, quam ad hanc rationem extremam necessariam devenire." Communicationi affinis est sustentatio (quae Ciceroni dicitur) cum diutius suspenditur animus auditoris, & tandem supra opinionem & expectationem aliquid affertur, ut de impudente iudiciorum nundinatione. Verr. 7. "In Tricalino (quem locum fugitivi jam ante tenuerunt) Leonidae ejusdem Siculi familia in suspicionem* vocata est conjurationis: res delata est ad istum: statim (ut par fuit) jussu ejus, homines qui nominati erant, comprehensi sunt, adductique Lilybaeum: domino denuntiatum est, ut adesset: caussa dicta damnati sunt. Quid deinde? quid censetis? furtum fortasse aut praedam expectatis aliquam. nolite usquequaque eadem quaerere. in metu belli, furandi quis locus potest esse? etiam si qua fuit in hac re furandi occasio, praetermissa est. Tum potuit a Leonida nummorum aliquid [52] auferre, cum denuntiavit ut adesset: fuit nundinatio aliqua, & isti non nova, ne caussam diceret: etiam alter locus ut absolveretur. damnatis quidem servis, quae praedandi potest esse ratio? produci ad supplicium necesse est: testes enim sunt, qui in consilio fuerunt: testes publicae tabulae: testis splendidissima civitas Lilybaetana: testis honestissimus maximusque conventus civium Romanorum, nihil potest, producendi sunt. itaque producuntur,& ad palum alligantur. Etiamnum mihi expectare videmini, judices, quid deinde factum sit: quod iste nihil unquam fecit sine aliquo quaestu, atque praeda. Quid in ejusmodi re fieri potuit? quod commodum est? Expectate facinus quam vultis improbum: vincam tamen expectationem omnium: Nomine sceleris conjunctionisque damnati ad supplicium traditi, ad palum alligati, repente multis millibus hominum inspectantibus, soluti sunt, & Leonidae illi domino redditi."

CAP. 29. De Occupatione.

Atque ejusmodi est dialogismus deliberationis, dialogimus occupationis sequitur, cum alieni consilii interrogationem occupamus, eique responsionem subjicimus. Ideoque dialogismus hic a priore parte, occupatio a posteriore, subjectio dicitur: Graece pro/lhyij appellatur. Occupatio fere prosopopoeiam conjunctam habet: ideoque alias obliqua, alias perfecta [53] est. Pro Amer. "Credo ego vos (judices) mirari, quid sit cum tot summi oratores hominesque nobilissimi sedeant, ego potissimum surrexerim," &c. Tandem responsio subjungitur: "Quae me igitur res praeter caeteros, impulit, ut caussam Sexti Roscii reciperem? quia si quis istorum dixisset, quos videtis adesse, &c. multo plura dixisse, quam dixisset, putaretur, &c. Ego si omnia libere dixero, nequaquam tamen similiter oratio mea exire atque in vulgus emanare poterit." Sic. Verr. 1. "Si quis vestrum judices, aut eorum qui adsunt, forte miratur," &c. Sic pro Cael. "Si quis (judices) forte nunc adsit, ignarus legum, judiciorum, consuetudinis nostrae: miretur profecto." Est prolepsis haec prooemiis valde accommodata.
  Occupatio plena est, quae plenam prosopopoeiam habet. pro Cael. "Dicet aliquis, Haec igitur est tua disciplina? sic tu instituis adolescentes? ob hanc caussam tibi hunc puerum parens commendavit & tradidit, ut in amore & voluptatibus adolescentiam suam collocaret? & hanc tu vitam & studia defenderes? Ego si quis (judices) hoc robore animi, atque hac indole virtutis ac continentiae fuit, ut respueret omnes voluptates, omnemque vitae suae cursum in labore corporis, atque in animi contentione conficeret, quem non quies, non aequalium studia, non ludi, non convivia delectarent: nihil in vita expetendum putaret, nisi quod esset cum laude & cum dignitate conjunctum: hunc mea sententia divinis quibusdam bonis instructum atque [54] ornatum puto. Ex hoc genere illos fuisse arbitror Camillos, Fabritios, Curios, omnesque eos, qui haec ex minimis tanta fecerunt. Verum haec genera virtutum, non solum in moribus nostris, sed vix jam in libris reperiuntur: chartae quoque, quae illam pristinam severitatem continebant, obsoleverunt: neque solum apud nos, qui hanc sectam, rationemque vitae, re magis quam verbis secuti fuimus: sed etiam apud Graecos, doctissimos homines, quibus cum facere non possent, loqui tamen & scribere honeste & magnifice licebat." Pro Pompejo, dissimilis occupatio obliqua est. Occupamus aliquando isto genere cogitationem nostram, & objicimus adversario, ipsumque respondentem contra fingimus. Pro Quint. "De re pecuniaria cupio contendere: non licet. At ea controversia est. nihil ad me attinet. Caussam capitis dicas, oportet. Accusa ubi ita necesse est. Non (inquit) nisi tu ante novo modo, priore loco dixeris. Dicendum necessario est. praestituendae horae ad arbitrium nostrum. Judex ipse arcessetur: quid tum? tu aliquem patronum invenies, hominem antiqui officii, qui splendorem nostrum & gratiam negligat?"

CAP. 30. De Permissione & Concessione.

Ergo hae sunt interrogationis figurae, in deliberatione & occupatione. Responsio, permissione & concessione figuratur. Permissio est, cum facti cujuspiam licentia condonatur. Agr. 2. "Si quid [55] est, quod indagaris, inveneris, ex tenebris erueris, quanquam iniquum est, tamen consume sane, quoniam commodum est, quoniam tu quidem attulisti." Aliquando ironia permiscetur. Aen. 4.
  ------ nunc & Jove missus ab alto,
  Interpres divum fert horrida jussa per auras.
  Scilicet is superis labor est, ea cura quietos
  Sollicitat: neque te teneo, neque dicta refello.
  I, sequere Italiam ventis: pete regna per undas.

  Ironia in sequenti exemplo apertior est, pro Flacco. "Litemus igitur Lentulo, parentemus Cethego, revocemus ejectos: nimiae pietatis & summi amoris in patriam vicissim nos poenas (si ita diis placet) sufferamus."
  Concessio est, cum dictum aliquod aut argumentum condonatur. Verr. 7. "Sit sacrilegus, sit fur, sit flagitiorum omnium vitiorumque princeps: at est bonus imperator."
          Aen. 10.
  Italiam petiit fatis authoribus: esto.
          Aen. 7.
  Flectere si nequeo superos, Acheronta movebo.
  Non dabitur regnis (esto) prohibere Latinis.
  At trahere, atque moras tantis licet addere rebus.

Delectat hoc ornamentum in oratione praecipue, cum id concedimus, quod ei, cui conceditur, nocet: ut saepe fit in contentionibus & controversiis. Pro Lig. "Habes igitur Tubero (quod est accusatori maxime optandum) confitentem reum: sed tamen hoc ita confitentem, se in ea [56] parte fuisse, qua te Tubero, qua virum omni laude dignum patrem tuum. Itaque prius de vestro delicto confiteamini, necesse est, quam Ligarii ullam culpam reprehendatis."
  Atque haec de ornamentis elocutionis: quae quo plura concurrerint, eo pleniorem ornatum orationis efficiant, necesse est: ut in illo exemplo Ligarianae defensionis: "Certe contra ipsum Caesarem est congressus armatus. Quid enim Tubero, tuus ille districtus in acie Pharsalica gladius agebat? cujus latus ille mucro petebat? quis sensus erat armorum tuorum? quae tua mens? oculi? manus? ardor animi? quid cupiebas? quid optabas?" Hic metonymiae variae sunt: gladius, armorum, pro subjecto homine: sed metaphorae sunt illustriores, ardor: in primisque illae sensum & actum tribuentes rebus inanimatis, gladio, mucroni, animi, agebat, petebat, sensus: tum synecdochae, mucro pro gladio, latus pro toto homine: tum in verbis, agebat, petebat, cupiebas, optabas, sunt epistrophae soni: tametsi in clausula illa (mucro petebat) numerus est poeticus: denique in sententia tota, est apostrophe vehementis & instantis interrogationis. quibus omnibus troporum figurarumque generibus sic usus orator esse dicitur, ut Caesari, quamvis & judici, & adversario, tamen velut incantato & stupefacto, color varie mutatus sit, & libelli quidam e manibus exciderint. Illa videlicet Platonis gohtei/a fuit, illaque flexanima, dominaque summi imperatoris oratio. [57]

Aud. Talaei Rhetoricae
Liber Secundus.


De Pronuntiatione.

CAP. 1. De Praestantia Pronuntiationis.

Elocutionis (quae prima pars facta est artis Rhetoricae) praecepta in tropis & figuris exposita sunt: veniamus ad pronuntiationem, partem alteram institutae artis & doctrinae. Pronuntiatio, est ornata cogitationis enuntiatio. Hanc partem Rhetoricae artis Aristoteles primus animadvertisse videri voluit, quam vere, sequentia demonstrabunt, viresque maximas habere docuit exemplo histrionum, quibus agentibus, poemata longe gratiora sint, quam si poetae ipsi pronuntiarent. Tullius vero oratorio tertio, cum de elocutionis ornamentis dixisset, "Sed haec ipsa (ait) omnia perinde sunt, ut aguntur: actio in dicendo una dominatur: sine hac summus orator esse in numero nullo potest: mediocris hac instructus, summos saepe superavit. Huic primas dedisse Demosthenes dicitur, cum rogaretur, quid in dicendo esset primum: huic secundas: huic tertias." Quo mihi melius etiam illud ab Aeschine dictum videri solet, qui cum propter ignominiam judicii cessisset Athenis, & se Rhodum contulisset, rogatus a Rhodiis, legisse fertur orationem illam [58] egregiam, quam in Ctesiphontem contra Demosthenem dixerat: qua perlecta, petitum est ab eo postridie, ut legeret illam etiam, quae contra a Demosthene pro Ctesiphonte aedita. Quam cum suavissima & maxima voce legisset admirantibus omnibus, Quanto (inquit) magis admiraremini, si audissetis ipsum. Ex quo satis significavit, quantum esset in actione, qui orationem eandem aliam esse putaret, authore mutato. Et certe infantes, actionis dignitate, eloquentiae saepe fructum tulerunt: & diserti, deformitate agendi, multi infantes putati sunt: cujus rei magnum argumentum Hortensius est, qui diu primum princeps oratorum, postea aequalis Ciceroni, perpetuo autem secundus fuit: attamen scripta tam longe abfuerunt ab illa vivae eloquentiae fama, ut appareret, aliquid placuisse eo dicente, quod postea legentes non invenerint. Quamobrem in hanc in primis Rhetoricae partem omnia illa Platonis Aristotelisque probra iustissime conferentur: omnesque o)yopoii/aj, kommw/sewj, kolaki/aj, gohtei/aj, yuxagwgi/aj insidiae, in hac una parte reperientur. Artis tamen hujus tantae magistri nobis desunt, Phonascus, Scenicus histrio, Lanista, Palaestricus, Demosthenes & Cicero, id est, verus orator, cujus exemplo eloquentiae discipulus exerceatur. Itaque tanto maiore industria hic opus est, quia magistri illi vivi nusquam sunt, tantumque picti in libris vix apparent. [59]

CAP. 2. De Moderatione Vocis.

Partes pronuntiationis duae sunt, Vox, unde pronuntiatio: & Gestus, unde actio dicitur. Atque earum partium altera ad aures, altera ad oculos attinet, per quos duos sensus, ad animum omnis fere cognitio pervenit. Sed de voce prius: cujus bonitas optanda quidem nobis est primum: deinde quaecunque ea fuerit, tuenda & exercenda: sic ut omnia quae proferentur sono vocis, rebus quae dicuntur, accommodato proferantur. Vocis autem unum est generale praeceptum, ne sit gravissima, neve acutissima: Nam submisso illo murmure debilitatur omnis intentio: contra autem dicere omnia clamose, insanum est: Itaque in intermediis inter imum summumque spatiis est consistendum. "Atque ad vocem obtinendam (ait Tullius) nihil est utilius, quam crebra mutatio: nihil perniciosius, quam effusa sine intermissione contentio." Quid? ad aures nostras, & actionis suavitatem, quid est vicissitudine & varietate & continuatione aptius? Itaque ad hanc vocis moderationem, Gracchus tantam scientiam & diligentiam adhibuit, ut servum Erycinum literatum hominem & peritum, post se occulto loco haberet, qui concionanti inflaret eburneola fistula sonum, quo illum aut remissum excitaret, aut a contentione revocaret. In omni quippe voce est quiddam medium: sed suum cuique voci: hinc gradatim ascendere vocem, utile & suave est: [60] nam a principio clamare agreste quiddam est: & illud idem ad firmandum vocem est salutare: deinde est quiddam contentionis extremum, quod tamen inferius est, quam acutissimus clamor: quo te fistula progredi non sinet: & tamen ab ipsa contentione revocabit. Est item contra quiddam in remissione gravissimum, quoque tanquam sonorum gradibus descenditur. Haec varietas, & hic per omnes sonos vocis cursus, & se tuebitur, & actioni afferet suavitatem: sed fistulator domi relinquendus, sensus hujus consuetudinis ad usum deferendus. Ista est aequabilitas, cui contrariam monotoni/an Quintilianus cum Cicerone valde item fugiendam censet. Sed enim vocalis hujus varietatis moderatrix esse debebit animi cogitatio: Haec enim summa causa est pronuntiationis, ut vox, sit animi interpres& nuntia. Sunt enim voces, ut nervi in fidibus: atque ita sonant, ut a motu animi sunt pulsae.

CAP. 3. De Voce in Singulis Verbis.

Ratio igitur vocis erit in singulis verbis, vel in tota sententia. De verborum autem singulorum pronuntiatione ita Quintilianus praecipit: "Proponamus nobis (ait) illud Ciceronis in oratione nobilissima pro Milone principium: nonne ad singulas pene distinctiones, quanvis in eadem facie, tamen quasi vultus mutandus est? Et si vereor (judices) ne turpe sit pro fortissimo [61] viro dicere incipientem timere. Etiamsi est toto proposito contractum atque summissum, quia & exordium est, & solicitum exordium: tamen fuerit, necesse est, aliquid plenius & erectius, dum dicit, Pro fortissimo viro: quam cum, etsi vereor: & turpe sit: & timere. jam secunda respiratio increscat, oportet, & naturali quodam conatu, quominus pavide dicimus quae sequuntur, & quo magnitudo animi Milonis ostenditur. Minimeque deceat, cum Titus Annius ipse magis de Reipub. salute, quam de sua perturbetur. Deinde quasi objurgatio sui est, Me ad ejus caussam, parem animi magnitudinem afferre non posse. Tum invidiosiora, Tamen haec novi judicii nova forma terret oculos. Illa vero jam pene apertis (ut ajunt) tibiis: Qui quocunque inciderint, veterem consuetudinem fori, & pristinum morem judiciorum requirunt. Nam sequens, latum etiam atque fusum est: Non enim corona, consessus vester cinctus est, ut solebat. Quod notavi, ut appareret, non solum in membris caussae, sed etiam in articulis esse aliquam pronuntiandi varietatem: sine qua nihil neque majus, neque minus est." Haec Quintilianus de pronuntiatione singularum vocum: in qua troporum genera, siqua sunt actuosa, reluceant, necesse est: Non enim aliter Ironia, neque Metaphora, illustrior & animosior intelligeretur. [62]

CAP. 4. De Cantu Vocis.

Sequitur pronuntiatio totius sententiae, in qua figurae omnis generis affectusque comprehenduntur. Figurae autem verborum cum totae sint in numerosis dimensionibus aut repetitionibus, continent illum sine dubio cantum, de quo Tullius & Fabius. "Est (ait in Oratore Tullius) in dicendo etiam quidam cantus obscurior, non hic e Phrygia & Caria Rhetorum epilogus, pene canticum: sed ille, quem significat Demosthenes & Aeschines, cum alter alteri objiciat vocis flexiones. Dicit plura etiam Demosthenes, illumque saepe dicit voce dulci & clara fuisse." Haec Tullius. Sequentia Fabius, cum de quodam cantico dixisset: "Tales sunt (ait) illae inclinationes vocis, quas invicem Demosthenes atque Aeschines exprobrant: non ideo improbandae: cum enim uterque alteri objiciat, palam est utrumque fecisse: Nam neque ille per Marathonis, & Platearum, & Salaminis propugnatores recto sono juravit: neque hic Thebas sermone deflevit." Haec Fabius, unde cantum quendam orationis in vocis flexione & suavitate adhibitum ab oratoribus intelligimus: qui sane totus est in illis verborum figuris. Sed tamen etiam cantus ipse permiscetur cum caeteris sententiarum figuris, cumque totis animi affectibus. [63]

CAP. 5. De Vocis Intensione & Remissione.

[Sed?] tamen intendendae vel remittendae vocis in oratione tota, quae in verbis singulis, prosodia est. Acutae exemplum est pro Lig. "Vide Caesar, quam non reformidem, quanta lux liberalitatis & sapientiae mihi apud te dicenti oboriatur. Quantum potero, voce contendam, ut hoc populus Romanus exaudiat. Suscepto bello, Caesar, gesto etiam ex magna parte, nulla vi coactus, judicio meo ac voluntate ad ea arma profectus sum, quae erant sumpta contra te." Et hanc Orator ipse contentionem vocis praedixit. Est acuminis diversa vox, & pene extra organum, cui Graeci nomen amaritudinis dederunt, supra modum ac pene naturam vocis humanae acerba: ut cum populus acclamatione adversa Ciceronem pro Rabirio, agentem turbaret*. "Nihil (ait) me clamor iste commovet, sed consolatur: cum indicat esse quosdam cives imperitos, sed non multos. Nunquam (mihi credite) populus Romanus hic, qui silet, Consulem me fecisset, si vestro clamore perturbatum iri arbitraretur. Quanto jam levior est acclamatio? Quin continetis vocem, indicem stultitiae vestrae, testem paucitatis?" Prima illa sunt lentiora: postrema vocis amaritudinem illam habent. Exemplum gravis et plenae vocis est Philip. 2. "Si inter coenam in tuis immanibus poculis accidisset, quis non turpe duceret? In coetu vero populi Romani, publicum [64] negotium gerens, magister equitum, cui ructare turpe esset, is vomens frustis esculentis vinum redolentibus, gremium suum, & totum tribunal implevit." In redditione collationis, producenda sunt omnia, trahendae vocales, aperiendae fauces, quo major quam antea, foeditas exprimatur. Vocis autem circumflexae & moderatae exemplum est pro Lig. "Quid enim Tubero, tuus ille districtus in acie Pharsalica gladius agebat? cujus latus ille mucro petebat? qui sensus erat armorum tuorum? quae tua mens? oculi? manus? ardor animi? quid cupiebas? quid optabas?"

CAP. 6. De Voce Affectuum.

Atque haec communia affectuum fere omnium: specialia quaedam sunt in singulis affectibus, quorum pulsum tactumque voces exprimunt. Itaque in alio affectu, vocis aliud genus est. Qua de re jam ante Aristotelem Thrasymachus e)n toi=j e)le/oij quaedam praeceperat: nec Aristoteles primus videtur id animadvertisse, praesertim cum ab eo Thrasymachus hac de re appelletur. In miseratione igitur, vox erit flexibilis, plena, interrupta, flebilis: ut in illo Gracchanae orationis loco: "Quo me miser conferam? quo vertam? in Capitoliumne? at fratris sanguine redundat. an domum? matremne, ut miseram lamentantemque videam, & abjectam?" Quae a Graccho Tullius ait acta sic esse oculis, voce, gestu, inimici ut lacrymas tenere non possent. In iracundia, vox contraria [65] est, acuta, incitata, crebro incidens. Phil. 2. "O praeclaram illam eloquentiam tuam, cum es nudus concionatus. Quid turpius? quid foedius? quid suppliciis omnibus dignius? num expectas dum te stimulis fodiam? Haec te, si ullam partem habes sensus, lacerat, haec te cruentat oratio. Vereor ne imminuam summorum virorum authoritatem & gloriam: dicam tamen dolore commotus: Quid indignius, quam vivere eum qui imposuerit diadema, cum omnes fateantur jure interfectum esse, qui abjecerit?" Talem vocem requirit reticentia illa:
  Iam caelum terramque meo sine numine venti. &,
    ------ Tantas audetis tollere moles?
  Quos ego? sed motos praestat componere fluctus.

In metu et verecundia, contractus & haesitans sonus est. Terent. Eun.
  Totus Parmeno tremo horreoque, postquam aspexi hanc.
Talis vox Ciceronis fuit in plerisque exordiis: ut pro Dejotaro etiam significatur: "Cum in omnibus caussis gravioribus, C. Caesar, initio dicendi commoveri soleam vehementius, quam videtur vel usus, vel aetas mea postulare: tum in hac caussa ita me multa perturbant, ut quantum mea fides studii mei afferat ad salutem regis Dejotari defendendam, tantum facultatis timor detrahat." In voluptate, tenerum, lene, effusum, hilaratum vocis genus optatur. Qualis est illa vox Aeneae, pictum in tapetis Trojae excidium intuentis: [66]
  Constitit, & lachrymans, Quis jam locus (inquit) Achate,
  Quae regio in terris nostri non plena laboris?
  En Priamus: sunt hic etiam sua praemia laudi:
  Sunt lachrymae rerum, & mentem mortalia tangunt.
  Solve metus: feret haec aliquam tibi fama salutem.

Dolor sine commiseratione, grave quiddam & imo pressu ac sono obductum requirit. In Pis. "Meministine coenum, cum ad te quinta fere hora, cum C. Pisone venissem, nescio quo e gurgustio te prodire, involuto capite soleatum? & cum isto ore foetido teterrimam nobis popinam inhalasses, excusatione te uti veletudinis, quod diceres vinolentis te quibusdam medicamentis solere curari: quam nos caussam cum accepissemus (quid enim facere poteramus) paulisper stetimus in illo ganearum tuarum nidore atque fumo, unde tu nos cum improbissime respondendo, tum turpissime eructando eiecisti?" In blandiendo, satisfaciendo, rogando, levis vox & summissa est. Aen. 4.
  Mene fugis? per ego has lachrymas, dextramque tuam, te
  (Quando aliud mihi jam miserae nil ipsa reliqui)
  Per connubia nostra, per incoeptos hymenaeos:
  Si bene quid de te merui, fuit aut tibi quidquam
  Dulce meum: miserere domus labentis, & istam,
  Oro (si quis adhuc precibus locus ) exue mentem.

  Atque haec de vocis & in singulis verbis, & in totis affectibus, moderatione: ad quam exercendam, optimum esse censet Fabius ediscere quam [67] maxime varia, quae flexus omnes habeant: eaque quotidie ita dicere, ut agimus, ut simul in omnia paremur. Sic Cicero vitium huic moderationi contrarium emendavit: Omnia enim sine remissione, sine varietate, vi summa vocis, & totius corporis contentione dicebat. Sed peragrata Graecia & Asia, omnium generum Rhetoribus auscultatis, & ad hoc remedium adhibitis, tandem non modo exercitatior, sed prope mutatus rediit. Medicina tamen ista continuata est diutius, ut a coena post solis occasum frictiones, & certorum spatiorum inambulationes tenerentur. "Recreandae voculae caussa, necesse est mihi ambulare." scribit jam aetate gravis ad Atticum. Quintilianus huc adjungit unctiones, temperantiam veneris & victus, praecipueque ut parcatur transitui a pueritia ad adolescentiam.

CAP. 7. De Praestantia Actionis.

Hactenus de voce: actionis lex & gestus superest (quam Quintilianus chironomiam appellat) virtutis multo maioris, quam ulla vox esse possit: In iis enim omnibus, quae sunt actionis, inest quaedam vis a natura data: quare etiam hac imperiti, hac vulgus, hac denique barbari maxime commoventur: verba enim neminem movent, nisi eum, qui ejusdem linguae societate conjunctus est: sententiaeque saepe acutae, non acutorum hominum sensus praetervolant: Actio, quae [68] prae se motum animi fert, omnes movet: iisdem enim omnium animi motibus concitantur, & eos iisdem notis, & in aliis agnoscunt, & in se ipsi judicant. Argumento magno est Pantomimus, qui solo gestu, sine voce, omnia spectantibus significat: ut gestus in tanta per tot gentes linguarum diversitate, tanquam communis hominum sermo esse videatur. Imo vero etiam bestiarum, quae signis affectus suos enuntiant. quin etiam rerum inanimatarum: sic enim picturae & imagines tacitae loquuntur. Itaque gestus, sermo corporis, & eloquentia recte a Cicerone nominatur: In eoque summum studium duo summi oratores Demosthenes & Cicero posuere. Demosthenes speculum grande intuens, componebat actionem & gestum corporis: & quanvis fulgor ille, sinistras imagines redderet: suis demum oculis, quod efficeret, credidit. Quin etiam Satyrum histrionem ad eas artes magistrum adhibuit. Et Cicero histrionibus quoque hujus doctrinae magistris, Roscio Comoedo, & Aesopo Tragoedo usus est. Chironomiam vero Quintilianus author est ab heroicis usque temporibus repetitam, ab ipso etiam Socrate probatam, a Platone quoque in parte civilium positam virtutum. nec Aristoteles primus id animadvertit.

CAP. 8. De Gestu Totius Corporis.

Lex una hic summa est, ut omnes vocis flexiones subsequatur gestus: non hic verba exprimens [69] scenicus, sed universam rem & sententiam non demonstratione, sed significatione declarans, laterum inflexione hac forti & virili, non ab scena & histrionibus, sed ab armis, aut etiam a palaestra. Trunco igitur totius corporis orator se ipsum moderetur, & virili laterum flexione, gestumque magis ad sensus, quam ad verba accommodet. Motus gesticulationibus ridiculus est. Sext. Tityus tam solutus & mollis in gestu fuit (sicut est in Bruto) ut saltatio quaedam nasceretur, cui Tityus nomen esset. & Hortensius, tanquam histrio, appellatus gesticularia Dionysia, notissimae saltatriculae nomine, ut apud Gellium est, & nominatim a Cicerone dictum, in motu & gestu plus artis habuisse, quam esset oratori satis. Sed in his immoderatum studium reprehenditur: status vero corporis sit secundum naturam erectus & excelsus: Etenim natura

  Os homini sublime dedit, caelumque tueri
  Iussit, & erectos ad sydera tollere vultus.

Contraria autem nutatio & vacillatio, quam indecora sit, Curionis motus ille argumento est, "quem Julius (ut est in Bruto) in perpetuum notavit, cum ex eo in utramque partem toto corpore vacillante quaesivit, quis loqueretur e lintre. & Qu. Sicynius, homo impurus, sed admodum ridiculus. Is cum Trib. pleb. Curionem & Octavium Consules produxisset, Curioque multa dixisset sedente Cn. Octavio collega, qui devinctus erat fasciis, & multis medicamentis, propter [70] dolorem artuum, delibutus: Nunquam (inquit) Octavi, collegae tuo gratiam referes, qui nisi se suo more jactavisset, hodie te istic muscae comedissent."

CAP. 9. De Gestu Capitis, Frontis, Oculorum.

Atque haec de corporis universi gestu: partium item sua quaedam ratio est, quidem praecipua capitis, cum illo corporis statu consentientis. demisso capite modestia significatur: & hoc gestu poeta verecundiam reginae exprimit. Aen. 1.

  Tum breviter Dido vultum demissa, profatur.

  Eundem modestiae gestum proponit Homerus Ulyssis exemplo, quem dicit stetisse oculis in terram defixis, immotoque sceptro, prius quam illam eloquentiae procellam effunderet: eoque gestu par est Ciceronis timorem in principiis significatum esse, quin etiam id testificatur oratione illa, "Cum in omnibus caussis C. Caesar," &c. Aspectus vertitur eodem, quo gestus corporis: exceptis, quae aut damnanda, aut removenda sint, ut videamur aversari. Aen. 3.
  ------ Dii talem terris avertite pestem.
Aeneid. 1.
  ------ Haud equidem tali me dignor honore.
Solo tamen capite gestum facere, aut frequenter facere, vitiosum scenicis doctoribus visum est. Frontem ferire in dolore, Ciceroni videtur oratorium, [71] Fabio autem scenicum. Sed in ore ac vultu sunt omnia: in eo autem ipso dominatus est omnis oculorum. Vultus autem, imago est animi, indices oculi. Quare cum effeceris, ne quid ineptum aut vultuosum sit, tum oculorum magna debet esse moderatio: qui quot animi motus sint, tot significationes & commutationes habent. Tullius in Pisonem cavillatur ineptum & discrepantem oculorum motum. "Cum esses interrogatus (ait) quid sentires de consulatu meo: gravis author Calatinus, credo, aliquis, aut Africanus, aut Maximus, & non Caesonius Semiplacentinus, Calventius: respondes, altero ad frontem sublato, altero ad mentum depresso supercilio, crudelitatem tibi non placere." Qualis illa nimirum comici patris, interim concitati, interim lenis persona est: altero erecto, altero composito supercilio: similis enim est inaequalitas. Narium, labrorum, menti, cervicum, humerorum vitia magis notantur. Humeros jactabat Demosthenes: sed hoc vitium ita dicitur emendasse: ut cum in angusto quodam pulpito stans diceret, hasta humero dependens immineret: ut si calore dicendi vitare id excidisset, offensatione illa commoneretur.

CAP. 10. De Gestu Brachii, Manus, Digitorum.

At brachium procerius projectum, quasi quoddam telum orationis est, continuosque ac decurrentes locos maxime decet, & cum speciosius quiddam uberiusque dicendum est: sicut illud, [72] Saxa atque solitudines voci respondent: expatiatur in latus, & ipsa quodammodo se cum militari isto gestu fundit oratio. Sinistrum vero brachium, si quid eo agendum sit, eo usque allevandum est, ut quasi normalem angulum faciat. Manus autem minus arguta, digitis subsequens verba, non exprimens, tantum potest, ut sine hac trunca videatur actio: Nam caeterae partes loquentem adjuvant: manus prope ipsa loquitur. Sinistra autem sola, nunquam gestum facit: dextrae sese frequenter accommodat. Sic junctis manibus addubitatio illa Gracchana agenda est: "Quo me miser conferam" &c. Quantus vero sit junctarum manuum gestus, pleraque in poetis; illustria exempla demonstrant. Aen. 1.
  Ingemit, & duplices tendens ad sydera palmas,
  Talia voce refert: o terque quaterque beati,
  Queis* ante ora patrum, Trojae sub moenibus altis
  Contigit oppetere. ------

Hic poeta gestum praemonstravit. Manus vero complodere, est scenicum. atque haec de universa manu: in cujus digitis, singularis gestus quidam est: atque ille in primis maxime communis, quo medius digitus in pollicem contrahitur, explicatis tribus, duoque medii sub pollicem veniunt: & gestus est instantior, & tribus pollice pressis. Index ille (quo Crassum in exprimendo animi dolore atque impetu scienter usum significat Antonius) explicari solet: Is in exprobrando & indicando, (unde ei nomen est) allevata ac spectante humerum manu paulum inclinatus affirmat: versus in terram & quasi pronus urget. [73] aliquando pro numero unitatis est. Est autem & ille verecundae orationi aptissimus, quo quatuor primis leviter in summum coeuntibus digitis, non procul ab ore, aut pectore fertur ad nos manus, & deinde prona ac paululum prolata laxatur. Quintilianus credit hoc modo coepisse Demosthenem in illo pro Ctesiphonte timido summissoque principio: sic item formatam Ciceronis manum, cum diceret, "Siquid est in me ingenii (judices) quod sentio, quam sit exiguum," &c. Atque digitorum gestus tam insignis est: vetat tamen Tullius, ne ullae sint argutiae digitorum, ne ad numerum cadat articulus. Fit & ille habitus, qui esse in statuis pacificator solet, qui inclinato in humerum dextrum capite, brachio ab aure protenso, manum infesto pollice extendit: qui quidem maxime placuit iis, qui se dicere sublata manu jactabant.

CAP. 11. De Gestu Pectoris, Femoris, Pedis.

In caeteris membris vitia fere notata sunt, magis quam ullae virtutes expositae: ut pectus ac ventrem projicere: caedere etiam pectus, Fabio scenicum est: At femur ferire (quod Athenis primus fecisse creditur Cleon) usitatum, & indignatos decet, & excitat auditorem. In pedibus vero, status & incessus observatur. In dextrum ac laevum latus vacillare, alternis pedibus insistendo, ridiculum est: Supplosio tamen pedis in contentionibus & incipiendis & finiendis, est opportuna. Incessus [74] permissus est oratori, sed rarus, & tantum in caussis publicis, ubi suggestum amplum & spatiosum est: ubi etiam multi sunt judices: proindeque in senatu, ubi plures, in concione, ubi longe plurimi. Discursare tamen ineptissimum: urbaneque Flavius Virginius interrogavit de quodam suo antisophiste, quot milia passuum declamasset. Atque haec de corporis gestu, qui magnis oratoribus instrumentum eloquentiae prorsus admirabile fuit: quin adversus oratores, hujus ipsius artificii fastidiosos contemptores, argumentum hinc sumptum est: Nam cum Tullius adversus Callidium, haeresis illius oratorem diceret, pro argumento refutationis posuit, quod veneni sibi comparati caussam tam solute egisset, tam leniter, tam oscitanter, tam sine corporis gestu. "Tu, Marce Callidi (inquit) nisi fingeres, sic ageres? praesertim cum ista eloquentia, alienorum hominum pericula defendere acerrime soleas, tuum negligeres? ubi dolor? ubi ardor animi? qui etiam ex infantium ingeniis elicere voces & querelas solet? nulla perturbatio animi, nulla corporis: frons non percussa, non femur: pedis (quod minimum est) nulla supplosio. Itaque tantum abfuit, ut inflammares nostros animos, somnum isto loco vix tenebamus." Sic Tullius Callidium in ipso foro, tanquam in aliquo Rhetoricae ludo condiscipulum, non satis in arte, quam profiteretur, attentum & consideratum vellicavit.

Rhetoricae Audomari
Talaei Finis.

a2. quitquid
 4. numis
15. jubellios
17. comvulsa
19. a)nagnw/rhsij
31. Tamen ne
41. corerctio
47. in missing
51. liceta
51. suspicationem
63. turbarer
72. quos (queis is the reading of the '74 edition)