GABRIELIS HARVEII
RHETOR,
Vel duorum dierum Oratio, De
Natura, Arte, & Exercitatione
Rhetorica.
Ad suos Auditores.
[DEVICE OF THE
BRAZEN SERPENT]
LONDINI,
Ex Officina Typographica
Henrici Binneman.
ANNO. 1577.
GABRIEL HARVEIVS Ciceronianus nuper meus,
S.D. Bartholomaeo Clerco,
Doctori Iureconsulto, & Oratori
clarissimo.
Ornatissime Clerce, in G. Leuini nomine
pervulgatus apparuit, amicissimi, atque
optimi hominis, & Ciceroniani, cum opinione
mea, tum aliorum iudicio, propemodum
singularis. Rhetorem* vero typis
propediem editurus, non illum quidem
satis comptum, atque concinnum, fateor,
sed tamen Rhetorem (sic enim nominare
placuit) cui eum viro potius addicam,
quam B. Clerco, id est Rhetori, (vt
caetera ingenij, doctrinaeque ornamenta taceam) praecellenti, & plane, vt Graece
dicam, r(htorikwta/tw|, non reperio. Offerebant quidem sese Cantabrigienses
multi, Oxonienses nonnulli, de Eloquentia praeclare meriti, quorum
etiam mihi erat periucunda certe Memoria: sed vis ingenue apud te dicam,
quod hic saepe apud meos familiares soleo, vere possum apud omnes? Quaeso,
vt bona liceat cum venia tua. Memini B. Clercum, cum Rhetoricae apud
nos Professor Academicus, credo iam abhinc annis tredecim, aut quatuordecim
esset, tanta cum nominis sui laude, atque gloria, impositum sibi
munus procurasse, vt* ad eam prouinciam & natura factus, & arte limatus,
& vsu quodam perpolitus existimaretur. Factus deinde ex Academico
Aulicus, tam diserte Castilionis, elegantissimi scriptoris Aulicum, & tam
enucleate ex Italico in Latinum conuertit, (opus vtique Regium & Augustissimae
Principi, ac potius Heroidi consecratum) vt non iam Harueij laudationem,
minutissimi Rhetoris, exspectare debeat, sed iampridem sit a duobus
Nobilissimis, Magnificentissimisque Dominis, Oxoniensi, & Buckhurstio,
Aulicis, vel ad ipsam illam Castilionis singularem Ideam perfectissimis,
atque optimis, duobusque cum doctissimis viris, tum etiam hominibus disertissimis,
Caio, atque Bingo, non solum illustri gratia exceptus, sed quadam insigni
commendatione, atque publico testimonio cohonestatus. Vidit exinde
Galliam, ibique est a celeberrimis quibusdam, florentissimisque Academijs, exceptus
perhonorifice: atque eiusdem illius Eloquentiae, non modo Iurisprudentiae
[i.] a.ij.
* Rethorem
* at
nomine, singulari laude, oblatis etiam honorum Academicorum insignibus,
& stipendijs, decoratus. Post, domum, abhinc annis fere quinque reuersus,
Cantabrigiam illico, vti Matrem indulgentissimam pius filius, reuisit,
perorauit, disputauit, in Doctorum iuris Ciuilis Collegium, summa totius
Academiae celebritate, cooptatus est. Nihil eo fingi poterat r(htorikw/teron.
Quam nollem haec de te apud te: & tamen plura vellem apud
alios. Nil dico de Fideli subdito, breui illo quidem spacio, perquam, vt mihi
videbatur, artificiose conscripto. Taceo caetera. Longum enim esset, haerere
in singulis: & hic malo nimium mihi parcus videri, quam tibi nimium
prodigus. Quid vis amplius? Si Leuino meo, Ciceronianus noster congruebat
(congruebat autem homini cum primis Ciceroniano, vt opinor, maxime)
clarum est, Rhetorem Clerco, vtpote homini Natura, Arte, Exercitatione,
omni modo plane Rhetori, & meis vndique instrumentis, tanquam Eloquentiae
armis, munito atque tecto, non dico conuenire, sed deberi. An tu
quaeso igitur, a Leuino tuo, inquies, ita Clercum distinguis, vt a perfecto
Ciceroniano, istum, quem informas, semidoctum Rhetorem? Siccine mecum
agis, Harueie, & huc tua denique euadit tam honorifica Praefatio? Qui potest,
optime Clerce, nisi te velim vna laude ornatum, pluribus, peraeque debitis,
spoliare: & tanquam vinum perdere, infusa aqua, vt ille apud Homerum
polu/mhtij? Nec vero est, quod magnopere tacitas extimescam
cogitationes tuas, cuius perurbana humanitas, cum mihi priuatim cognita
(fatendum est enim) tum satis omnibus perspecta est. Praesertim cum &
ipse tuas laudes cum alijs libentissime communicare soleas, excellentibus viris,
& qui vnam tibi virtutem, eamque perfectam tribuit, non modo non adimat
reliquas, sed tacite quodammodo vel omnes ascribat, vel certe plures.
Ciceronianum igitur definiui eum, qui sit cunctis fere M. Tullij, aliorumque
insignium* Oratorum artibus, literis, cognitione multiplici atque varia, exquisitis
virtutibus, amplissimis in omni humanitatis, vrbanitatisque genere,
praeconijs cumulatus, non modo Eloquentiae praecultus ornamentis: idemque
mihi ferme videtur, Ciceronianum esse, quod Ciceroni, esse Oratorem.
Rhetorem autem eum in praesenti appello, qui, Natura duce, Comite Vsu,
velut altera Natura, ita dicendi praecepta, omnemque rationem, atque institutionem
calleat, vt ornate, copioseque possit & scribere, & dicere, eaque Arte
excellat, quae Rhetoricae peculiari nomine insignita, inter septem numeratur.
Ac illi quidem varias, ac prope infinitas artes, disciplinasque attribui:
hunc vnius doctrinae legitimis cancellis circumscribo: cuius qui absolutam
[ii.]
* insignum
adeptus Scientiam est, satis ante ad dicendum Habilis, post Vsu promptus,
eum Rhetorem sentio, & quidem praecellentem, nominandum. Atque haec
verbi propria, & genuina vis existimanda est: tametsi latius interdum
manare, & in plures idem artes nonnunquam diffundi, non ignorem. Itaque
summa erit haec. Ciceronianum edituro, Leuinus noster in mentem veniebat,
cuius ego amicitiam, atque familiaritatem in maximis fortunae bonis
semper posuissem, & qui Ciceronis mihi Oratorem, hoc est, vt ego quidem
interpretor, Ciceronianum, accurate aliquot ante annis esset interpretatus,
iamque prope perfectus Ciceronianus (quid enim dicam, Orator? idem est vtrunque)
videretur. De Rhetore autem peruulgando, non ita multo post cogitanti,
statim mihi Clercus, quasi ante oculos positus, seque mihi obuiam ferens,
occurrebat: non ille quidem tantum Rhetor, (es enim profecto etiam Ciceronianus:
& ipse in salutatione posui, Oratori) sed tamen Rhetor eximius,
& dicendi artifex paene singularis. Cui si meum istum ita Rhetorem probauero,
vt Leuino nuper Ciceronianum probaui (quod minime hercle diffido,
quantum quidem ad rem attinet) de caeterorum ego siue iudicijs, siue praeiudicijs
non nimium laborabo. Ac tantum abest, mihi crede, vt ab eis metuam,
quibus tu scite, in illa eleganti ad Buchurstium Epistola, Nizolistarum
nomen inuris, vt, si qui tales cum suis Nizolijs, ac Thesauris accurrerint,
eos putem fere in Abecedarijs, quos vocant, pusionibus, & quasi in
infima Grammatistarum classe numerandos. VALE: Et G. Harueium
ad eorum numerum ascribe, qui tuae sunt cum incolumitatis cupidissimi,
tum etiam studiosissimi dignitatis. Datum Cantabrigiae, ex Aula
Pembrochiana. I I I I. Calendas
Sextiles. 1 5 7 7.
[iii.] a.iij.
B. CLERCVS G. HAR-
ueio Cantabrigiensi, Rhetoricae
artis Professori eloquentissimo, pa-
rem Salutem optat.
Rusticanti mihi nuper Mitchamiae,
quasi in Tusculano meo, Harueie optime, incidit
forte fortuna in manus, politissime fabricatus
Rhetor tuus. Quem etsi multis alijs conuenientius,
quam mihi, dicare potuisses: cui Bartolus, &
Baldus, omnes eloquentiae neruos, (siqui vnquam
fuerunt) aliquot ante annis praeciderunt: cuique
seria negotia taciturnos, plumbeos, & melancholicos
spiritus quotidie ingenerant, potius vt cogitare
prudenter, quam polite eloqui desiderem (si id consequi possem:) agnosco
tamen facile, & in optimam partem voluntatem tuam: Iudicium vero,
& in Ciceroniano tuo, & in Rhetore fingendo, praesertim in illa tua
aetate, ego (qui nihil auribus dare soleo) suspicio valde, & admiror. In quibus
inter caetera nonnulla, hoc vnum maxime placet, in Rhetore praesertim
tuo, quod, cum multos scriptores percurreris, multos euolueris, multa ex eisdem
delibaueris: candidam, & synceram de vniuersis sententiam tuleris:
nec illis, a quibus flores, & fructus collegeris (quod quidam faciunt, dum
plus sapere volunt, quam pectorum angustiae patiuntur) mellis loco, venenum
aliquod, aut verbi virulentiam suffuderis. Hoc ex ea re capies commodi, vt
tua in posterum scripta, eodem candore ab alijs perlegantur. Multa sunt
praeterea in tuis Orationibus, quae mihi magnopere arrident: nempe verborum
volubilitas: sententiarum concinnitas: styli suauitas fluens, & prope
incredibilis. In hoc extremo Rhetor tuus, Ciceroniano tuo par, aut forsitan
superior euasit: nisi me, vel tui amor, nuperrime post visum Rhetorem
ingenitus, vel meum ipsius iudicium fefellerit. Quod nunc ad te non
scriberem: qui tua omnia satis iusta statera librata habes: nisi vt tibi persuadeam,
nouum tibi quotannis opus aggrediundum esse, insistendumque, atque
adeo instandum in eo, quo coepisti, foelici cursu: quia ea fere praestantiora
sunt, quaecunque sunt posteriora, & diligentius cogitata: animis scilicet nostris
studio, vsu, iudicio, magis, magisque in dies confirmatis. Et quanquam
in tuis scriptis, nihil vnquam viderim, quod non satis limatum industria,
iudicioque etiam perfectum sit (nisi ipse minus iudicare possim, qui haec scribam:)
[iv.]
hortarer tamen, aut potius rogarem impense, vt aliquando Bingum
meum, eundemque vestrum, exactissimo iudicio virum, inuisas.
Ille te, tuosque libros, (quos fore spero prope infinitos) qua est humanitate,
perbenigne accipiet: eosque non solum laude debita celebrabit, (quod est a laudato
viro, instar trophaei) verum etiam sua censura & iudicio sic excolet,
vt, etiamsi emendatione, & diligentiore trutina non indigeant, virtutem
tamen aliquam, vel ipso illius contactu, & aspectu accepisse, tibi videantur.
Hic ego te iam nunc aliud non hortor, quam id, quod ipse hodie facerem in
Graecis, Latinis, & Philosophicis, si me* meae vitae rationes adhuc in Academia
Cantabrigiensi agere paterentur. Nihil est, quod magis doleam, quam quod
solus studuerim, solus legerim, solus scripserim, solus libros ediderim. Permagni
interest, habere quicum communices tua, & alterius consilium audire,
etiam illius, qui minus fortasse sapit, quam tu: quia plus vident oculi,
(quod in Prouerbio est) quam oculus: & in sua quisque prole occoecatus est.
Vide, quam te amare incipiam, mi Harueie, qui tibi, in ipsis amicitiae initijs,
tam confidenter, & ex animo consulam. Sed quid non ego mihi de te
pollicear, qui nihil de te merito, Rhetorem tuum, tam eloquentem, tamque
omnibus numeris absolutum dicaueris? In cuius fronte, (qui tuus amor est)
tot meae laudes sunt, quot nec ego vnquam agnoscam, (nisi me forte nesciam)
nec vnquam in lucem prodire paterer: nisi etiam, atque etiam erubescere potius
mallem, quam delicatissimis tuis scriptis vim inferre: eorumque fructu
alios priuare. Ego certe, si aliquo numero inter Oratores sim, aut vnquam
fuerim (quod vere, aut saltem verecunde fateri non possum) id non multa,
sed multum legendo consecutus sum. Certis me semper Authoribus addixi,
quos perpetuo, tanquam Duces, secutus sum: in alios si forte incidissem, illos
minime quidem contemnendos putaui: sed vt subsidiarios, & leuis armaturae
milites, in suum tempus, & locum reseruaui. Duces meos semper: quasi
relligiosis quibusdam vestigijs, subsecutus sum. Vnum illud abfuit, ad eam,
quam ego mihi proposui, mediocritatem consequendam: quod Bingum quem
in omni vita expertus sum amicissimum, in studijs etiam coniunctissimum
non haberem. Huic ego te: me vero tibi: nos omnes Deo optimo maximo
commendo: qui mihi testis erit, me Harueianae Beneuolentiae, nec vnquam
obliuisci, nec deesse velle. Quid plura? Probasti apud me Rhetorem tuum:
& ego te in meorum album, atque numerum ascripsi. VALE.
Datum Mitchamiae, in Com. Surrae, Calend.
Septemb. 1577.
[v.] [a.iiij.]
* The word me is missing from the British Library copy of the Rhetor.
Erratorum Elenchus, quae absente Authore
exciderunt, quaeque initio sunt a
Lectore quam primum
emendanda.
A.iij.pag.1.lin16. pro At, lege Ac.
C.i.pag.1.lin.20. lege, Nossetis.
C.ij.pag.1.lin.11. lege, oportuit? cum interrogatione, & tunc dele parenthesim. Pag.ead.
lin.16. lege, vosmetipsi. Pag.2.lin.9. lege, didaska/lwn.
D.i.pag.1.lin.7. acutum scriberetur grandibus literis, & sine puncto.
D.ij.pag.1.lin.7. lege, Cicerones. Lin.12. lege, quidem.
F.i.pag.1.lin.11. lege, Herenniana.
G.i.pag.2.lin.2. lege, compilabo.
G.iiij.pag.2.lin.12. lege, puerilia. Lin.14. lege, exemplum.
H.iij.pag.2.lin.20. lege, politissimi.
I.i.pag.1.lin.16. lege, flaccescere.
I.iij.pag.2.lin.17. lege, Cantabrigienses.
I.iiij.pag.2.lin.6. lege, susceptos.
K.i.pag.1.lin.4.* lege, dimanarunt. Lin.12. lege, cytharae.
K.iiij.pag.1.lin.14. lege, kalli/sta. Pag.2.lin.9. post amore, ascribe comma.
O.ij.pag.2.lin.2. lege, haec. Lin.13. dele comma post municipium.
O.*iiij.pag.1.lin. 4. dele comma post praeclarissimorum.
Si qua praeterea occurrerint, non indiligens Lector perfacile emendabit.
[vi.]
* pag.lin.14.
* Q.
Gabrielis Harueij RHETOR, vel duorum
dierum Oratio, de Natura, Arte,
& exercitatione Rhetorica.Primus dies de Natura, & Arte Rhetorica.
Mirari satis non queo, tot hodie
Anglos, & nominatim
Cantabrigienses, ex ijsque etiam
maxime delicatos, atque lautos,
vnum in locum, tanta celebritate
totius Academiae,
perinde quasi theatrum hic aliquod haberetur,
confluxisse: eum vt perorantem in hoc tempore
audire possint, quem tam saepe, tam nuper,
tam attentis auribus, atque animis exceptum
audiuerunt. Quid enim tam nouum, nouum
autem? imo quid tam prodigiosum in Academia
Cantabrigiensi, quam veterem non negligere
cuiusque disciplinae professorem, nisi noui is forte
aliquid, & peregrini, & paene inauditi dicturus
existimetur? Vidi ego vacua subsellia,
vidi scholas desertas, partim praelegentibus,
partim perorantibus ijs, ex quorum linguis
[1] A.
melle, nectareque dulcior fluebat oratio: etiam gemina
ornamenta nostra, Bingus, & Dodingtonus,
(pudet dicere, sed nimis id verum est,
& quidem etiam nimis intolerandum est) verba
non semel, sed saepe ad parietes, & subsellia
facere sunt coacti. Tanta est Cantabrigiensium
aurium, atque animorum mollities, & elegantia.
Nihil hic antiquum, nihil vsitatum
placet: vestes, mores, verba, gestum, omnia affectamus
noua: etiam eundem diu audire, tametsi,
politissime dicentem, atque optime, nostratem
praesertim, & domesticum, religio est.
Exspectabam equidem proximo superiore
anno (quid enim dissimulem?) Collegiorum omnium,
Aularumque coetum, atque concursum frequentissimum:
nec mea sane me iam tum fefellit
opinio. Praeoccupatus est locus in subsellijs:
completa schola: aderant cunctarum aetatum,
atque ordinum Academici: coronam, vt in
comitijs, amplissimam, turbam, vt in foro, maximam;
erectos, vt in scena, spectatores, auditoresque
videbamus. Neque id quidem profecto
[2]
mirum: ipsa enim mihi nouitas fecit audientiam.
Hoc autem anno, & his presentibus comitijs,
tantum aberat, (mihi credite, qui mentiri
non soleo*,) vt ingentem illam, atque grandem
multitudinem, celebritatemque Academicam
vel sperare possem, vel exspectare auderem:
mihi vt ipsi iampridem statuerim, & parietibus
istis Rhetoricis canere deinceps: astante
vno, aut altero e meis pupillis; non vt auditore
eloquentiae, sed vt teste praesentiae. At ecce
praeter spem, contra exspectationem omnem,
doctissimorum, ac disertissimorum hominum,
quales hic vndique permultos adesse video,
non modo humanissimorum adolescentium,
atque suauissimorum puerorum concursio plane
incredibilis: vt Lutetiae iam Parisiorum potius,
aut etiam Romae ipsi esse videar, quam
Cantabrigiae. Nec vero temere est, interesse
huic dictioni eos, quorum auidas, & capaces,
& teretes, & religiosas aures (intelligo,
quid dicam) ne Tullius quidem ipse vester, si
reuiuisceret, & eloquentiam isto loco, audientibus
[3] A.ij.
* solio
illis, profiteretur, implere posset. Certe nouitatis
nescio cuius exspectatione ducti, seu potius
titillatione quadam incitati plaerique huc, vt opinor,
omnes conuolastis: sed videte quam nullam
habuerim neque itineris vestri neque meae
gloriae rationem. Nihil enim adferam reconditum:
nihil tam illustrium Oratorum auribus;
tam excellentium Philosophorum animis
dignum: nihil aut cuiquam nouum, aut in his
eloquentiae sedibus inauditum. Harueius iam
vetus, & prope etiam, quod ille addit, vietus
est: nouitatem nouis relinquit professoribus.
Quem si nihilominus tam honorifica dignari
frequentia vestra volueritis, & de re vulgari
(sic enim mihi quidem videtur, & sic est) vulgarem
hic quandam, minimeque elaboratam audire
orationem: deponitote quaeso ad vnius semihorae
spacium Ciceronianas illas, & hyperatticas
aures, quas vobiscum assidue circumfertis:
meque vias, quae ad eloquentiam ferant,
planissime, vti soleo, tradentem, & meorum
auditorum vtilitatem, atque compendium, non
[4]
gloriolam aliquam aucupantem, bona cum venia
attenditote. Vos enim, qui hodierno die
conuenistis, & subsellia iam ista occupatis, in
duo ego genera sentio dispertiendos: in Auditores,
& Spectatores. Auditores dico, qui
eximia eloquentiae pulchritudine, ac venustate
incensi, ad eius iucundissimam familiaritatem
sese, atque consuetudinem applicare, cum eaque rem
habere cupiunt: & mea ad id vel opera, vel
consilio, vel institutione aliqua vti cogitant.
Spectatores appello, qui cum sint ipsi eloquentiae
intimi, & iampridem in delicatissimam
Ciceronianorum ciuitatem asciti, videre tamen,
et audire quae fierent, quae dicerentur, quae praeciperentur,
& tanquam fabulae interesse, festiuitatis
ergo, voluerunt. Ac illos quidem recta
si voluerint, ad eius conspectum mittam, quam
tantopere adamatam, & concupitam ambierunt,
hos dimittam, si videbitur, ad Musaea.
Videre namque mihi videor, quanto alij Ciceronis,
alij Caesaris, quidam Liuij, nonnulli Senecae,
alij etiam, si dijs placet, Longolij, Osorijque*
[5] A.iij.
* Oso-
desiderio* perciti teneantur, dum
hic bonam horam tam male collocant, & politulas
limatulasque aures tam frigido praebent
oratori. Istis ego, vt amicus, suaserim,
rogarim, vt inferior, ad suos quisque vt
amores, ac delicias redire velit; nosque valere
iubeat horridulos oratores. Moneo enim,
praedico, ante denuncio, ornatissimi spectatores,
nil hodierna vos concione, aut re noui,
aut verbis elaborati, aut aliquo modo exquisiti
audituros, sed ea tantum, quae vos ipsi
ante aliquot annos impleuistis, & habetis animo
percursa, ac prope decantata. Certum
est namque auditores meos, non per deuios,
& flexuosos tramites, sed regia, quod aiunt,
& publica, & peruagatissima via, ducere
ad eloquentiam. Cuius vbi faciem pulcherrimam,
coloremque roseum, & peruenustos
oculos aspexerint (aspicient autem propediem,
nisi ego fallor) non dubito, quin ad illius complexum
sint, atque osculum, non dico cursuri,
vt ille, sed plane aduolaturi. Quae enim Helena,
[6]
* golij, Osorijque desiderio
quae Venus est cum insigni eloquentiae
forma, pulchritudineque comparanda? Et
sunt etiam flosculi, sunt colores, & pigmenta,
sunt exornationes, sunt insignia, sunt ad
amabilem venustatem cincinni atque calamistri,
sunt festiuitates, & lepores, sunt expolitiones,
sunt emblemata, tesserulae, atque
phalerae, sunt gemmae, margaritae, lumina,
stellulae, sunt delitiae, sunt condimenta orationis,
sunt fucati omnis medicamenta ruboris,
& candoris. Sic enim nimirum eloquentissimi,
clarissimique viri, in primisque Cicero ipse
vester locutus est. Quae si singulatim singula
vel Coridonem aliquem, aut Tityrum, in
agris, & syluis educatum, atque omnis fere
expertem humanitatis, mouere possunt: vt illos
tandem coniunctim afficient vniuersa?
Vos vero ita omnino affecerunt, viri doctissimi,
vt ardore quodam amoris, ac potius fame, vt
ita dicam, correpti, Ciceronem iampridem
totum, atque integrum comederitis, omnesque Isocratis
Demosthenisque arculas, & muroqh/kia
[7] [A.iiij.]
sitis quam auidissime perscrutati. In quorum
curriculis atque spacijs si imprimere sua istos
vestigia cernerem, abrumperem hic quidem
orationis filum; habereque eos dicerem, qua ingrederentur,
viam ad eloquentiam compendiariam.
Nunc autem cum sibili, & clamores
isti anniuersarij recentes esse propemodum
vel omnes, vel plaerosque auditores meos arguant,
qui neque quid facere, nec quos imitari debeant
intelligunt, & Rhetoricae tamen splendore
capiuntur, Oratoresque esse cupiunt: ita, si potero,
ista aperiam, & sic omnia in illorum conspectu
ponam, vt ea cernere oculis, ac prope
tractare manibus videantur. Vos quaeso interim,
disertissimi, politissimique viri, vel discedite
sane, si libet: vel peruulgata quaedam,
& quasi dictata decantantem, qua hactenus
caepistis, benignitate auditote. Et quorum in linguis,
atque auribus Cicero totus, solusque habitat,
ij mihi, rogo, ignoscant, si quod forte vocabulum
properanti excidat non satis Tullianum. Non
omnes Longolij, & Cortesij esse possumus: nonnulli
[8]
nolumus. Qui plures, sed optimos, atque
lectissimos Latinitatis auctores peruolutant, &
Ciceroni, omnium Principi, Caesarem, Varronem,
Sallustium, Liuium, Senecam; Terentium
etiam, & Plautum, & Maronem, &
Horatium comites adiungunt, eos mihi aequos
fore non dubito. Neque enim multos, & multa
lectitans, interdum etiam poetas, vt iubet Crassus
apud Ciceronem, affirmare audeo me nullum
verbum in tam subita oratione ponere non
in thesauro Ciceroniano indicatum. Sed Ciceronis
corniculae illae, atque simij, eruditorum sibilis,
& cachinnis, perinde atque dignissimi erant,
iampridem explosi, tandem propemodum euanuerunt:
& ego iam cum attentos, atque dociles
auditores, tum vero beneuolos requiro spectatores:
non qui singula religiose ad suarum elegantiarum
trutinam examinata perpendant, sed
qui candide omnia, & perbenigne interpretentur.
Volui enim ego quoque, si potui, sed fortasse
non potui, tam loqui Ciceroniane, quam qui
omnium Ciceronianissime. Parcite mihi, o egregij
[9] B.
Ciceroniani, si non debeam eo gradu vti
comparationis. Verum ista fere pa/rerga ad lautiores
spectatores. Venio nunc ad vos, mei
optimi, & suauissimi auditores; quorum alios
veteres agnosco; alios video recentes,
atque nouos. Vos, qui veterani estis, facilius aliquanto,
luculentiusque percipietis, quae dicam:
sed dabo operam, vt nouitij quoque se didicisse
aliqua, intellexisse omnia glorientur. Etenim
malo hercle propter nimiam perspicuitatem
non probari a multis, quam propter obscuritatem
aliquam non intelligi ab vniuersis. Heracliti
skoteina\, qui volent*, (nihil enim impedio):
& Aristotelis a)kroamatika\ atque kruptika\, qui altum
quiddam sapere videri cogitant, mea bona
cum venia consectentur: sed tamen mihi
ipsi placet enucleata, & facilis, & dilucida, &
interpres mentis oratio. Adeste igitur animis,
qui adestis corporibus: & eloquentiae, vltro se
vobis offerenti, prodite obuiam. Via non admodum
aspera, non praeceps, non salebrosa, non
deserta, non solitaria est: tritam eam vobis cum
[10]
* volet
alij iampridem permulti maiores, tum vero ornatissimi
isti, eloquentissimique viri reliquerunt:
eorum vestigia persequimini: me vel ducem in
itinere, quoniam ita contigit, vel potius comitem
habebitis, atque socium. Videndum est autem initio
& quid instrumenti, & quid viatici habere
debeamus. In quo si me, ac ne me quidem, sed
summos ex omni memoria viros, & ingenij,
doctrinaeque magistros, atque principes audietis,
(audietis autem, vti spero) breui ego vos
in eloquentiae regno, & in ipsius suauissimo
conspectu collocabo. Nam id mihi tandem
si assumo, tot iam annos in illius nobilissima
regia versatus, & cum cunctis omnium
aetatum, atque temporum oratoribus assidue
colloquens, videor id meo iure quodammodo
posse vindicare: nec peruulgatissimum illud
pertimesco: Qui sibi semitam non sapit,
monstrat alijs viam.
Vt igitur ad comparandam Dialecticam
(id quod est heri commodissime a meo
collega explicatum) vt ad res, artesque
[11] B.ij.
omnes, vel vsu, fructuque necessarias, vel amplitudine
ac dignitate illustres adipiscendas: sic
ad accuratam & splendidam dicendi rationem,
id est eloquentiam siquis peruenire velit, huic
triplici est opus instrumento, Naturae, Artis,
Exercitationis: sine quo nemo potest in
praestantium Oratorum numerum aggregari.
A natura namque informati; a literis, doctrinaque
exculti; ab exercitatione sumus, atque vsu perpoliti:
nec magnopere aut sine disciplina ingenium,
aut sine ingenio disciplina, aut vtrumque
sine consuetudine ad laudem valet, atque gloriam:
quodque poeta ille de virginitate pereleganter;
Virginitas non tota tua est; ex parte
parentum est, Tertia pars matri data, pars data
tertia patri, Tertia sola tua est: id hic non
incommode transferri mihi posse videtur ad eloquentiam:
sed cum ad nobilem, & eximiam
naturam non solum artificiosa quaedam ratio,
confirmatioque doctrinae, verum etiam crebra lectio,
accurataeque commentationes, scriptionesque
& frequentes, & elaboratae accesserint, tum
[12]
demum illud nescio quid splendidum & admirabile,
quod in Demosthene suo Graeci, nos in
Cicerone praedicamus, solet exsistere. Et qui
fuerit omnibus egregie, cumulateque instructus,
ab eo maius quiddam vtroque (nisi me fallat eloquentia)
ac diuinius potest exspectari. Quocirca
triplex hoc instrumentum, atque viaticum
sic vobis commendo omnibus, atque singulis,
vt in eo nimirum solo ponam omnia. Nihil
est tam arduum, nihil tantis difficultatibus
obuallatum, quod non facile his machinis
possit expugnari. Sed non debeo de omnibus
confuse dicere, quae requirunt singula suam
quandam non admodum concisam disquisitionem.
Volumina mediusfidius implere possim,
si velim cuncta persequi copiose. Verum nec
mei parua, & temporis, atque loci sane permagna,
& vestri praecipua ratio habenda est:
suntque ita perstringenda & coarctanda singula,
vt multo plura potuisse, nihil quicquam debuisse
addere videamur. Ac de natura quidem
quam paucissimis: de reliquis, & praesertim
[13] B.iij.
de exercitatione, paulo dicam vestra pace
cum copiosius, tum etiam luculentius. Vos interim
quaeso, quemadmodum coepistis, auscultate.
De Natura.
Sic itaque cum Ciceronis vestri Crasso, amplissimo
homine, atque nobili in primis Oratore sentio,
Naturam primum, atque ingenium maximam
ad dicendum afferre facultatem: nec
multum nos a Rhetorico magistro adiuuari,
nisi e natura ipsa quaedam; eaque permulta, &
perutilia, habeamus. Cum enim in alijs prope
rebus omnibus, tum vel maxime hic sane meo
iudicio locum habet, quod vulgi, & poetarum
sermonibus percelebratum increbuit; Nil
decere inuita Minerua, id est aduersante natura,
& repugnante. Vt, siquis, verbi gratia,
misere balbutiens, voce absonus, vultu foedus,
toto corpore agrestis, atque vastus, in omni
sermone horridus ac rudis, motu etiam ipso,
atque gestu ridiculus, ad Rhetoricam animum
applicare vellet, in eaque aetatem omnem
consumere: haud multo eum citius Oratorem,
[14]
quam asinum Cytharaedum, aut piscem
Musicum videremus. Quamobrem valde
quoque assentior illi alteri Ciceronis egregio,
excellentique Oratori, qui, cum Crassus perorasset,
ipseque alia quaedam, quae sibi viderentur,
addidisset, & quidem etiam mea
sententia peracute (quis enim acutior Antonio?)
In eo vel maxime inquit, probaui
summum illum doctorem Alabandensem
Apollonium; qui, cum mercede doceret,
tamen non patiebatur eos, quos
iudicabat non posse Oratores euadere, operam
apud sese perdere, dimittebatque,
& ad quam quemque artem putabat esse
aptum, ad eam impellere, atque hortari
solebat. Praeclare id quidem certe
Alabandensis meo iuditio, valdeque Antonius
sapienter. Quotus enim vestrum
quisque ignorat, vnde natum illud, pervulgatumque
prouerbium sit, quod est omnium
ore iactatum; Non e quouis ligno fieri
Mercurium posse? Is autem fingebatur,
[15] [B.iiij.]
vt nostis, eius, de qua agitur, Deus eloquentiae.
Caetera vosmetipsi colligite. Sentietis non esse in
rerum natura nullos, ex eloquentiae scholis in
agros deportandos, & inter iumenta, sermonis
omnis expertia, statuendos. Absit autem, vt
omnino quenquam esse suspicer meorum auditorum
qui sit ita naturae dotibus, & ornamentis
orbatus, itaque lingua, voce, gestu, oratione omni
absurdus, atque putidus, quin vel Crassi ipsius,
Antonijque opinione possit in Oratorum numerum
venire, & ad eloquentiae laudem aliquam,
si non omnes summam, atque praecipuam, penetrare.
Neminem hic ego Vulcanum; Thersitem
nullum aspicio: videre etiam mihi vndique
multos videor, qui sunt adeo eximijs naturae
muneribus atque donis locupletati, vt non tam
illi quidem nati, quam ab aliquo Mercurio
ficti videantur: ita os, caput, frons, oculi, manus,
totum denique corpus ad dicendum videtur fabricatum:
& ad perfectam quandam, singularemque
eloquentiae Ideam quasi virgula diuina,
vt aiunt, suppeditata omnia. Palladem
[16]
ipsam mediusfidius, virginitatis pertaesam, nunc
tandem peperisse arbitror, atque aureum hunc,
argenteumque partum auspicatissimis Calendis
edidisse. Sunt ex vobis Iunonij pueri: sunt praestanti,
& generosa indole adolescentes: sunt iuuenes
magnis ad dignitatem praesidijs praemuniti:
habent egregia multi, admirabilia aliqui,
heroica etiam nonnulli, & plane diuina ingenia:
omnes vt vno ore omnia bona dicere,
& laudare fortunas meas debeant, qui auditores
habeam, tali ingenio praeditos. Natos
si possem dicere, vt ille apud Comicum,
haudquaquam me dubitarem omnibus Metellis,
atque Priamis anteferre: sed facile & eos,
& alios, qui vnquam fuerunt, sunt, erunt, omnes,
numerosa sobole, praestantibusque liberis antecellerem.
Itaque libet cum illustri poeta exclamare:
O fortunatos nimium, bona si modo vestra
Nossetis.
Cum Roma ipsa proculdubio, Oratorumque nutricibus
Athenis de dignitatis, atque decoris amplitudine
[17] C.
contenderetis: nec ab vlla vos gente
superari virtutis laude pateremini. Equus, si
vires ipse suas cognosceret, non sessorem
ferret, non fraeno cohiberetur, non calcaribus
perfoderetur, non onera ingentia, eademque perpetua
sustineret. Vos si innata rerum praestantissimarum
semina, si insitos ad eximiam
virtutem stimulos, si collucentes naturae igniculos,
atque faces, quibus ad omnem estis
praeclarissimae laudis splendorem inflammati;
perspectas satis, exploratasque haberetis: an
tam facile tam nullis animis antiquitatis nomini
(nomen enim profecto ipsum suspicitis)
omni abiecta aemulatione, tanquam ense, atque
scuto, cederetis? Non credo, non opinor.
Eadem vos enim Natura, quae Tullium,
Demosthenemque procreauit: nec sic ipsa
inuidit posteritati, nec sic Romae, Athenisque
fauit, vt in ijs solis cunctas illius opes, diuitiasque
consumptas existimare queamus.
Non est decrepita, non sterilis, non effoeta,
non vetula, non exhausta natura: loquatur
[18]
ipsa pro sese: summam sibi oblatam iniuriam,
ac prorsus intolerabilem irata profitebitur: violatam
eius, & imminutam Maiestatem clamabit:
non agnosci ab hominibus sua munera, extenuari,
deprauari, permoleste, vt equum est,
perque acerbe feret. Siccine mea dona contemni,
obscurari, negligi, siccine ingeneratas
cuiusque dotes ignorari; siccine igniculos illos, atque
flammulas ardentes extingui; suffocari semina;
instrumenta retundi; praesidia obrui; ornamenta
conculcari oportuit? o ingratos mortales! o &
mei, & sui vehementer oblitos, nec quid sibi vellet
diuinum illud e coelo, gnw=qi seauto\n, vllo modo cogitantes.
Ego mater sum, non nouerca: vos filij
estis, & vero, albae, vt inquiunt, gallinae filij, non
nothi, non priuigni: & sic vosmetipsos* abijcitis, sic
prosternitis, vt priscos illos admirari tantum,
aut etiam pueriliter imitari, non aemulari audeatis,
non certetis praeire, non superare contendatis?
Quousque tandem ignorabitis vires vestras,
quas ego ne belluas quidem volui ignorare?
vt animose Capitolinus ille olim ad Quirites.
[19] C.ij.
* vometipsi
Recordamini, quemadmodum Aristoteles vester
Platonem sit ipsum, non modo Isocratem,
aemulatus, magistrum discipulus, vir senem,
Atheniensem Stagirites, deformis speciosum,
intemperans continentem, prophanus diuinum.
In eo vos esse cupio Aristoteleos: nec obliuisci
vnquam debetis, quod communis ille vester ad
Varronem praeceptor, & quasi antistes huius
gymnasij: polloi\ maqhtai\ krei/ttonej didaska/lwn. Non
dicit, ti/nej, aut, o)ligoi\, sed, quod verbum latissime
manat, polloi\ maqhtai/: perinde quasi non nouum
iam hoc, aut inauditum, sed perspectum, inprimis,
atque vsitatum esset: neque rarum illi quiddam,
& incredibile, sed paene vulgare videretur.
Quanquam quid ista sunt, si vetustiora literarum
monimenta excutere velimus? Mementote
potius, Mei filij, quod est a doctissimis, prudentissimisque
hominibus memoriae mandatum;
Herculem olim, illum cognomento Victorem,
non cum mortali aliquo de eloquentia: sed cum
Apolline ipso Pythio de tripode dimicasse. Honestum
est virtutis, atque gloriae certamen: nec
[20]
vllus est ad excellentem illius praestantiam, germanamque
nobilitatem stimulus vehementior. Et
quidem audentes Deus ipse iuuat, vt praeclare
ait poeta. Vobiscum isto modo Parentem rerum
omnium loqui Naturam putate, Auditores:
nec vobiscum modo, sed cum his praestantissimis,
ornatissimisque viris, quorum aemulari debebitis
non obscuram diligentiam. Sunt foelicia
Britannorum ingenia: sunt, cum lacte nutricis,
qui suxisse mihi festiuitatem videntur, atque elegantiam:
Cantabrigia non minus iam cultu nitida,
moribus vrbana, lepore omni, ac venustate
aspersa est, quam fuerunt illae veteres Atheniensium,
Romanorumque Ciuitates, etiam tum,
cum multo omnium florentissimae, orbisque terrarum
Dominae haberentur. Macti virtute,
eloquentia quoque cum illis, & verborum, sententiarumque
insignibus, omnique dicendi gloria, &
perorandi magnificentia contenditote. Credibile
est, ex tam generosis adolescentibus aliquos,
in amplissimam eloquentiae laudem summo &
ingenij impetu, & industriae conatu incumbentes,
[21] C.iij.
vel albis, vt dicitur, equis aliquando tandem
praecursuros. Ne ipsum quidem excipio
regnantem in iudicijs Ciceronem.
Iam si qui sunt, quos tam illustribus Natura
bonis non imbuit, quibus nec vocis sonus
tam suauis, nec tanta est dignitas actionis,
& deesse videtur nescio quid aliud naturale,
hos ego, non magis quam meipsum, a dicendi
exercitatione, atque studio deterrebo.
Etenim si quis est, cui Natura suas opes, atque
copias abscondit, is ego sum: & si quibus
Dij sua munera, vt Graius ille loquitur poeta,
laboribus vendidere, ad eorum me societatem,
atque coetum aggregabo. Caeterum de
me non dicam; in quo nihil est, quod addere
cuiquam animos posse videatur. Quid enim
si Harueio exaequentur? quid si multo
euadant superiores? quid si cathedram istam
capessant eloquentiae, & sint quadringentis
ferme auditoribus, nonnunquam etiam
pluribus constipati? At, Deus sancte, quam
longe aberunt tamen, ab ea, quam quaerimus,
[22]
& quam tantopere vobis commendamus, maturitate?
Intueamur veteres. Occurrit nobis
Q. Varius, vastus homo, atque foedus, quem illa
ipsa facultate, quamcunque habuit, magnam ait
Crassus in potentissima ciuitate gratiam consecutum.
Occurrit homo nouus, C. Coelius, ab eodem
quoque Crasso nominatus. Occurrit Curio ille
tardus & dissipatus, ille loquens e lintre, ille
cachinnos irridentium commouens, ille in iudicio
vel maximo totam causam oblitus, ille
a concione derelictus, ille caeteris dicendi laudibus
maxime nudus, sola verborum bonitate,
& elocutionis copia, & profluente quodammodo
celeritate Orator proximus optimis
numeratus. Occurrunt innumerabiles
alij, a naturae praesidijs, atque adminiculis
destituti, non omnino tamen inepti Oratores.
Aut si quem ista mouere omnia non queant,
meminerimus ipsa illa Graeciae, Italiaeque
lumina, & vero linguae, vt ita dicam,
vtriusque linguas (sic enim ferme habebantur,
& nos iam ita eos fuisse putamus)
[23] [C.iiij.]
Demosthenem, inquam, & Ciceronem; quibus
nihil post conditam rerum naturam perfectius
in hoc genere existimatur; sua quaedam impedimenta
naturae, non prorsus leuia habuisse.
Quis nescit Atheniensem illum ita omnino balbum
exstitisse, vt ne primam quidem artis suae
litteram posset dicere, sed a Cane eam discere
cogeretur? Mitto spiritus angustiam: non loquor
de coniectis in os calculis: de ascensu arduo,
de continenda anima nihil dico: praetereo
Phalericum: taceo Satyrum: non commemoro
Sophoclis, aut Euripidis carmina: omitto lucernam,
atque speculum: cursum, clamoresque non
repeto: caetera omnia infirmitatis, & haesitantiae
subsidia praetermitto. Quid vestrae deliciae,
Cicero? Concedite quaeso hanc mihi veniam,
eius vt summam gracilitatem corporis, infirmitatem
laterum, procerum, & tenue collum, timorem
quendam in dicendo, & praesertim in
exordienda causa subrusticum, contentionem
vocis nimiam, immoderatam, & circumfluentem
totius dictionis redundantiam, Molonis institutionem,
[24]
perpetuam in loquendo tarditatem,
quam etiam in Virgilio nostro Melissus improbauit,
& quicquid est praeterea eiusdem generis,
quasi praeteriens attingam leuiter. Nam
quid hic loquar de Isocrate? Cui cum ita deesset
naturae praepotentis instrumentum, vt coti
seipsum* quam simillimum esse agnosceret, acutum
Reddere quae ferrum valet, exsors ipsa
secandi: nec forensem aliquando lucem aspicere,
nec versari in illa populi frequentissima
celebritate auderet, sed intra domesticos parietes
aleret eam gloriam, quam adipisci poterat:
is tamen hanc demum est perfectionem assecutus,
vt & a suis propter insignem in eo quandam,
atque mellitam suauitatem Attica Syren, & a
Cicerone vestro cum magnus, atque nobilis orator,
tum etiam perfectus magister, singularisque doctor
sit appellatus; e cuius nimirum ludo; quis
nescit caetera? Sed euenit nescio quo Aristotelis
foelici fato, vt vnus propemodum instar omnium,
non modo philosophorum iam, sed rhetorum
etiam, oratorumque esse videatur. Et quidem
[25] D.
* seipse
nominatim est a suis quibusdam cum Graecis,
tum etiam Latinis interpretibus (vt Arabes in
praesenti taceam) naturae miraculum nuncupatus:
credo, quod singularibus naturae bonis, atque
beneficijs circumfluens, longe, quam caeteri omnes,
admirabilior putaretur. At tibi quoque, o naturae
miraculum, etiamsi aureum quoddam fudisse
orationis flumen diceris, cum alia nonnulla
ad oratorium splendorem adiumenta defuere,
tum vero lingua ipsa tam haesitans, atque balbus
exstitisti, quam qui maxime. Et tamen
quotusquisque etiamnum Aristoteleus est, qui
non in primis te numeret oratoribus? Haec vos
acuere, & incendere debent, Auditores, si
cui a stirpe generis non prorsus ingenerata
putetur, atque insita eloquentia, sed quibusdam
non valde magnis impedimentis constricta
quodammodo teneatur. Illum namque
ad Lyram asinum, stabulis, non scholis natum
vndique omnes circumspiciens, nusquam
aspicio. Ignoscite mihi, si Apuleios me aliquos,
quanquam quid dico, aliquos? si vnum,
[26]
inquam, id genus, aut etiam fortasse alterum
(nam adhuc alterum non audeo dicere) videre
me autumem, suo quodam non asinino, sed
non satis Ciceroniano dicendi genere delectatos.
Neminem nomino: metamo/rfwsin exspecto; non
illam quidem ex asinis in homines, sed ex Apuleijs
in Cicerones. Neque enim profecto est, cur
vel istorum ipsorum, vel cuiusquam vestrum aut
spes infringatur, aut languescat industria. De
multis praeclare; de nonnullis optime; de omnibus
natura bene meruit: est in vobis eu)fui+/a: &
suas quidem Deus, vt est in prouerbio, partes egit:
vos vestras strenue agitote. Ac breui mediusfidius
non Bembos, non Sadoletos, non Sturmios,
non Manutios, non Osorios; sed Hortensios, Iulios,
Cicerones, Demosthenes, & siquid est illis
ipsis perfectius, atque diuinius, exspectabo. Sunt
enim initia profecto (nisi ego valde fallor, sed
sane non fallor) in quibusdam meliora, in plaerisque
paria. Ac de Natura quidem hactenus,
aureo, vt ait Pindarus, fundamento.
Nam sciscitantem mihi videor ex elegantioribus
[27] D.ij.
istis audire aliquem, quibus tandem ille gradibus
ascendens ad tantam, tamque mirandam
peruenire possit altitudinem. Cupimus etiam,
atque etiam, eloquentiae Professor, omnes ingeniorum
nostrorum neruos; quos tu quidem dicendo
amplificasti, credo vt minime malo captionis
genere irretitos, ad rei pulcherrimae, ideoque
difficillimae studium alliceres; primo quoquo
tempore pro virili intendere: vt ad eam videlicet
emergere quamprimum, & aspirare
queamus, quam nobis tam accurate omnibus commendas,
eloquentiae Maiestatem. Tu modo
reliqua, ita vt instituisti, persequere: nosque cum
tui percupidos senties, tum eloquentiae videbis
longe profecto studiosissimos. O si per te liceret
recta ad eam contendere: euentusque & cupiditati
nostrae, & tuae pollicitationi responderet.
Nae ego te parentis loco venerarer; coleremque,
vt Socratem ipsum Alcibiades; teque, ac sermones
tuos Silenis, atque Satyris, vt ille illius in
Symposio Platonis, compararem.
Laudo te, mi praeclare Tulliole, quisquis es
[28]
tam subito inflammatus, & tam ardenti eloquentiae
desiderio. Persuasit tibi, credo, Seneca
aliquis, magnam partem esse profectus, velle
proficere: & te tua illa generosa natura, ille,
inquam, instinctus, afflatusque diuinus, ille coelestis
e)nqousiasmo\j, illi denique animosi, heroicique spiritus
assidue ad omnem excitant dignitatis amplitudinem.
Attende igitur, o cordate, & reliquam
tibi viam commonstrabo, qua itur ad eloquentiam.
De Arte.
Sentisne vt oculorum tuorum acies ad videndum
affecta, vt aures ad audiendum dispositae
fuerint tum, cum iam primum in cunis infans
vagiebas? Sic est lingua ad eloquendum
constituta, id est vim eam, facultatemque habet,
de qua dixi naturalem; artem ipsam, & institutionem,
& exercitationem dicendi sine doctore,
& consuetudine quadam non habet: non
magis, quam tu idem infantulus colorum varietates,
ac sonorum species dignoscere sine magistro,
& experientia omni potuisti. Imo naturale
tuum illud, nisi tanquam lumini oleum
[29] D.iij.
instilles, quantum quantum est, perfacile tandem
extinguetur. Quare ex triplici nostro instrumento,
reliqua sunt tibi duo comparanda:
alterum artis egregium: alterum exercitationis
cuiusdam, diligentiaeque vtilissimum: vtrunque ad
id, quod cupis, pernecessarium. Potestne quisquam
artifex esse sine Arte? An tu vnquam
auem sine pennis volantem, equum sine pedibus
currentem vidisti? Aut si vidisti, quae
alius praeterea nemo vidit, age, dic mihi amabo,
an te aurificem, an pictorem, an statuarium,
an fidicinem, an architectum, an textorem,
an omnino opificem sine magistro fore
speras? At quanto ista faciliora sunt omnia,
quam vt summus & absolutus orator euadas
sine perorandi artificio? Doctore opus est,
& quidem etiam doctore excellenti: qui tanquam
digitum ad fontes intendat, & artem
perdiligenter tradat ornate, splendide, copioseque
dicendi. At quam artem? Quam? Non
infinitis implicatam difficultatibus, non otiosis
disputationibus refertam, non inutilibus
[30]
praeceptis inquinatam, non alienis & extraneis
deformatam, non vllis sordibus contaminatam,
non ad nostrum ipsorum arbitrium, voluntatemque
effictam, non vnam ex multis tanquam
pannis, atque pellibus coagmentatam, & consutam:
(qualem nobis artem nimis multi Rhetores
dedere: si tamen artem nominare licet,
quae ad nullam est artis rationem redacta:) sed
breuem, sed enucleatam, sed commodam, sed
dilucidam, sed popularem, sed exquisitis definitionibus,
accuratis partitionibus, insignibus exemplis,
veluti gemmis, stellisque fulgentibus distinctam,
& collustratam, sed ex eloquentissimorum
hominum, atque summorum Oratorum
oratione expressam, & quodammodo efflorescentem.
Quid ita? Non solum quia
grata breuitas, iucunda perspicuitas: sed etiam
vt minori labore, vt breuiori tempore, vt
vberiori fructu ediscatur, vt altioribus defixa
radicibus haereat firmius. Sic enim poeta ingeniosus,
in sua arte:
Quicquid praecipias, esto breuis. Quare?
[31] [D.iiij.]
Rationem duplicem adiungit: Vt cito dicta
Percipiant animi dociles: teneantque fideles.
Et quidem, vt idem eleganter addit:
Omne superuacuum pleno de pectore
manat.
Quamobrem vt Agesilaus cerdones reprehendebat,
qui exiguo pedi magnum inducerent
calceum: sic valde improbandi mihi videntur
ij, qui Rhetoricam tam paucis praeceptionibus
contentam, tantis institutorum, regularumque
molibus oppresserunt. Aut enim stulti sunt, nec
viderunt ipsi, quid esset satis: aut plus aequo mehercule
curiosi, neque manum de tabula tollere
nouerunt: aut sane subinuidi, ac maleuoli: &
nobilium ingeniorum cruces esse, atque tormenta
cogitarunt. Scite, etsi non admodum latine, quicunque
dixit: Ineptum est, fieri per plura, quod
fieri potest per pauciora. Ego vero non solum
id ineptum dico, vt ille, sed addo in multis,
malitiosum, improbum, consceleratum, pestiferum,
hominibus perniciosum, naturae ipsi
odiosum. Quid enim tetrius, quid indignius,
[32]
quam clarissimum illud naturae diuinae lumen, atque
taedas non a mortali aliquo, sed ab ipso praepotenti,
ac sempiterno numine accensas, vel obruere
multitudine, vel extinguere obscuritate praeceptorum?
Me certe qui audire volunt, (de generosis
autem mentibus spero optime) Artes sibi omnes,
non modo Rhetoricam, comparabunt, praeceptionum
paucitate breuissimas, vsu, atque fructu amplissimas,
sermone toto, & vniuerso orationis
genere facillimas, ordinis accuratione, & artificio
quam expeditissimas, ad discendum, ad recordandum,
ad vtendum, fruendumque longe commodissimas,
denique fertilitate quadam potius, atque ipsa
vitae communis quasi publica messe vberes, &
faecundas, quam pigmentorum flore speciosas. Qualem
mihi fere artem Rhetoricam (quid enim tantum
vos bonum, & tam incredibile celem, meae fidei
commendatos?) is, cui ego me plurimum debere
fateor, atque adeo profiteor, homo in omni iuditio
elegantissimus, & in primis politus artifex,
Audomarus Talaeus, cum iampridem est visus
concinnasse, tum nunc certe videtur maxime: non
[33] E.
multarum illam quidem paginarum, (perbreuis
enim est) sed vtilitatis, mihi credite, infinitae,
immensi fructus. Nec vero istud iudicij mei testimonium
existimari velim: est Henrici Schori,
spectatissimi viri, & hominis praeclare eruditi:
qui libello nuper edito, & Sturmiana praefatione
commendato, testificatus est, ex omnibus omnium
Rhetoricis, quae sunt vnquam typis mandatae,
eam sibi maxime placuisse: vt maxime omnium artificiosam,
& compendiariam. Sed quid ego Henricum
nomino? Idem multi doctissimi viri, & aetatis
certe huius plane signiferi, Petrus Ramus, Antonius
Foquelinus, Arnaldus Ossatus, Ioannes
Thomas Freigius, is, qui eam nuper in tabulas
perpetuas, atque strw/mata quaedam retulit, Gulielmus
Rodingus, qui Abbati Hirsfeldensi, & Hirsfeldensis
scholae discipulis commendauit, Vessodus,
qui in sua imitatus est, Beurhusius, qui commentarios
pollicetur, complures alij, in ijsque Baro
noster (sic enim iam factus est) cum priuatim confessi
apud suos, tum publice apud omnes professi
sunt: alij eam elegantissimam, alij aureolam alij viuam
quandam eloquentiae imaginem, & auctorem ipsum
Apellem vocitantes. Ego margaritam dixerim preciosam;
[34]
magnitudine cum paucis lapidibus conferendam,
nobilitate omnibus, aestimatione, atque precio
singulis praeferendam. Illam igitur potissimum
tu, mi generose Tulliole, illam, inquam, illam, vos,
inquam, omnes, Mei optatissimi Auditores, non perlegetis
modo, vt vtilem, sed ad verbum totam ediscetis.
Opus est perpaucorum sane dierum, vt vtrunque
perstudiose faciatis, (alimenta enim, quis nescit?
in quibus suauissimus sapor est, facillime illa
quidem conficiuntur, & in naturam nostram celerrime
transeunt) fructum autem, ita me amet eloquentia,
nec ita multo post incredibilem, & in omni vita
perpetuum capietis, ac sempiternum. Nam isti vulgares
oratoriarum institutionum lapidarij pro conquisitissimis,
& nobilissimis gemmis, quarum tamen
ipsarum nominibus gloriantur, molares nescio
quos lapides, & ingentia saxa obtrudunt, pistrinis,
quam gymnasijs aptiora. Inter quos vnus est
perquam ridiculus, Eberhardo illi credo nomen est,
neque enim satis profecto nemini, qui pro Rhetorica
Labyrinthum nescio quem typis peruulgatum
nobis exhibuit. Sic enim opus suum Rhetoricum
inscripsit argutissimus Daedalus.
[35] E.ij.
Caeterum Eberhardos, & illam sterquiliniorum
fecem, ne nominemus quidem, nisi in cloaca, &
apud homines duntaxat sordidissimos. Ciceronem
autem, & Quintilianum, id est proceres
nostros, atque heroes oratorios (ita mihi semper
visi sunt, & sic vobis videri velim) cum iuditio
lectitemus sano, atque incorrupto: &, si placet etiam
(rogo autem, vt placeat) vtriusque oratorias
artes cum P. Rami acutissimis scholis, quas
viginti aureis libris complexus est, tanquam
quibusdam amicissimis admonitoribus, euoluamus.
Et quia in eodem fere illo genere est, nec
omnino quicquam praeteritum velim, quod vobis
in itinere conficiendo vsui esse possit, adijciamus
quoque ad P. Rami disertissimas scholas,
librum etiam quartum Ludouici Viuis de causis
corruptarum artium: qui liber est de corrupta,
vitiataque Rhetorica percommode institutus.
Sed tamen istos, & ista tum, cum aureolam
illam Audomari Rhetoricam, ad vnguem,
quod aiunt, perceptam didicerimus. Nam,
quod ad illos heroes attinet, quos vberioris cuiusdam
[36]
eloquentiae nomine ita suspicio, atque veneror,
vt neminem ne Graecorum quidem magis,
Ciceronem praesertim, Latij Demosthenem:
non tam illi quidem, vere vt dicam, artis vnius
praecepta tradere, quam ipsum expolire artificem,
& eum omni forensi, senatorioque cultu, non
solum oratorio ornatu vestire voluerunt. Itaque
Crassum potius, aut Antonium, aut etiam seipsos,
homines varijs plurimarum rerum, atque artium
institutis abundantissimos, & in foro diu, multumque
occupatos, quam Rhetorem, sola dicendi
arte excultum, mihi videntur informasse. Cicero
vero, vt erat in omni sermone splendidus,
tam illuminate omnia, & tam magnifice in oratorijs
libris persecutus est, vt non magis ostendere
artem, quam diuitias suas, atque copias ostentare
voluisse videatur. Etenim quanta in illis,
o Deus, & quam lauta verborum supellex optimorum?
quam insignis varietas sententiarum?
quantus structurae nitor? quam illustris & admirabilis
apparatus vniuersae orationis? Equidem
eos ipse in bibliotheca mea lectitans, non
[37] E.iij.
minus, quam in plaerisque orationibus saepe; quibus
tamen nihil fingi potest vberius; exclamare
cogor: o lacteum flumen: o nectareum torrentem
eloquentiae. Docet certe quidem interdum;
& docet, non vt in schola magister, sed vt orator
in rostris, varie, copiose, splendide, perpolite:
verum haud scio an plura ad flectendum,
& delectandum, quam ad docendum, instituendumque
referantur: permulta etiam dialectica
passim, & philosophica sunt pro rhetoricis*
allata, & quasi ad cumulum coaceruata.
Sed nolo ego iudex esse: Quaeramus, si
placet, ab ipso. Respondebit, in Rhetoricis,
quos in apertum retulit, commentarijs, non
pauca esse ex fontibus Dialecticorum, atque
philosophorum hausta, non ex Oratorum riuulis
omnia delibata. Vultis me agere obsignatis
tabulis? vultis audire ipsum loquentem?
Quid crebrius, quam ista apud eum omnia?
Oratorias partitiones e media illa Academia
floruisse; ab ea Oratorem subtilitatem
mutuari; ex illius spacijs, non ex Rhetorum
[38]
* rhethoricis
officinis se Oratorem exstitisse; sapienter
sentiendi, & subtiliter disputandi
artem cum dicendi ratione esse coniunctam;
si illam praeclaram, & eximiam
speciem Oratoris perfecti, & pulchritudinem
adamastis; aut vobis hanc Carneadeam*,
aut illam Aristoteleam vim esse comprehendendam;
& inuenire, & iudicare
quid dicas, magna illa quidem esse, & tanquam
animi instar in corpore, sed propria
magis prudentiae, (notate distinctionem)
quam eloquentiae; diligentem disserendi rationem,
hoc est Dialecticam duas habere
partes; vnam inueniendi, alteram iudicandi;
in quibus non Rhetores, sed Aristoteles,
& Stoici elaborauerunt; Memoriam
esse communem multarum artium; Oratoris
propriam laudem esse in elocutione;
caeterarum rerum, quae sunt in oratore, partem
aliquam sibi quemque vendicare; dicendi
autem, id est eloquendi maximam vim soli
huic concedi; ita tamen, vt eloquentiam illam
[39] [E.iiij.]
* Carneaderam
corporis, Actionem adiungat, cui non sine
causa Demosthenes & primas, & secundas,
& tertias tribuisset: & prope sexcenta id genus
alia, si vacaret in illis commemorandis insistere.
Cogitate cum animis vestris, Auditores,
quid tot locis, omni luce clarioribus, non a
M. Bruto, non a Callidio, non a Cornificio,
non a Caluo, non ab Atticis, qui dicebantur, oratoribus,
non a Ciceronis aemulo, aut aduersario
aliquo, sed a Cicerone ipso asseratur: & facile
omnes in meam sententiam, etiam pedibus, si
erit opus, ituri estis, non vnius cuiusdam generis
artem ab eo vnam, atque simplicem, sed variam,
multiplicemque doctrinam, & quandam copiose
loquentem sapientiam, ex Rhetorica, Dialectica,
philosophiaque conflatam, & coagmentatam
adumbrari. Nam ex quinquepartita distributione
illa, quae fere sola apud maiores nostros
increbuit, quotus iam quisque non videt, Inuentionem,
Dispositionem, Memoriam, non orationis,
sed rationis, non linguae, sed mentis, non
eloquentiae, sed sapientiae, non Rhetoricae esse,
[40]
sed Dialecticae? Ita duae solae relinquuntur in
hac arte propriae, & germanae, & quasi natiuae
partes, instar duorum in corpore oculorum;
elocutio, atque Actio: illa troporum luminibus, figurarum
conformationibus illustris: haec modulatione
vocis, & dignitate gestus gratiosa: vtraque
admirabili splendore cum in orationibus
publicis, tum in priuatis sermonibus amorem
sui excitans singularem. Quae partes ne quintam
vtique partem efficiunt Rhetoricorum Ciceronis.
Mittamus Herenniana illa, vt Cornificij
cuiusdam potius, aut etiam M. Gallionis,
quam illius: Mittamus, quae adolescentulo
exciderunt ex commentariolis inchoata, atque rudia.
Legite aureos illos, & perpolitissimos ad
Quinctum fratrem de Oratore dialogos: locupletissimam
habebitis ornatissimorum verborum,
sententiarumque supellectilem: disputationes
multas pulcherrimas, suauissimasque summa
cum voluptate animi perlegetis: amplissimos
viros, & florentissimae Ciuitatis facile principes,
omniumque consensu prudentissimorum eloquentissimos,
[41] F.
eloquentissimorum prudentissimos
habitos, Licinium Crassum,* Q. Mutium
Scaeuolam, M. Antonium, Q. Catulum, C.
Iulium Caesarem, incredibili cum admiratione,
iucunditateque audietis: nec eorum sermonibus
vel argutius quicquam, vel copiosius existimabitis.
Verum ex tribus illis tam limatis, illustribusque
dialogis, ne tertius quidem in illarum
explicatione partium consumitur; sed sunt in eo
quoque ipso, pace tanti Oratoris dixerim, disputationes
quaedam gloriosae magis, quam necessariae:
& tamen lectu, quis negat? non periucundae
solum, sed etiam vtilissimae. In reliquis
partim clarissimorum ciuium accuratae
collocutiones, atque sermocinationes expositae;
partim alieni corporis adumbrata membra,
& ad eloquentiae, tanquam ad Veneris caput
affixa sunt. Quid dicam de Partitionibus?
sunt illae quidem admodum concinnae, atque
elegantes: sed quaeso, quantula pars de eloquendi,
agendique ratione? Legite Audomari
explicationes: idem omnes continuo perspicietis.
[42]
* Crassum. (sic, cum puncto)
Omitto Brutum: est enim Latinorum
quidam Catalogus Oratorum: Rhetoricae
praecepta nulla ex instituto continet. Praetereo
Oratorem: ne illum quidem oratoriam
artem, aut eloquentiae leges aliquas, ad bene
dicendum constitutas; sed artificem nescio
quem excellentem, atque diuinum, inuestigantem;
quem nunquam* vidit Antonius, &
cuius Idea quaedam mirifica in Ciceronis animo,
atque mente insidebat. Nil dico de optimo
genere Oratorum: quo libro se ipse optimum
probare voluit, & perfectissimum, &
plane Atticum Oratorem. Caetera ex P. Rami
praelectionibus elicite: non admodum illis
quidem prolixis, sed perquam sane accuratis.
Praetereo alios, siqui mihi forte ex animo
effluxerunt, Ciceronis Rhetoricorum
libros. Nonne iampridem, quasi quae oculis
cernerentur, vidistis multa, circulis,
quam scholis aptiora, & eruditorum hominum,
atque ciuium sermonibus, quam
magistrorum institutis similiora?
[43] F.ij.
* uunquam
Nonne animaduertistis, tanquam in vnam
arborem plures surculos, sic in eloquentiam multarum
insitam, & illuminatam artium sapientiam?
Nec vero dialecticam solum adiungit
eloquentiae, sed velut ad cumulum accedere vult
omnium maximarum disciplinarum facultatem,
scientiamque rerum prope innumerabilium. Legendi
poetae; cognoscenda historia; omnium
bonarum artium, etiam Mathematicarum,
Physicarumque, & nisi fallor, Metaphysicarum
quoque, scriptores & legendi, & peruolutandi;
& exercitationis causa laudandi,*
interpretandi, corrigendi, vituperandi, refellendi;
disputandumque de omni re in contrarias
partes: perdiscendum ius ciuile: cognoscendae
leges: percipienda omnis antiquitas:
senatoria consuetudo, disciplina Reipub.
iura sociorum, faedera, pactiones, causa
imperij cognoscenda est: libandus est etiam
ex omni genere vrbanitatis, facetiarum
quidam lepos, quo tanquam sale perspergatur
omnis oratio: denique scientiarum
[44]
* laudandi (sic, sine commate)
ille orbis, quem Graeci e)gkuklopaidei/an vocant,
& siquod est aliud praeterea ingenij, literarumque
curriculum, est conficiendum Oratori
vniuersum: in eo acumen dialecticorum,
sententiae philosophorum, verba prope
poetarum, memoria Iurisconsultorum, vox
tragoedorum, gestus paene summorum actorum
est requirendus: & quae singularum rerum
artifices singula si mediocriter adepti sunt,
probantur, ea per Deos, nisi omnia summa
sunt in Oratore, probari non possunt.
O artem artium, o doctrinarum doctrinam eloquentiam;
quae quoscumque fueris complexa, eos
tu non cum disertissimis Oratoribus, nobilissimisque
aequas, sed plane diuinos homines, Deoque
immortali simillimos videri facis. Ac Hesiodi
quidem Pandoram mihi describis M. Tulli,
dum eam introducis eloquentiam, quae, tanquam
e Iouis gremio delapsa, omnibus naturae, studij,
doctrinae, consuetudinis, fortunae ornamentis,
atque bonis circumfluat; cui vniuersa adsint Deorum,
Dearumque praepotentium dona; cuius pectus
[45] F.iij.
varijs Apollo, & Minerua artibus, disciplinisque
instruxerint; linguam Mercurius
expoliuerit; capiti Venus speciosam comam,
ori eximiam pulchritudinem, venustatemque
afflarit; quam Horae sertis redimierint,
atque rosa; cuius niueo, argenteoque collo
aurea Charites monilia imposuerint; quam
Peitho, & illa nescio quae Suadae medulla apud
homines, atque superos gratiosam, amabilemque
fecerit; cuius denique reliquum omnem
ornatum, mundumque Pallas, atque Musae
suppleuerint; & quae sit, vt vno versu complectar
omnia,
Chara Deum soboles; magnum Iouis
incrementum.
Hanc tu, inquam, Pandoram, non artem,
non facultatem vnam describis, M. Tulli,
dum artes numero tam multas, amplitudine
tam illustres, genere ipso tam dissimiles, atque
dispares ab oratore tuo requiris: non vt ad maiorem
quandam admirationem honorificas,
sed propemodum vt necessarias. O tuum
[46]
beatissimum, diuinissimumque Oratorem, qui
Virtute duce, Comite fortuna, ad tantam,
tamque egregiam aspirauit praeclarissimarum
laudum excellentiam. Vis aperte dicam,
quod sentio? Teipsum, teipsum depingis, M.
Tulli, tot, tantis, tam varijs vndique bonis, vt
maenibus, circumseptum, tanta rerum amplissimarum
copia abundantem, tam multis artibus
exaggeratum, tam philosophicum rhetorem, tam rhetoricum
philosophum, tam denique omnibus numeris,
vel teipso iudice, absolutum, & cumulatum
oratorem: cui lingua, cui animus, cui omnia, vt
aiunt, essent in manu: quem S.P.Q.R. admiraretur,
celebraret, in coelo poneret: ad quem,
tanquam ad asylum quoddam augustum, &
sacrosanctum omnes rei confugerent, & cuius ope
qui vteretur, hominem tuto posset occidere. Ciceronem
informas, mi Cicero, non informas Rhetorem,
sola eloquentia, dicendique facultate praecultum
& perpolitum. Sed nescio quo modo tui oris
Maiestatem, et illam pristinam M. Tullij amplitudinem,
auctoritatemque pertimesco, vix vt te alloqui
[47] [F.iiij.]
nunc audeam confidentius. Caeterum quid si
ipsa tecum sic ageret etiamnum eloquentia?
(quanquam facio sane perinepte, qui eloquentiam
introduco loquentem, quae, nisi eloquentissime,
loqui non potest, cum hic loqui cogatur
impolitius) fac tamen ipsam te eloquentiam,
si non istis ipsis verbis, qui enim potest tam inconditis?
at eadem hac saltem ratione compellare.
Quid agis, M. Tulli? cur me proprijs
ornamentis, insignibusque contentam, sororum
mearum opibus, atque gazis locupletas? cur
me inuitam in alienas possessiones detrudis? cur
extra praestitutos fundi mei terminos, atque limites
euagari facis? cur mea praedia, quae ego
semper amoena potius, & pulchra, & belle aedificata
esse volui, quam ampla atque vasta; pro
arbitrio tuo dilatas? cur communis aequitatis
sanctissima praescripta violas? cur Iustitiae diuinam
legem perrumpis? cur eius repagula sacra
perfringis? cur Aristotelis tui, acutissimi hominis,
a)podeiktiko\n illud kaq ) au)to\ respuis? cur mihi
meo regno, non magno illo quidem, sed splendido,
[48]
& florentissimo contentae, mare, terras, aerem,
coelum, omnia subijcis? cur quibus ipsa & debeam,
& velim morigerari, eas sub meum imperium,
ditionemque subiungis? cur sorores, natu
grandiores, auctoritate maiores, partu faecundiores,
facultatibus ditiores, Dialecticam,
Mathematicas, Physicam, Ethicam, Oeconomicam,
Politicam, Iurisprudentiam; dignitate
& honoribus inferiores, abiectioresque facere
moliris? imo cur eas spolias, atque denudas
suis opibus, vt me, vel te potius ornare, ditareque
videaris? Hoccine credibile est, aut memorabile,
tanta vecordia innata cuiquam vt
siet, Vt malis gaudeat alienis, atque ex incommodis
alterius sua vt comparet commoda?
hoccine est humanum factum, aut
incaeptum, hoccine officium sororis; sorores
natu maximas, virtute spectatissimas, suis
ipsarum fundis, atque praedijs exturbare? Non
faciam, M. Tulli, non faciam. Viuam meis
ipsa contenta herbis, atque floribus: non sororum
fructus demetam, non vectigalia minuam, non
[49] G.
honores non aeraria depeculabor, non fana compilabo,
non domos, & praedia exinaniam, non
veras dominas de sua possessione deijciam, non
tantam carissimis meis iniuriam imponam:
satis est, siquam sum ipsa iampridem nacta
Spartam, eam ornem, recolamque accuratius.
Tribuamus, o mi Cicero, suum cuique: & quod
erit Rhetoricum, Rhetoricae; quod Dialecticum,
Dialecticae; quod ab alijs sororibus, affinibusque
mutuatum, id illis ipsis, a quibus mutuati
sumus, acceptum referamus: neminem
sua debita laude, meritisque praeconijs spoliemus.
Nolo ego alienis plumis gloriari: non me
quisquam Aesopi corniculae comparabit: non
aquilae, non accipitris, non struthocameli*, non
auis cuiusquam pennas ostentabo: cum meas
habeam vel picta pauonis cauda, & illis Argi
stellantibus oculis pulchriores. Nimis
me ardenter amas, mi orator; & caeca quadam
amoris, obseruantiaeque vehementia, (sic namque
interpretari libet) non solum meis me ornas
laudibus, verum etiam oneras alienis. Sed
[50]
* strutiocameli
dic mihi, amabo te, siquem Apellem, aut
Zeusim, magno precio conductum, ad Tulliolae
tuae simulacrum pingendum, efformandumque
adhiberes; & is abundantia quadam
amoris scilicet, pro tenera, & delicata, &
gracili puella, foeminam, non illam quidem,
excepta magnitudine, admodum deformem,
aut etiam caeteroqui valde sane formosam, &
candidissima cute praeditam, sed tamen grandem,
& proceram, & crassam, & virilem,
magno capite, vultu heroico, eminentibus oculis,
oblongo collo, latis humeris, validis lacertorum
toris, ingenti, & musculoso pectore, toto
corpore vasto, & prope Cyclopico exhiberet:
an eam tu imaginem probares, non pictorem
asperioribus verbis perstringeres, non contumeliose
tractares? Si eidem a vestiario pallam
elegantem, & virginalem velis, quali olim
Gracchorum mater Cornelia, iam puella vtebatur;
& ille togam senatoriam, aut philosophicum
pallium offerat, aut etiam muliebri
vesti tunicam virilem coagmentet,
[51] G.ij.
nonne tibi stomachum moueret? Nonne irrideres
eum sutorem, qui illius exiguo & tenello
pedi, ingentem calceum, & ex multis multarum
mulierum calceamentis consutum, aut
cothurnum heroicum, atque tragicum induere
conaretur? At per Deos, talem te mihi pictorem,
talem vestiarium, talem sutorem praebuisti,
M. Tulli: multo me grandiorem, &
quodammodo pinguiorem, crassioremque reddens,
quam reuera sim, & ita mihi circundans omnia,
quasi Polyphemi cuiusdam essem filia,
& magnitudine vellem cum Aetnaeis gygantibus
concertare. O te, & mei, & tui nimis amantem,
M. Cicero, qui tantam me, & tam
proceram, & tam vndique septam ac munitam
esse voluisti, vt tute maximus omnium mortalium
videreris: & quod tantopere tantis studijs,
lucubrationibus, vigilijs, curis, tam multis,
atque magnis dicendi, scribendi, commentandi,
peregrinandi laboribus consectatus es,
nomen obtineres perfecti, singularisque Oratoris.
Quod etsi tibi quidem perlibenter concessero,
[52]
mihi tamen vni nolim referas acceptum,
quod multarum erat artium beneficium.
Quid enim si te ex iure manu consertum
vocaret acutissima mea soror Dialectica,
quod in aliena latifundia temere irruens, eam
solam causam tantarum possessionum feceris,
quam illa vix summam esse concederet, singularem
nullo modo? Nonne huiusmodi tibi
facile vocem eliceret? Ratio praesit: Appetitus
obtemperet: tibi tua; sua cuique tribuantur:
mea me ambitio fefellit: Erranti
sit medicina confessio. Solebas esse Academicus:
&, si non fuisses, tamen aequum
esset, ei vt arti fidem adiungeres, quam tam saepe
ipse veri, ac falsi disceptatricem facis, atque
Iudicem. Ad hunc modum, sed suis verbis,
id est elegantissimis, si ipsa illa tecum flexanima
ageret eloquentia, M. Tulli, nonne
rem acu tetigisse, & tugxa/nein tou= skopou= videretur?
Verum te Aristotelis tui credo, ingeniosissimi
hominis, exemplo, atque auctoritate* excusabis:
qui nec pauciora fere ab oratore requirit,
[53] G.iij.
* auctoriate
quam tu requiris, (exstant eius Rhetorica,
satis id clarum est) & eloquentiam maximarum
rerum, atque artium forensibus cancellis
circumscribit. In quo quidem non tam
teipsum excusare (erumpet enim vera vox)
quam auctorem tuum videberis, atque doctorem
accusare. Quanquam quis nescit Aristotelici
erroris seminarium, qui de illius studijs, docendique
ratione quicquam inaudiuit? Emergit, non
tam consilio id, quam aestu quodam animi, atque
aemulatione esse factitatum. Caeterum a teipso,
si placet, & nisi tibi molestum est, veritatem
expiscemur. Aristoteles, qui disserendi plurima
praecepta tradidisset; qui mentis acie rerum
omnium vim, naturamque vidisset; qui
ingenij, scientiaeque abundantia praestitisset;
qui in philosophia prope singularis exstitisset;
qui dicendi artem despexisset; qui
in ea parum vidisset; qui suo studio delectatus,
contempsisset Rhetores, (agnoscis
verba) motus tandem Isocratis Oratoris
gloria, cui infensissime aduersabatur,
[54]
dicere etiam caepit, adolescentes docere,
& prudentiam cum eloquentia iungere.
Non quod reuera vnam vtriusque
artem existimaret, aut quod magni iam faceret
eloquentiam, ad quam prudentiam
potius, quam vsum adferebat (id ipsemet
prodidisti) sed vt maiora quaedam praestare,
multoque plura, quam ille, videretur, cuius aemulatione
incitatus, Rhetoricae quoque ludum
aperire cogebatur. Nam germani huius
artis magistri (recognosce tua verba) in
hac vna ratione tractanda habitarunt, non
eadem prudentia, qua ille, sed vsu in hoc
vno genere, studioque maiore: & sola tum
quidem ornamenta tradebantur ab ijs, qui
dicendi numerabantur doctores: alia erat
intelligendi, alia dicendi disciplina: & ab
alijs rerum, ab alijs verborum doctrina
quaerebatur: nec fuit etiamnum philosophia
cum eloquendi praeceptis conglutinata.
Processit in medium Aristoteles:
Isocratis honori, atque nomini inuidebat: ad
[55] [G.iiij.]
infinitam ambitionem sitienter admodum incumbebat:
omnia doctrinarum genera, non
modo eloquentiam profitebatur; in ijsque singulis
mirificas consectabatur argutias: superiorum
Rhetorum, in primisque riualis sui institutionem
respuebat; nouam captabat; & sua
quaedam inuenta partim Dialectica, partim
Ethica, partim Politica, partim denique Rhetorica,
(quanquam minimus erat eorum numerus)
vnum in locum, veluti agrum, comportata,
disseminabat: tanquam haec sine illis leuicula,
& nugatoria, & paene puerilia iudicaret.
Postremo quod tu in oratorijs dialogis,
ad eius, credo, imitationem, atque exemplum
fecisti (vis enim ibi magnus videri Aristoteleus)
idem ille multo ante in suis Rhetoricis
commentarijs, qui sunt Theodecteo nomine
peruulgati: quae Rhetorica sunt, in tertium,
atque vltimum librum, tanquam in aliquod pistrinum
detrusa, & in exiguum compulsa gyrum,
compinguntur: cuius tamen etiam ipsius
vix, aut ne vix quidem tertiam partem ausim
[56]
rhetoricam vsurpare. Tam sunt multa hic quoque,
vt graece dicam, a)/kura, & pa/rerga, & e(terogenh/. Ita
non Rhetoricam, seorsum per se distinctam,
sed simul cum alijs artibus confusam explicauit:
& quae praeceptis disiungi, vsu solo coniungi,
& in hominibus, non in libris debuissent,
ea nescio quo institutionis vinculo inter se constricta,
atque connexa colligauit: perinde quasi
tomaclum quoddam ex illis, aut farcimen
efficere cogitasset. Nimirum vt eius
ludum, e quo, tanquam ex equo Troiano, tot
egregij Principes exijssent, vel in odium isto
modo, vel in contemptionem adduceret; & quae
ille praetermisisset, acute multa reperisse, praeclare
addidisse videretur. Vides M. Cicero,
Aristotelici instituti rationem; tuam
illam potius, quam meam; at erroris tui indicem
sane locupletissimam, quis non videt? verum,
vt dixi, non tam meam, quam tuam; si
vnum in locum cogere patiaris, quae sunt
varijs apud te locis sententiae dissipatae.
Nam quid Phrysium illum, tota Europa
[57] H.
celeberrimum, atque clarissimum, Rodolphum
Agricolam commemorem, virum tibi quidem
incognitum, sed nostra memoria spectatissimum,
& ingenio, omnique doctrina praecellentem, ac
plane Varroni tuo simillimum: qui rem totam
paulo altius repetens, & eam quasi ad viuum
resecans, ostendit, quo modo in Graecia primum,
nondum in artis formam redactis disciplinis,
& florentibus, vigentibusque ijs, qui optime
causas in foro, copiosissimeque agerent, compendij
cuiusdam causa, quaedam inueniendi,
disponendi, atque eloquendi capita, & communes
quasi loci, colligerentur: quorum subsidio melius
possent in ciuilibus negotijs, iudicijsque forensibus
consistere, qui non ita magnum in literis
studium ponentes, subito tamen ad dicendum
emergere, & in ciuium suorum oculis, atque
auribus habitare voluissent? Non quod artem
iam vnam, & certam, & definitam haberent,
quae Rhetorica perhiberetur: sed quod
hoc qualicunque modo instructiores se ad perorandum,
paratioresque accessuros existimarent. Quid
[58]
dicam, in eorum vestigijs imitatione quadam,
vt fit, ingredientem posteritatem, eandem omnino
rationem, atque viam esse persecutam, non vt
Rhetoricae propriam, sed vt ab illis primis, rudibusque
rhetoribus, aut potius sane causidicis
praemonstratam? Quid disputem, partim auctoritate
maiorum, partim inertia posterorum,
& tibi, & nobis errorem esse propagatum? Si
reuiuiscere posses, M. Tulli, & Caput illud
aureum legere secundi de Inuentione, vbi docet
nullam esse Rhetorum propriam Inuentionem,
sed e Dialecticorum vberrimis, liquidissimisque
fontibus hauriendam, non dubito, quin
tu statim in tam nobilis, & acutae disputationis
diuersorio acquiesceres, & mirificas Rodolpho
gratias ageres, qui tam difficilem atque contortum
nodum tam concinne expediret. Praesertim
si Orationem etiam illam luculentam consuleres,
quam apud illustrissimum, atque magnificentissimum
Principem, Herculem Estensem,
Ferrariae Ducem multis subauscultantibus
amplissimis, litteratissimisque viris habuit; in
[59] H.ij.
laudem Philosophiae, optimarumque artium
concinnatam. Sic enim nimirum ait: Mihi
quidem sententia illorum minime omnium
videtur abhorrere a vero, qui, quicquid
Orator sibi de Inuentione vsurpat,
id proprium esse Dialecticae putant. Quid
planius dici potuisset? Mihi vero in tam
aperta veritatis luce, rem caeteroquin abditam,
& abstrusam, atque multis errorum
difficultatibus inuolutam collocasse videtur,
vt vel isto nomine soleam Rodolphi nomen
(quod vnum mihi concessum est) amplissimis
verborum honoribus decorare. Neque enim
quenquam fere dixerim de politioribus Musis
praeclarius esse meritum. Sed quid ego tam diu
Ciceronis manes appello: praesertim horologio
iamdudum ipso silentium indicente? Ad vos
redeo, carissimi Auditores: quos primum velim
in amaenissimis Audomari hortulis educari,
vtpote omnibus Aquilarum, Luporum,
Capellarum, aliorumque brutorum Rhetorum
latibulis, in quibus tamen plaerique delitescunt,
[60]
longe commodioribus, atque suauioribus: deinde,
si lubet, & si otium est, exspatiari in
Xisto, & immensos illos, amplissimosque latinorum,
ac Graecorum campos; in primisque Ciceronis,
& Quintiliani, Aristotelis, & Hermogenis,
&, si vacat etiam, Demetrij Phalerei,
Dionisijque Halicarnassaei magnifica, &
sumptuosa praedia, & rebus multis ornata
non necessarijs, sed tamen ad speciem, atque
pompam, gloriosis, peragrare. Absit, vt tantis
cuiquam bonis interdicam; aut cuiusquam
studia retardem, in illorum latissimis,
nobilissimisque spacijs versari cupientis. Tantum
Rhetoricam vobis commendo, quam initio
ediscatis, quam semper in manibus, in oculis,
in ore, in memoria habeatis, quam velut certissimam
regulam, atque normam sequamini,
breuissimam, accuratissimam, vtilissimam: cuius
quasi diuino auspicio, non modo in illorum,
quos nominaui, artibus enodandis, sed in hominum
ex omni memoria eloquentissimorum, & clarissimorum
scriptis peruoluendis, multo commodius
[61] H.iij.
possitis, foeliciusque volutari. Praesertim si eos duces,
atque moderatores adiungatis, qui vobis tanquam
de via declinantibus rectam semitam ostendant,
& quos ego semper in consilium adhibui, P. Ramum,
L. Viuem, R. Agricolam, homines omnibus
meis scriptis, atque orationibus perpetuo celebrandos.
Quanquam ipsum etiam Audomarum debebitis
de oratorijs ad Quinctum fratrem dialogis, deque elegantissimis
partitionibus consulere: qui libri sunt
ab eo diuinis explicationibus perpurgati. Hos
enim quatuor si auctores sequemini, vix, aut ne
vix quidem vnquam aberrabitis. Sed initio vobis,
& ante omnia margaritam, vt dixi, illam commendo,
magnitudine perexiguam, dignitate cumprimis
nobilem, atque preciosam. In ea sunt propaideu/mata,
quae vocant, r(htorika\ perartificiose impressa &
insignita: nec vero quicquam adhuc apparuit,
quod quidem ad artificij rationem attinet, emendatius.
Quid quaeritis? Gemma est: non Susenbroti,
aut Mosellani, sed politissimi artificis.
Facta manu, puraque magis perlucida gemma.
Atque haec de artis, doctrinaeque praeceptis: quibus
[62]
secundum in partitione nostra locum attribuimus.
Ecce autem derepente nuncium, ac viatorem,
qui non ita procul a foribus abesse clamet,
regio comitatu septam, eam, quam quaeritis,
Eloquentiam. Magnificentissimo est opus
apparatu: quo tantam, & tam illustrem Reginam,
ita stipatam, ornatamque excipere debeamus.
Hoc saltem biduum concedendum est,
ad apparanda, instruendaque omnia, quam fieri
a nobis potest honorifice. Ac tum quidem, si
videbitur, cum Exercitatione, illius robustissimo
satellite agemus, vt recta vos ad Dominam
suam, atque adeo nostram ducat Eloquentiam;
in eiusque augustissimo conspectu collocet
vniuersos. Quocirca Naturam interim,
atque Artem debebitis, tanquam duo prima,
& in primis necessaria instrumenta, quam potestis
fouere indulgentissime. Operae precium
erit, mihi credite.
DIXI.
[63] [H.iiij.]
Secundus Dies, de Exercitatione
Rhetorica: quo die maior videbatur,
quam vnquam antea doctissimorum
hominum exspectatio.
Exspectatis, sat scio, mei Auditores,
(vos enim, non hos appello grauissimos
viros) vt interruptum orationis
meae cursum quam celerrime conficiam,
instrumentumque illud tertium subministrem,
quo solo caretis ad institutum iter faciendum.
Dixi non ita procul a foribus astare Eloquentiam,
illustri comitatu munitam, septamque
fortissimis satellitibus: ex quibus vnus ille esset
quamprimum conueniendus, cui Exercitationi
nomen est. Video vos cum incredibili quodam,
singularique illius desiderio flagrantes accurrere,
quam tam eximia laude celebraui: tum
vero satellitis istius, & stipatoris, qui vos protinus
ad ipsam perducat, admodum esse cupidos,
atque studiosos. Bene, & praeclare habet.
Ecce vobis hilari vultu, serena fronte, porrectis
[64]
manibus, summa festinatione occurrit, longe
vestri amoris amantissimus. Videte, quam pulchrum
in vtraque manu, & quam preciosum vobis
instrumentum apportet, dignitatis, splendorisque
sui insigne sempiternum. Haud scio, an
quod in dextra cernitis, Analysin; quod in sinistra
conspicitis, Genesin vsurpare, mutuatis a
Graecia vocabulis, debeamus. Sic enim, nisi fallor,
memini, qui in augustissima eloquentiae Aula
versantur, iamdiuque sunt regali eius imperio,
auctoritateque comprehensi, satellitis illius instrumenta
nominare: & vtriusque vsum esse perhibent
amplissimum, atque vberrimum. Nec desunt,
qui sine illis, Naturae igniculos facile extingui,
artis, doctrinaeque flores & ornamenta
flaccescere; eloquentiam ipsam frigere putent;
nec succum modo, atque sanguinem, sed etiam colorem
omnem, caloremque amittere naturalem.
Ac ferunt quidem ex nobilitate vnum, is erat
Laurentius Valla, vt opinor, (neque enim certo
comperi) dicere solitum, quatuor illa Aristotelis
Topica instrumenta, tanto scholarum
[65] I.
applausu, atque strepitu iactata, nequaquam esse
cum hisce* duobus, vel vsu, vel dignitate conferenda.
Nam de meipso quid dicam, Rhetore
omnium minutissimo? Quid de familiari
meo, (sed nolo hominem nominare, certe philologus
est) qui ea ipsa consueuit in omni sermone
o)/rgana o)rga/nwn, kai\ th=j r(htorikh=j xei=raj appellare?
Audite potius, qua vos satelles iste, huc aduentans,
oratione alloquatur, & quibus ad sese argumentis
inuitet, atque allectet vniuersos. Malo
namque ipsummet vobiscum, qui se optime nouit,
suamque potest causam acerrime tueri, coram
agere; quam eum, quicum non ita valde
familiariter vixerim, fucatis coloribus, atque
rudi penicillo adumbrare. Nec vero est, quod
Moriae encomium cuiquam in mentem veniat,
aut stultitiae aliqua nota Exercitationi inuratur,
suarum laudum buccinatori: cum M.
Tullium videamus, hominem philosophum, prudentissimum
ciuem, honoratissimum Consularem,
grauissimum senem, res suas gestas, & praeclare
facta, selectis ad id ornatissimis, splendidissimisque
[66]
* hijsce
verbis, pleno, vt sic dicam ore, & quasi sufflatis
buccis decantare. Legite orationem in
L. Pisonem: & cum toties, Ego, Ego, Ego,
tam de seipso honorifice, glorioseque audietis, cum
magnificentissima sui Consulatus, in eoque clarissimorum
facinorum praedicatione: facile
vos quidem Exercitationem patiemini, cuius
ille potissimum ope, atque opera tantus euasit,
suae gloriae praeconium, &, si velit sane, panegyricum
adornare. Mihi saltem non ineptum
videtur: vel quia ego tanto ineptior
sum: vel quia alterius magis, quam meijpsius
oratione delector. Quanquam, si id non esset, quod
tandem certius, aut luculentius esse potest, quam
ipsius virtutis de virtute testimonium? In quam
sententiam egregie disputant duo nobilissimi Aulici,
Gasparus Pallauicinus, & Ludouicus Canossa,
in Aulico Castilionis; quo nihil hi oculi viderunt
in eo genere excellentius. Sed quorsum ista tam
multa in re tam non dubia? Vos tanti quamprimum,
& tam generosi satellitis, atque adeo herois, (nam sic
vobis eum videri velim) orationem ipsam attenditote.
[67] I.ij.
Ac Harueium interim vestrum aut penitus
obliuiscimini, aut saltem auditorem esse putate,
non oratorem.
Exercitationis Concio.
Conuenistis hodierno die, Cantabrigienses,
vt in Herae meae nobilissimam familiam,
celeberrimamque Aulam, in qua
etsi Naturae, Artique primae, mihi tamen priores
deferuntur, meo potissimum singulari beneficio
possitis cooptari. Amplector ego studia, ac
voluntates vestras: nec vos profecto aut earum
aliquando, aut huiusce diei paenitebit. Etenim
si mihi dicto eritis, quod neutiquam despero, audientes,
& quae ego vobis munera, officiaque imponam,
ea diligenter, vt par est, exhaurietis: efficiam,
ita me amet Hera, & ego Heram, vt in
politissimorum Rhetorum, Oratorumque coronam
aggregemini, sitisque meae Dominae alij quidem
a manibus, alij ab epistolis, a sacris alij, alij
a legationibus, alij a concilijs, alij ab alijs, omnes
[68]
a praeclaris, honoratisque functionibus. Proponite
vobis Romanos Oratores, id est, rectores,
atque principes florentissimae Reipublicae. Vultis
grauitatem Scaeuolae, Crassi amplitudinem,
vrbanitatem Antonij, leporem Caesaris, M.
Tullij in eloquendo copiam, Hortensij in agendo
dignitatem? Intuemini Graecos, Romanorum
magistros, seu potius orbis terrarum, cunctarumque
gentium praeceptores. Vultis admirabilem
illam Isocratis, aut Phalerei suauitatem,
subtilitatem Lysiae, acumen Hyperidis,
Demadis facetias, sonitum, splendoremque Aeschinis,
vim Demosthenis, sua quaedam orationis
fulmina, instar Iouis cuiusdam, emittentis?
Omnia ego vobis, sola annuente Hera, suppeditabo.
Vultis tonare, vt Pericles, fulgurare, permiscere
Angliam, vt ille Graeciam? Vultis M.
Callidium elegantia, & venustate sermonis,
diuinitate loquendi, Tyrtamum illum, cognomento
Theophrastum; orationis aequabili, &
sedato cursu Platonem ipsum, Xenophontemque
Socraticum; Aristophanem, & Lucianum salibus,
[69] I.iij.
omnique festiuitate superare? Vultis in
Academiarum subsellijs, atque cathedris; in
templorum suggestis; in rostris omnium iudiciorum,
consiliorum, comitiorum, concionum; in
senatu; in foro; in causis omnibus publicis, ac
priuatis dominari? Macti virtute: quae liberos,
quae generosos, quae nobiles, quae oratores
scire aequum est adolescentes, solertes dabo: faciamque,
vt summis honoribus circumfusi, longe
ornatissimam, florentissimamque vitam propagetis.
Sed audistisne quaeso, vt olim Hercules ille
Gallicus, quem Celtae sua lingua Ogmium nuncupabant,
ingentem hominum multitudinem,
atque coetum, non ferreis vinculis, sed quibusdam
a lingua religatis, ex auro, electroque catenulis,
auribus ad sese tractum, quo is cunque vellet, circumduxerit?
Allegoria est, Cantabrigienses;
& linguae eloquentis effecta continet, aures ad
se omnium allicientis, ijsque vincula quasi quaedam
inijcientis tenuia, & periucunda: ita vt qui sunt
illis leuiter constricti, ne velint quidem ipsi aufugere,
si possint maxime; sed vltro, & sua sponte
[70]
ducentem insequantur, & tanquam numen aliquod
coeleste colant, suspiciant, admirentur,
obstupescant. Quid mirum? Porrigitote mihi
linguas vestras: & sic eas acuam, atque procudam,
vt, sicut Magnes sua quadam naturali, & ingenita
virtute ferrum; vnde est a quibusdam
lapis Herculeus vsurpatus; sic hominum non
dico aures, (quanquam eas quoque) sed animos,
intimosque sensus ad sese rapiant; eorumque
voluntates, atque mentes, quocunque incubuerint,
impellant, vnde autem velint, deducant
facile. Memoriae proditum ab antiquissimis
scriptoribus est, Orphei suauissimo cantu
feras, nemora, amnes, lapides, montes vnum
pariter in locum gestientes, exsultantesque confluxisse,
voluptate illa eximia, & incredibili
commotos, atque incitatos.
Sed placidis hominum dictis fera corda mitigauit,
Doctaque vitam voce temperauit,
Moresque agrestes expoliuit Orpheus.
Vt praeclare in Epigrammatis poeta nobilissimus.
Sic vbi tradunt Amphionem, fidibus canentem,
[71] [I.iiij.]
saxa compulisse, quo vellet: & quendam magnum
virum, Theseum fortasse Atheniensem,
(neque enim certo constat) feros, atque immanes
homines, in montibus, ac syluis, belluarum instar,
dissipatos, in certum locum, tanquam in ciuitatem
susceptos, congregasse: nil aliud significarunt
ingeniosi homines, quam quod de Orpheo
commemoratum est, illorum siue prudenti eloquentia,
siue eloquenti prudentia effectum esse,
vt importuni homines, atque barbari, paulo iam
mansuetiores facti, ciuilia instituta colere inciperent,
seque humaniori quadam disciplina, &
sanctissimis legibus, atque edictis contineri paterentur.
O egregium, & admirabilem fructum
disertae orationis: sed quem mihi profecto
referre potissimum debeant acceptum, nisi velint
tanti immemores esse, & tam diuini beneficij.
Omnis enim illa concitandorum, flectendorumque
animorum ratio; omnes sensuum percutiendorum
machinae; omnes inflammandarum
mentium faces ab Exercitatione accensae sunt;
nec tantas esset quisquam vires, tantumque robur
[72]
sine meis lacertis consecutus. Nulla sine me
o)yopoii+/a, nulla gohtei/a,nulla yuxagwgi/a vnquam fuit
aut esse aliquando potuisset. A me cunctae oratoriarum
commotionum procellae dimanarunt.
Veniam ad maiora: si qua tamen maiora maximis
esse possint. Nunquam mehercule sine Exercitatione
Mercurius; is, qui Graece trisme/gistoj
vocari meruit, & quem certum est, hominem
fuisse in suadendo praepotentem; aut Deus Eloquentiae
perhiberetur; aut Deorum interpres,
atque internuncius constitueretur; aut blandae
repertor cytharae putaretur; aut in lapidem
Battum mutaret, eumque ex homine loquacissimo
mutum, & elinguem redderet: aut Argum
illum Centoculum, vt Poetae verbo vtar, somno
consopitum, ac paene sepultum trucidaret; aut
sapientem Prometheum Caucaso alligaret. A
me ille galerum; a me alas; a me caduceum; a
me talaria accepit; & quibus vtique abundat,
poetarum epitheta, atque cognomina vniuersa.
Quid dicam de Herae meae consobrina, politioris
literaturae vel Dea, vel Regina Pallade?
[73] K.
Ecquisnam ei alius vel aegidem, vel angues, vel
castitatem, vel facundiam, vel arma bellica, ciuiliaque
tribuit? ecquis Athenas, ecquis Romam, ecquis
Lutetiam, Argentoratum, Cantabrigiam, ecquis sanctissima
literarum delubra, & augustissima templa
illius numini consecrauit? Certe nemo. Et
vultis audire de Musis? Non Musae sine me
Musicae; de Athenis? non Athenae Atticae; de Apolline?
non Apollo Phaebus diceretur. Quae putantur
omnium maxima, & sua omnes admiratione
captos detinent: vix illa cuiquam aliqua, certe
omnibus omnium minima viderentur, nisi ego
essem omnino maximus. Quorsum oculos, atque ora
in me conuertitis? quid tollitis manus? An haec
vobis incredibilia, an potius videntur suspicienda?
At consulite vestros oratores, historicos, poetas,
philosophos, omnium generum, atque gentium scriptores
celeberrimos: quae maxime iactant, in omni
sermone praedicant, laudibus ad coelum extollunt,
ea se mihi omnia, atque singula debere fatebuntur:
Suadelam, Musas, Charites, Heliconem, Parnasum,
Pegasum, Apollinem, laurum, togam, linguam,
[74]
quid non? Tantopere semper apud omnes
in omni aetate valuit Exercitatio. Sed vultisne
adhuc plura? Annuite: sat est. Video placere vobis,
vt descendam ad singulos. Quid si initium faciam
a Socrate? Quis enim nescit, vnde Socrates;
cuius clarissimo nomine Platonis, Xenophontisque
dialogi sempiternae hominum memoriae sunt
commendati; cum Alcibiadis sui, iam ebrij testimonio,
(in vino autem, vt aiunt, veritas) longe omnium
mortalium eloquentissimus, & plane in dicendo
Deus; tum Apollinis ipsius oraculo, sapientissimus
sit iudicatus? Non detraho illi ingenium, de eo
statuat Zopyrus Physiognomon: non de arte,
quicquam derogo: quanquam ipse, scientiam suam tegens,
nullam audet agnoscere: sed quis eo magis in
poetis lectitandis, recitandisque assiduus? quis in
Rhetoribus audiendis, euoluendis, laudandis,
vituperandis, corrigendis, refellendis, exagitandis
diligentior? quis in scribendo, dicendo, commentandoque
accuratior? quis aut frequentior,
aut acrior in colloquijs, in disputationibus, in
dialogis? quis tam promptus, atque dicax in circulis,
[75] K.ij.
in symposijs, in conuiuijs? quis in iocando vrbanior,
experientior in cauillando? quis in omni
sermone vel potentior, vel amabilior? Aristophanes
in Nubibus non dubitauit dicere, Euripidem,
qui dicitur, non esse Euripidem, sed
Socratem esse Euripidem: eumque tragoedias
panxisse, quae Euripideo nomine diuulgatae exijssent.
At cui vestrum Ciceronis illud obscurum;
singulos Euripidis, id est, Socratis versus,
singula eius esse testimonia; & quidem testimonia,
quod ego affirmare audeo, longe ornatissimis
verbis, praestantissimisque sententijs enunciata?
Quid, quod poeta ille, in oratorijs quibusdam,
& plane Socraticis Inductionibus tam
& frequens, & foelix est; itaque pollet vel omnibus,
vel maximis Comicorum, non modo Tragicorum
in dicendo virtutibus; tantusque mihi ei)/rwn
videtur, & tam insignis flagitiosorum, perditorumque
hominum exagitator (quanquam non
tam meum id, quam Dionysij Halicarnassaei
iudicium est) vt facile mihi persuaderi patiar,
aut Euripidem quendam Socraticum, aut potius
[76]
Socratem Euripideum, illarum fuisse tragoediarum
auctorem: indeque putem, non temere,
sed de industria, festiuissimum poetam Aristophanem,
magnum illum etiam ei)/rwna, Socratis
epitheto, Eu)ripi/dhn sofw/taton, non semel, sed saepius
appellauisse. Vt vt est, emergit Socratem nostrum,
in dicendo, idque meo potissimum beneficio,
& perpetua quadam dicendi consuetudine ita
omnino praeter caeteros mortales excelluisse, vt
eum tanquam cognomento aliquo possimus &
veteratorem rhetoricum, & quendam oratorium
athletam, atque pugilem perhibere: ipsumque cum
Alcibiade Platonico debeamus non solum Pericli,
aut Nestori, aut Antenori, sed cunctis
ante eum hominibus anteferre; conferre cum
Satyris, & Silenis. Quid illius discipuli, magistri
vestri, Plato, atque Xenophon? quid? Iouem
sic, aiunt philosophi, si Graece loquatur, loquuturum,
vt Plato: quod elogium excogitari
potuit magnificentius? Et Xenophontis voce
Musas quasi locutas ferunt: nouum laudandi
genus: vterque longe omnium, quicunque graece
[77] K.iij.
scripserunt, aut locuti sunt, exstitit dicendi
copia, & suauitate, & quadam sermonis
profluenti vbertate, & prope omni lepore princeps.
Vnde id quaeso tandem? An ex pauculis
praeceptis atque regulis? Hui; citius ex
Atheniensi musca facere illos potuisse Elephantem
Indicum existimabo. Vnde igitur?
Erant illi quidem satis ingeniosi, quis negat?
sed non solet ager, quamuis maxime alioqui
fertilis, sine diligenti quadam, & assidua
cultura, tam esse sine omnibus spinis atque
sentibus fructuosus. Dicam planius? Certe
neque Socrates aliquando Socrates; neque
Plato vnquam Plato; nec Xenophon sine Exercitatione
Xenophon exstitisset. Qui tanti
erant; quantos istos fuisse audiuistis, & quantos
ipsi illos esse putatis, ne nomen quidem
posteritati propagatum haberent, nec fuisse
eos vnquam in mundo intelligeretis, nisi sempiternis
literarum monimentis, ex mea officina
exeuntibus, suae gloriae memoriam, ab obliuione
hominum, atque a silentio vindicatam,
[78]
immortalitati consecrassent. Atque idem
mihi liceret, de compluribus alijs, factis mea
opera ex contemptissimis homullis* paene augustissimis
Heroibus, affirmare. Ego Lycurgum
Spartae; Demosthenem Athenis; Ciceronem
Romae; Venetijs Manutium; Ramum
Parisijs; Argentorato Sturmium; Smithum
Cantabrigiae; Humfredum Oxoniae; singulis
fere nobilissimis Ciuitatibus singulos dedi
praeclarissimos Oratores. Quid haeretis?
Ego sum Homericum mw=lu, nigra radice, flore
lacteo: ego Maronis vestri ille aureus
arbore Ramus: ego Hesiodi i(drw\j, Theocriti
kalli/sta pai/dwn pei=ra: ego siue Socratis, siue Isocratis,
siue Aristotelis, siue etiam Catonis (nam
his omnibus est a quibusdam attributa) radix
amara, fructus dulcis: ego poetarum Hercules,
duodecim exantlatis, supra hominis mortalitatem
paene diuinis laboribus nobilitatus:
ego denique (nam quid omnia consecter,
quae sunt in hoc genere infinita?) illud Amaltheae
preciosissimum, beatissimumque cornu sum,
[79] [K.iiij.]
* homulis
quod Iupiter olim Nymphis, suis nutricibus,
dono dedisse fertur, cum hac magnifica promissione,
vt quicquid aliquando ipsae optare vellent,
id illis omne ex eo cornu abunde suppeditatum
obtinerent. Haec si vobis praeclara, si pulchra, si
gloriosa, si admirabilia, si diuina videantur,
Cantabrigienses: Exercitationem quamprimum
adhibete consiliarium: me vobis summo
amore, praestantibus officijs, singulari & fide,
& obseruantia in perpetuum deuincite: mihi
assiduam operam nauate: in me oculos, aures,
ora, linguas, manus etiam ipsas, & pedes, sed in
primis animos, atque mentes conuertite: in Exercitationis
officina habitate: & statim omnes
illustribus illis, & plane heroicis eloquentiae
virtutibus affluetis. Non deest vobis acumen
ingenij, non generosa indoles: perfacile artis
praecepta; institutaque maxime necessaria percipiuntur:
tantum gemina instrumenta ista, diuinitus
e beatorum sedibus ad me delata, non
habetis, Analysin, atque Genesin: quorum quantus
sit, & quam incredibilis vsus, ne explicari
[80]
quidem potest vllius oratione. Sed tamen attendite,
quid ex cliente, ac familiari meo, P. Ramo,
soleam plaerunque dicere. Si quis eximiae
pulchritudinis animalia, in aulaeis picta, spectaret,
atque in ipsa spectandi admiratione
cum esset, ea repente excitata prosilirent:
quanta iam esset, & quanto perfusa gaudio
spectanti laetitia? Ita si quis Rhetoricae artis
accuratam descriptionem contemplatus,
vsum aliquem, viuentemque actum desideret;
atque in ipso desiderio, doctrinae velut
artus animari, suaque sponte moueri aspiciat;
protinusque ita comparari, vt Palladis alicuius
instar diuinitus astantes alloquatur: qua
voluptate haec ipsa contemplantis animus
gestiet? qua laetitia exsultabit? Haec porro
miracula exhibebunt Analysis, atque Genesis:
languentes & sopitos artis sensus excitabunt:
calore viuentis sanguinis, motuque
eloquentis spiritus animabunt: adeo vt summam
in illis dicendi virtutem, ac prope solam
esse affirmare audeam. Quid dici a quoquam
[81] L.
mortali potuit magnificentius? & tamen
mei/wsij haec, non au)/xhsij est. Sed pergamus. Nostisne
validum aliquem, & bellicosum militem,
qui nunquam arma tractauit? an commodum,
& idoneum gubernatorem, qui non tenuit
aliquando clauum? an peritum architectum,
qui non amussim, atque regulam vnquam apposuit?
an industrium aratorem & colonum,
qui non coluit agrum, non stercorauit non occauit?
an omnino probabilem artificem non
dico sine eisdem (sunt enim singulis artibus suae
singulae Analyses, atque Geneses) sed sine talibus
instrumentis? Videtis in dextra Analysin. Haec
quidem mea, & propria, id est Rhetorica est:
sed Analysi etiam sua quadam vtuntur, qui in
aliquo agro, vel suo, vel alieno, cuiusmodi fuerit
aratio, stercoratio, sementis, messis, considerant.
Videtis in sinistra Genesin: & quidem etiam nostra
est: sed nimirum illis quoque sua Genesis est, qui
agrum ipsi arant, stercorant, serunt, metunt. Sic
in re militari, atque bellica, cum praeliorum omnem
rationem, quemadmodum illa iam a fortissimis
[82]
exercitibus inita, & commissa fuerint, exquirimus:
in pictura, cum propositae alicuius tabulae
imagines, atque species, ex formis, & lineamentis,
& proportionibus, & singularum comparatione
partium, quales sint, aestimantur: in aureo
argenteoue poculo, quo modo emblemata
illigata; in Gallica, aut Italica, aut etiam quauis
veste, probene, an secus confecta, & quam
illa apta corpori, quamque vel magnifica, vel venusta
sit, cum intuendo, dispiciendoque* inquirimus:
vel etiam consutam iam vestem, introspiciendi
causa, dissuimus: Analysis quaedam
est. At vero cum nosmetipsi praeliamur, simulachra
pingimus, in poculis, vasisque crustas, aut emblemata
illigamus; cum vestes ipsi conficimus, Genesis
est: eodemque modo in alijs artibus, siue sordidis,
quae dicuntur, siue ingenuis, ac liberalibus.
Agedum, da mihi nunc hominem, qui Hectoris, qui
Alexandri, qui Scipionis, qui Hannibalis, qui Caesaris,
qui Pompeij bella partim externa, partim
intestina saepe, multumque lectitarit, ipse
nullam eorum gerendorum rationem videat;
[83] L.ij.
* dispici ndoque
nunquam hostis vultum, nunquam castra aspexerit;
non hastam vibrauerit; non distrinxerit
ensem; non concurrerit lanceis; non ex armato
equo pugnarit; non eminus, non cominus
praeliatus sit; non exercitum duxerit; bellicum
nunquam audierit; qualem videlicet Phormionem
illum Peripateticum facit Catulus: an tu
quenquam ab eo putes militare aliquid, & bellicosum
exspectaturum? Audiui ego Academicos
homines, qui, quod neque ipsi aliquando perorassent,
nec alios perorantes magnopere curassent,
nec in auctore aliquo diserto essent versati,
sed poetas omnes, oratoresque ab ineunte adolescentia
despexissent, cum in priuatis, tum in
publicis disputationibus Dunsicum nescio quid,
& Dorbellicum fundere cogerentur, sine succo,
sine sapore; frigide, ieiune, miserabiliter; &
plane sic, vt ipsis etiam infantulis haud paulo
infantiores viderentur. Quid nominem stipites
Grammaticos, truncos Rhetores, graculos Sophistas,
ranas, & mures Dialecticos, scopulos
Mathematicos, asinos Philosophos? Ascendamus,
[84]
si placet, ad eos, qui sunt Academicis
honoribus, insignibusque decorati. Vidi ego baccalaureos,
baculo potius caedendos, quam ornandos
laurea: vidi magistros septem artium, non
dicam inertes, sed expertes earum omnium,
quas profiterentur, artium: vidi doctores sine doctrina:
vidi Medicos, Iureconsultos, Theologos
sine praxi: vidi homines sine humanitate, viros
sine virtute: quod nec eam in alijs vnquam probassent,
nec ipsi aliquando vlla vterentur. Nota
ista, non noua; rata, non rara sunt: hic, Oxoniae,
in omnibus omnium gentium, atque regnorum
Academijs, pluribus, quam vellem, testatioribus,
quam vt dissimulari possint, exemplis abundamus.
Verum itane quisquam amens, atque excors
est, vt sperare audeat se nobilem cytharaedum,
& quasi alterum Amphionem, aut Apollinem
euasurum, ipse interim nunquam lyram
tangens, nunquam fidibus manum admouens?
An potest quisquam Academicus tam
non esse Academicus, vt se dormiendo, edendo,
bibendo, otiando, cuticulam curando speret
[85] L.iij.
dignam loco, dignam persona, dignam gradu
vel scientiam, vel eloquentiam consecuturum?
Aut si tantum illa valent, quantum barbatuli
isti existimant, colatur Epicuri ille monogrammus,
& nihil agens Deus: sit emblema literatorum,
& quasi tessera, atque insigne, Otium:
inscribatur in Academiarum foribus,
Edite, Dormite, Ludite: in vniuscuiusque scholae
vestibulo Voluptatis simulachrum incidatur:
valuae solis Sardanapalis, & effaeminatis
hominibus aperiantur: mulierculae regnent
in subsellijs: Palladem excludant, intromittant
Venerem: abijciant libros: bibliothecas
incendant: studijs polla\ xai/rein dicant: in
Libidinis sacello anniuersaria sacrificia faciant:
Cerealia, Bacchanaliaque quotannis celebrent:
ab his sacris, vnguentariorum, cytharistarum,
saltatorum, saltatricumque aedes,
atque ludos frequentent; eosque omnibus templis,
gymnasijs, Academijs anteponant: fasciculos
ad nares admoueant, suauitatesque e
flosculis afflatas consectentur: incedant sertis
[86]
redimiti, atque rosa: postremo, (vt tandem
finiam) omnium generum; masculinas,
foemininas, communes, neutras; omnium specierum,
primitiuas, deriuitiuas; omnium figurarum,
simplices, compositas, decompositas;
omnium numerorum, singulares, plurales; omnium
casuum, rectas, obliquas; omnium
comparationum, magnas, maiores, maximas
conspiciant, totaque mente, atque omnibus artubus
contrectent voluptates. Facile est, inuenire
baculum, quo me, tanquam canem, cedant:
poterunt instrumentis meis carere, eaque
nomina quaedam inania & nugatoria ducere:
poterunt Ciceronem, Demosthenem, Virgilium,
Homerum; Socratem, Platonem, Xenophontem,
cadauera, non homines reputare: poterunt in amoenissimis
Epicuri hortulis, inter fragrantissimos
flores, atque herbas molliter recubantes philosophari:
poterunt Academiam, Academice; Lyceum,
atque Stoam Stoice contemnere: poterunt eruditum
puluerem, & hanc oratoriam palaestram, lucemque forensem
irridere: poterunt, sibijpsis, & deliciolis suis,
[87] [L.iiij.]
omnique & corporis, & animi iucunditati, &
quasi titillationi dies, noctesque indulgere: poterunt,
si Dijs, Deabusque suis, id est, otio, ventri,
somno, libidini, voluptati, Veneri placet, vel illo
ipso Epicuri monogrammo Deo magis esse &
otiosi, & delicati. Verum si sine Exercitatione,
studio, diligentia, commentatione, instrumentis
meis nihil possunt, ne hiscere quidem:
sed perinde faciunt, vt ij, qui cum reptare non
queunt, volare tamen aggrediuntur sine pennis:
aut etiam vt ij, qui cum ou)de\ gra/mmata sciunt, ou)de\ nei=n,
quod est Graecis hominibus in prouerbio, nec
summo aquam pede vnquam tetigerunt, tamen
sine cortice natare moliuntur: quis non me cupidissime
amplectatur? quis non instrumenta
ista aurea, seu potius gemmea magni faciat?
quis non meam familiaritatem, amicitiam, necessitudinem,
tutelam ambiat, consectetur, aucupetur?
Ego vero, nisi apud Aristotelem, argutissimum
philosophum, forte legissem, neminem,
sibimetipsi posse iniuriam inferre; idque a vobis
Aristoteleis tanquam kaqoliko\n qew/rhma quoddam
[88]
in Ethicis agitari accepissem; plane affirmarem
eos Academicos, qui meum commercium
fugerint, & amores meos, Analysin, atque
Genesin, quos ego semper habui arctissimis mihi
cognationis, affinitatisque vinculis coniunctissimos,
veluti spretos, atque despectos repudiarint,
non modo pessime de seipsis, indignissimeque esse
merituros, sed iniuriam etiam sibi maximam
imposituros, & sempiternam. Cum enim nihil
sine causa fit, & qui patitur, idem etiam, non
alius quispiam facit, quod iniquum omnibus,
atque iniustum videtur (id ego iniuriam appello,
est enim, vt opinor, iniuria, quod communem
aequitatis legem violat, & contra ius, fasque admittitur:
contra ius autem facit, qui in literatorum
collegio, & quasi Prytaneo educatus, ea
& studia, & officia deserit, quae & facile praestare
potest, & debet studiosissime exhaurire;
quaeque ad omnem Reip. procurationem permagna
momenta adferunt) eum quasi a semetipso lacessitum,
atque laesum, sibijpsi iniuriam infligere,
& quodammodo manus violenter afferre soleo
[89] M.
dicere, qui tali se turpitudine contaminat, &
tam egregia hominis eruditi munera praetermittit.
Non satis quidem fortasse Aristotelice;
siquis velit Nikoma/xeion illud obijcere a)ci/wma:
sed tamen nec aliorum opinione inscienter, &
valde meo iudicio opportune. Vt vt est (neque
enim multum refert) parum illi suae vtilitati;
non satis Academiae dignitati; amicorum exspectationi
frigidissime; Reip. emolumento pessime;
patriae, atque parentum gloriae stultissime
mihi videntur prospexisse, qui a meis praescriptis,
atque institutionibus abhorrentes, & vel
prauitate iudicij occoecati, vel otio, atque mollitia
animi liquescentes, instrumenta ista bellissima,
pulcherrimaque aspernantur. His enim nihil
est aut ad splendorem omnem gloriosius: aut
ad fructum optabilius. At quid haec ad nos?
inquiet vestrum aliquis. Nonne sentis, qua gratia
huc confluxerimus? nonne vides, quo te vultu,
quibus oculis instrumenta contueamur? nonne
animaduertis, quo illorum potiendorum desiderio,
ac potius ardore conflagremus? an tu quenquam
[90]
esse istorum suspicaris, qui non illa citius e
flamma, & libentius petere velit, quam cibum
quisquam parasitus? fac, si nos amas, periculum:
tua causa nullum ignem, nullas faces pertimescemus:
tam erit vnusquisque audax, quam ille, de
quo Poeta optimus: Nec timuit Phlegethonta,
furentem ardentibus vndis. Itane vero dicitis
Cantabrigienses? Agite, o amici optimi, atque
magnanimi, &, vt idem ille inclytus poeta canit,
Durate, & vosmet rebus seruate secundis.
Accipite primum a me hanc Analysin, totius
instrumenti partem, ordine primam, dignitate
in primis admirabilem, vsu apprime necessariam.
Ea disertissimorum hominum praeclara
scripta, atque libros immortalitate consecratos; &
quicquid vel Cicero, vel Caesar, vel Terentius, vel
is, quem modo nominaui, Maro, vel Liuius, vel
Sallustius, vel alij Latinorum antesignani scriptorum,
posteritati commendarunt: quaeque Graiorum
eloquentissimi, & mei valentissimi pugiles, Isocrates,
Demosthenes, Herodotus, Lucianus; Xenophon,
Plato; Homerus, Euripides, Sophocles,
[91] M.ij.
Aristophanes literarum monumentis mandata
reliquerunt; ea, vt suam olim Penelope telam,
retexite: omnem elocutionis copiam, varietatem,
nitorem; omnia modificatorum vocabulorum
insignia, omnes figurarum cum festiuitates
in verbis, tum in sententijs aculeos, atque neruos;
totius orationis cursum, & constructionem, &
volubilitatem, & contextum, & conformationem,
& quae sunt ornata, elaborata, perpolitaque
omnia, cum arte accuratissime tradita comparate:
praecepta exemplis illustrate: exempla praeceptis
accommodate: videte, quo modo ex illorum
inductione, & quasi coagmentatione quadam,
expressa ista initio, & quodammodo fuerint
propagata. Quamprimum in tropum aliquem
in Ciceronis, aut Demosthenis Philippicis,
in Terentij, aut Aristophanis Comoedijs
incideritis, volo ego vos illico artis vocabulum
recitare; atque ita sine vlla haesitatione dicere:
haec insignis est Metonymia: illa lepida Ironia:
illustris ista Metaphora: elegans haec,
& oratoria quaedam synecdoche: nec genus solum
[92]
isto modo, sed etiam speciem certam, atque
definitam nominare: vt, Metonymia est causae
pro re effecta: Metonymia est efficientis:
Metonymia est materiae: aut contra; Metonymia
est effectus pro causa: & ita deinceps
in tropis consequentibus. Si non verba singula
modificata, sed tota oratio e)sxhmatisme/nh, vt Graeci
vocant, vt nostri, figurata fuerit; idem etiam hic
vobis sentio faciendum, quod prius: vt exornationes
dictionis facillime indicare; sententiarum
ardentiora lumina confestim exponere valeatis.
Nolim enim vos aut ex delicijs, & pigmentis
oratorijs quicquam ignorare; aut neruos, &
lacertos, & quasi artus, atque toros forenses, &
quae iactantur, orationis fulmina, non videre.
Distinguetis oratorium numerum a poetico: oratorij
numeri concinnitatem, & verborum optime
sonantium, & redigendae in quadrum orationis,
& suauissimorum pedum, in primisque Dichorei
illius Ciceroniani, & Aristotelici Poeonis
vim omnem, atque rationem, & illam oratorum
delicatissimam eu)fwni/an obseruabitis. Quae sint
[93] M.iij.
repetitione similis, aut leuiter dissimilis soni, accersitae
venustates, quis inde quaesitus dictionis
nitor, & lepos, & quasi color, atque fucus, animaduertetis.
Quae sententiae logismw=|, quae dialogismw=|
constent, & quo modo sxh/mata th=j dianoi/aj, quae
vocant Graeci, ad animorum motus agitandos,
atque miscendos valeant; quam incredibilem adferant
dignitatem, maiestatemque orationi; quo pacto
illam illuminent, & quodammodo accendant,
oratoremque admirabilem, atque inuictum efficiant;
Iudices attonitos reddant; reliquos, qui audiunt,
obstupefaciant; neminem non inflamment, indicabitis.
Nullam eloquendi virtutem, nullam
elegantiam, nullam denique machinam sine
piaculo praeteribitis. Ita tamen, vt ne in Hermogenis
illius, at Maeotidem paludem nati,
infinitam, & ambitiosam nimis mataiotexni/+an incumbatis;
de quo literis proditum est, adeo eum
fuisse in sua arte oculatum, atque curiosum,
vt in vna, eademque periodo sexcentas se figuras,
atque subtilitates Rhetoricas deprehendere
posse gloriaretur. Ex qua fere mataioponi/+a|, cum
[94]
alij iampridem non pauci laborarunt, homines
alioqui neutiquam despiciendi; tum hodie nimis
profecto vbique multi, & multo sane plures,
quam vnquam antea: in primisque ij, quos Harueius
vester & Philograecos solet, & Pseudoargentinenses
nominare: ego hoc tempore Pseudohermogenes
non inscite vsurparim; alias fortasse,
vt videbitur, vel sophistas, vel Pseudorhetores,
vel etiam Camaeleontes quosdam Rhetoricos
appellaturus; non tam cibo illos quidem pastos,
quam vento, vt ita dicam, atque aere Rhetorico saturatos.
Verum istiusmodi argutiae, sensim obscuratae,
sua ipsarum inanitate euanescent: nec
alius illis a)ntagwnisth\j opus est, praeter ipsas. Vos in
auctoribus excutiendis ita versari debetis, vt vtilitatem
& vestram, & publicam respexisse; futilitatem
omnem, & ineptias despexisse videamini.
Et quia Ciceronis, aut Demosthenis vocem audire,
intueri vultum non potestis, nec habetis viuos
illos pronunciandi magistros, quorum excellentem
actionem contemplando animaduertatis, animaduersam
imitando effingatis: danda opera est, vt quae
[95] [M.iiij.]
in eorum libris mortua sunt pronunciationis
exempla, ea nosmetipsi quanta possimus & suauitate
vocis, & praestantia gestus exprimamus;
ita efferentes singula, & sic actionem componentes,
vt non tam alienam repetere, quam orationem
ipsi facere existimemur. Quo modo
Aeschinem ferunt, grandem, atque amplum oratorem,
cum propter ignominiam iudicij cessisset
Athenis, & se Rhodum contulisset; in Rhodorum
coetu, maxima, & suauissima voce, admirantibus
omnibus, legisse orationem illam egregiam,
quae a Demosthene pro Ctesiphonte ederetur.
Quid multa? Instrumentum habetis,
Cantabrigienses, quod est instar celeberrimae
illius Critolai librae, ad omnes omnium magistrorum
praeceptiunculas, instituta, regulas appendendas:
& quo vno, tanquam Lydio lapide,
siue potius vero, ac naturali igne possitis Auri,
vt sic dicam Rhetorici puritatem, dignitatemque
aestimare. Sic namque existimare debetis,
ex notatione quadam, & obseruatione Naturae,
singularum rerum praecepta effloruisse:
[96]
nec quicquam ex vsu vestro aliquando fore, quod
non fuerit iam ante in vsu apud summos Oratores.
h( ga\r e)mpeiri/a te/xnhn e)poi/hsen, h(/de a)peiri/a tu/xhn, vt
peracute Polus apud Platonem. Ac persaepe
equidem cum P. Ramo, meo amicissimo cliente,
optaui, vt aureis, atque grandibus litteris, pro
foribus scholarum, & gymnasiorum omnium,
vel potius firma, & stabili intelligentia, in
doctorum ipsorum pectoribus, duo illa inclyta,
& pereximia vocabula imprimerentur,
e)mpeiri/a, kai\ i(strori/a: vt quoties ea viderent, legerent,
meminissent, toties verorum, vtiliumque praeceptorum
originem, atque fontem viderent, legerent,
meminissent; vsum etiam illorum certum,
atque illustrem, & quodammodo vitalem comprehenderent.
Id quod Analysis ista, recte, ac legitime
adhibita, & potest facile, & solet cumulate
praestare. Nam tum demum artificij
vim omnem, & potestatem, &, vt graece loquuntur,
e)ne/rgeian optime elicietis, cum vsum eius, atque
fructum, in probatissimis omnium aetatum oratoribus,
laudatissimisque scriptoribus obseruatum,
[97] N.
ad eum, quem exposui, modum excutietis. Oraculum
hoc putate. Quicquid Vsus, eloquendi magister,
atque artifex repudiauerit, improbandum id
omne, vobis esse, ac respuendum. Sed ecce vobis in
altera manu Genesin: perpulchrum illud etiam,
perque necessarium instrumentum: & sine quo vetera
tantum retexere, nihil noui contexere quisquam
potest. Vt enim Analyseos beneficio, quasi
dissuetis ea, quae artificiose consuta videbuntur:
sic aliquanto iam audaciores, & confirmatiores
facti, nouumque opus fabricari cupientes, Genesin
istam egregiam, latissime per omnes terrarum
oras manantem, transuolantemque Oceanum, &
vbique gratiosam, continuo adhibebitis. Aspicite
Araneam. Ea telam summo vtique artificio conficit,
atque habitat in palatijs regum maximorum. Vos
vero Cantabrigienses, si Geneseos huius auxilio,
atque opera, non minus, quam illa suam, & accurate,
& assidue Rhetoricam, oratoriamque telam
texueritis; si non in regum potentissimorum palatijs
(quanquam id quidem etiam fortasse) at in
Herae meae augustissimae Regia, longe omnium
[98]
Regiarum magnificentissima, alij primas, alij secundas,
alij tertias obtinebitis: omnes regijs insignibus
affluetis. Siccine vero? dicet aliquis:
quam tu quaeso telam, Heros diuine, quam Genesin
memoras, tantorum bonorum effectricem? Arrigite
aures. Dicam. Telam appello, quae istius
Geneseos immortali fuerit beneficio ad meam
praescriptionem texta & concinnata. Genesis autem
ista, quam videtis, & cui telam illam acceptam
referre debetis; vel in scribendo cernitur;
estque stylus ille, quem optimum, & praestantissimum
dicendi effectorem Crassus; Cicero alias opificem,
artificem alias appellat, (notatis verba?):
vel in dicendo, declamando, perorando: idque vel subito,
atque ex tempore; quod interdum quidem necessario;
vel sumpto ad cogitandum, commentandumque spacio;
quod est saepius, libentiusque faciendum. Caput
autem est, vt egregie ille apud Ciceronem, &
instrumenti istius pars optima, atque