|
TIA, VEL OPVS EIVS FERIAE, quae S. Stephani protomartyris nomine celebrata est anno 1574.
In memoriam P. Rami, optimi, et cla-
Typographi gnoma.
Suum cuique integrum esto iudicium.
[Deuice: Ancora Spei]
LONDINI
| ||
| [Aiv] | ||
Hos ego versiculos mihi feci, non tibi, lector: | ||
| Sic sibi, non alijs concinit albus olor. | ||
| Sic sibi, non alijs & philomela canit. | ||
| Sed mihi quos feci, tibi lector, non mihi vulgo: | ||
| Sic alijs promus, non sibi vina parat. | ||
| Sic alijsque faber, non sibi tecta struit. | ||
| Quid quaeris? tuus est fructus, mea gloria nulla est: | ||
| Et tibi res prodest, et mihi carmen obest. | ||
| Sed tibi prospexi, non mihi consului. | ||
Adsis ergo, Humanissime lector: et, si Poetam | ||
| non potes, (neque enim multum refert): at | ||
| Artes tamen, ab eo celebratas, atque ipsam ar- | ||
| tium Artificem doctrinarumque Vindicem Me- | ||
| thodum complectere. Mihi crede, nihil erit | ||
| tanti: expertus loquor. Nam de Ramo ipso quid | ||
| dicam, cuius est, eritque praeter caeteros nobili- | ||
| tata disciplina? Mihi certe, quoties aliquid ab- | ||
| ditum quaero, thesaurus est: vt de homine per- | ||
| erudito scripsit Plinius. Ac de eo quidem | ||
| alias fortasse plura. Nunc ad versiculos, | ||
| si placet. | ||
| [Aiir] | ||
|
TIA, VEL OPVS EIVS FERIAE, QVE* S. STEPHANI NOMINE CELEBRATA EST ANNO 1574. In memoriam P. Rami, optimi, et cla- rissimi viri.
Ecloga Matutina.
| ||
| Heus studiose, ecquid nos diligis? aspice tecta: | ||
| Huc ades, & nostras vise, reuise domos. | ||
| Hic potes ingenuas didicisse fideliter Artes: | ||
| Hic regnant Musae, Pallas, Apollo, Charis. | ||
| Eia age, quid dubitas? properandum ad iussa dearum: | ||
| [Aiiv] | Quoque vocant illae, protinus ipsa voco. | |
| Ipsaque, si nescis, sum Coelica Virgo, Deasque | ||
| Ordine disponens in statione loco. | ||
| His ego, non alijs habito regionibus vsquam. | ||
| Me duce plana via est, quae salebrosa fuit. | ||
| Hic ego Rhetoricae generosa palatia struxi. | ||
| Me duce plana via est, quae salebrosa fuit. | ||
| Huc ades, & redeas, qui vis logikw/teroj esse. | ||
| Me duce plana via est, quae salebrosa fuit. | ||
| Si numerare velis, ego sum tibi prompta magistra. | ||
| Me duce plana via est, quae salebrosa fuit. | ||
| Si cupis esse, nec es Geometres lector, adesdum. | ||
| [Aiiir] | Me duce plana via est, quae salebrosa fuit. | |
| Adsum, adsum Diuae: me me intromittite quaeso. | ||
| Nullae vbi sunt tenebrae, cunctaque luce micant. | ||
| Gratus ades nobis charissime, si tibi gratae | ||
| Nos sumus, & lucis captus amore venis. | ||
ad Artes. | ||
| Quorsum, si? praesto est in limine Pallas, alumnum | ||
| Vt complectatur, condecoretque suum. | ||
ad iuuenem. | ||
| Aspice vt approperet Musis stipata Minerua, | ||
| Vt foueat gremio te studiose, suo. | ||
| Ingredere o fili, daque oscula grata parenti, | ||
| Et veni in amplexus chara propago meos. | ||
| Et nobis optatus ades suauissime frater, | ||
| Musarum ad nutum qui philomusus ades. | ||
| Aduentuque tuo Charites tibi dicere xai=re | ||
| [Aiiiv] | Gaudent, & labris figere labra tuis. | |
| Eia sed ad patris properemus nobile fanum, | ||
| Cuncta vbi sunt radijs splendidiora suis. | ||
| Ecce tibi auratos vultus, rutilosque capillos, | ||
| Et pectus fulgens, flammiferosque pedes. | ||
| Aspice vt illustret totum diuinitus orbem, | ||
| Ac nitidum flauo fundat ab ore iubar. | ||
| Ingredere o iuuenis fanum, lumenque tuere | ||
| Purpureum, ac rutilans ne vereare caput. | ||
de Apollinis fano. | ||
| Hic locus est, quem, si verbis audacia detur, | ||
| Haud timeam celsi dicere templa poli. | ||
| Quid mirum? locus est, vbi Phoebo sacra dicamus, | ||
| Qui lucis Deus est, & Methodi pater est. | ||
cum ecphonesi. | ||
| O ego ter foelix, Methodi cui cernere vultus | ||
| Contigit, & Clarij* templa videre Dei. | ||
| [Aiiiir] | Prisca iuuent alios: ego me nunc denique natum | |
| Gratulor. | ||
| Dies diem erudit. | ||
| Hanc Eclogam ante prandium effudi sane po- | ||
| tius, quam elaboraui: sed mihi quidem ipsi, & Mu- | ||
| sis, non eruditis auribus canebam. Quid multa? | ||
| statueram tineis potius comedendam, quam ty- | ||
| pographis edendam tradere. sed vide amabo, vi- | ||
| de quantum apud me valeat Methodus: in cuius | ||
| ego vel honorem, vel gratiam poeticas hasce nu- | ||
| gas diuulgaui. | ||
| A prandio vero, cum & cibo me, & vino, & risu | ||
| abunde refecissem, hos statim est versiculos Tha- | ||
| lia nostra ex tempore quidem fere, sed Apolline, | ||
| vt ait ille, nullo modulata. | ||
Querimonia Musicae, & Astrologiae ad Methodum. | ||
| Euge soror, quid nos in te committere tanti | ||
| Possumus, incomptas vt remanere sinas? | ||
| Ecce omnes abiere proci: quid quaeris? Amator | ||
| [Aiiiiv] | Nemo est: ecce omnes deseruere simul. | |
| Nouimus & qui nos reputarent lumine cassas: | ||
| Alter &, haec caeca est, alter &, illa, refert. | ||
| Vix aliquis curat tetro squallore iacentes: | ||
| Adde nitorem, aderunt millia multa procum. | ||
| Non ego, sed vobis fata ipsa inimica fuere: | ||
| Queis visum est nostrum tollere signiferum. | ||
| Ille tibi, atque tibi formam, lumenque dedisset, | ||
| Alliceretque procos ille tibi, atque tibi. | ||
| Ast quod differtur, non plane aufertur, vt aiunt: | ||
| Atque instar Rami forsitan alter erit. | ||
| Praescidit hic glaciem: quid non speremus amantes? | ||
| Omnia sollicitus vincere nouit Amor. | ||
Iurisprudentiae, & Me- dicinae ad eandem. | ||
| Nostra sed in primis Methodumque, artemque requirunt | ||
| Dogmata: tam varijs si tamen esse potest. | ||
| Esse potest certe: Virtus amplissima nostra est: | ||
| Artificis tantum sentio abesse manum. | ||
| Est in Martinio spes non mediocris, & illo | Martinius. | |
| [Bir] | Syntaxes iuris qui dedit ante duas. | Freigius. |
| Est in Zuingero spes non mediocris, & illo | Zuingerus. | |
| Qui tabernensi sanxit agenda scholae. | Schorus. | |
| Est in Meluino spes non mediocris, & illo | Meluinus. | |
| Qui Marpurgensem perpolit arte gregem. | Rodingus. | |
| Est in Montrisio spes non mediocris, & illo | Montrisius. | |
| Exemplis logicos qui locupletat agros. | Makylmenaeus. | |
| Tu quoque spem Chytraee facis, facis atque Molane: | Chytraeus. Molanus. | |
| Vessode & in primis spemque fidemque facis. | Vessodus. | |
| Est in permultis spes non mediocris, & illis | ornatissimi, atque | |
| Inclyta qui studij signa dedere sui: | doctissimi | |
| Partim Itali, partim Hispani, partimque Britanni: | Galli, Germani, | |
| Partim etiam ex alijs gentibus, atque locis. | Scoti. Itali. | |
| Si tamen hi tantum renuant tolerare laborem, | Hispani. Britanni. | |
| Ramus at est aliquis credo futurus, Amen. | alij. | |
ex Ouidio. | ||
| Non est mortale, quod opto. | ||
logiae item, Iurisprudentiae, & Medicinae Emblema. | ||
| Dum spiramus, speramus. | ||
| [Biv] | ||
eloquentiae, philosophiaeque pro- fessores vt artibus ex P. Rami instituto perficiendis operam dare velint. | ||
| Interea e cathedris hunc praelegitote magistrum | ||
| cum grauitate breuem, cum breuitate grauem. | 1 Testimonij | |
| 1 Vnus enim vobis cunctando restituit rem, | elenchus forti- | |
| Dum fugeret tanquam dedecus, au)/toj e)/fh. | ter sublatus. | |
| 2 Vnus item vobis cunctando restituit rem. | 2 Artificiosi | |
| Dum kata/ pantoj erat, quicquid in arte tulit. | leges iudicij | |
| 3 Vnus & hic vobis cunctando restituit rem. | perdiligenter | |
| Dum probat ex vsu, quicquid vbique probat. | obseruatae. | |
| Corrigit errantes, abiectos erigit, omnes | 3 Vsus pru- | |
| Dirigit, & cunctis porrigit ille manum. | denter reuocatus. | |
| Sed nec eo melior quisquam, nec doctior vnquam | ||
| Aut fuit, aut nunc est, aut fore credo potest. | ||
| Nempe ex vngue Leo: vos exprimitote Leonem: | ||
| Alter vt ex vobis protinus esse queat. | ||
| Spartam estis nacti: Spartam exornate colendo: | ||
| Ramus vt ex vestro prodeat ille solo. | ||
philosophiaeque Candidatos: ut in idem Artium perficienda- | ||
| [Biir] | Et vos o docti: si re, non nomine tantum | |
| Doctrinae vobis gloria, lausque placet: | ||
| Respicite huc, vestrumque ducem, vestrumque magistrum | ||
| Aspicite, & facili conteritote manu. | ||
| Et docet indoctos, & doctos erudit ipsos: | ||
| Accenditque nouis frigida corda focis. | ||
| Non semel est, saepe est voluendus, & euoluendus: | ||
| Ramus vt ex vobis alter & alter eat. | ||
| Qui legit hunc, leget hinc peramenos vndique fructus: | ||
| Atque ducis tandem par erit ille sui. | ||
| Par erit ille ducis, dicetur & alter ab illo: | ||
| O decus, o splendor, par erit ille ducis. | ||
| Ergo agite, ad laudem celeri contendite cursu: | ||
| Aut hic, aut nusquam gloria vera nitet. | ||
| Tunc bene fortis equus reserato carcere curret, | ||
| Cum quos praetereat, quosque sequatur, habet. | ||
ipsum Epitaphijs, epigramma- tisque decorent: quorum argu- mentum fere subijcitur. | ||
| Sed tumulum interea facite & superaddite carmen: | ||
| Ramus ego, notus fructibus ipse meis. | ||
| Dicite & Herculeos exantlauisse labores, | ||
| [Biiv] | Monstraque mirandis edomuisse modis. | |
| Dicite & Augiae stabulum purgasse profundum, | ||
| Et superasse hydras, & Diomedis equos. | ||
| Dicite & Hesperidum pulcherrima mala tulisse, | ||
| Victorisque amplum commeruisse decus. | ||
| Dicite &: hic situs est Phaebi, Charitumque satellis*: | ||
| Armiger & magnae Palladis hic situs est. | ||
| Dicite &: hoc tumulo Methodi patronus, & vsus | ||
| Vindex, & legum signifer ipse iacet. | ||
| Dicite &: en Ramus, cuius clarissima laudi | ||
| Atque hic, atque alias praemia sunt, & erunt. | ||
| Dicite &, hic Ramus semper semperque vigebit, | ||
| Illius & fructus perpetuatus erit. | ||
| Dicite &: hunc Anglus, Scotus, Germanus, Iberus, | ||
| Italus extollet, Gallus ad astra feret. | ||
cum Epanorthosi. | ||
| Sed breuis est Methodus: nec vos monuisse necesse est, | ||
| Certatim illustres qui decoratis auos. | ||
ex Virgilio. | ||
| Stat sua cuique dies: breue, & irreparabile tempus | ||
| Omnibus est vitae: sed famam extendere factis | ||
| Hoc virtutis opus. | ||
| [Biiir] | ||
VALETE AMICI OPTIMI. & Methodum vestram in amoribus delicijsque habetote.
| ||
| Haec cum paucis horis, inuita, quod aiunt, | ||
| Minerua, & indignante Mercurio, cecinissem: | ||
| derepente sum ad coenam vocatus. Et quidem | ||
| cogitaram vespertinam aliquam, vel potius no- | ||
| cturnam Eclogam a coena texere. Verum Ce- | ||
| res, atque Bacchus Mineruam, & Apollinem | ||
| retuderunt. Itaque nocturnam illam lucubrati- | ||
| onem in aliud tempus, in aliumque locum re- | ||
| seruauimus: & bonam, magnamque noctis par- | ||
| tem natalitijs tum lusibus, tum Colloquijs con- | ||
| triuimus. Habes humanissime Lector, non A- | ||
| pellis vnius diei lineam, sed rudis poetae vnarum | ||
| feriarum opus: quod si politulis auribus arride- | ||
| at, gaudebo: sin minus, mihi quidem istic nec | ||
| seritur, nec metitur, vt inquit ille. VALE. | ||
Cantabrigiae. Calend. Martijs. 1575.
| ||
| Sed heus tu, rogatus sum nudiustertius, vt | ||
| quatuor insignes, exquisitasque sententias, quae | ||
| mihi saepe in ore sunt, attexerem, & communi- | ||
| carem cum multis, quae mihi tantopere proba- | ||
| rentur. Quid queris? visae sunt mihi & te, & au- | ||
| [Biiiv] | ctoribus suis dignissimae. Itaque eas etiam ascri- | |
| bendas curaui. Iterum vale. | ||
TVI, ET DOCTORVM omnium studiosissimus, A.P.S.
| ||
freigij*, & Poetae quatuor aureae, & insignes Gnomae.
| ||
| h( men e)mpeiri/a te/xnhn e)poi/hsen, h( de/ a)peiri/a tu/xhn. | ||
| Ou)de/n ou(/twj eu)/xrhston ou)/te kalo\n | ||
| a)nqrw/poij e)sti\, w(=j h( ta/cij. | ||
Malitiosi, & improbi animi est, errore delectari: lucem odisse, tenebras consectari: publicis malis gaudere: honesta studia remorari.
| ||
| Solus & artifices qui facit, vsus adest. | ||