Duo sunt fere anni, humanissimi auditores, ex quo vobis adiumentum aliquod ad Graecarum
literarum intelligentiam, nobilissimaeque linguae cognitionem attulimus. Ac tum quidem eam,
non quo voluimus, emolumento, atque fructu, (neque enim vel animo euentus, vel sementi
messis respondebat) sed qua potuimus sedulitate, ac studio explicauimus. Quo minus iam vobis
mirum videri debet, si tam sero eam prouinciam, tamque inuitus suscipiam, quam abiecerim
videlicet antea libentissime. Quam vellem mediusfidius ego vos Graece non solum intelligere
optime (quod est nobis tamen in hac lingua praecipuum) verum etiam & scribere, & dicere, cum
erit occasio, explicate: (quod plus prae se ferre videtur perfectionis): sed malo quemuis alium
[ad hunc laborem assumatis], quam me: cui neque lingua ista tam familiaris est, quam
[esse vellem: & sunt aliae] semper pernecessariae occupationes, quibus vix me laxare aliquando,
[exsoluere ne vix] quidem vnquam possum. Nec Aula profecto Pembrochiana non multos habet,
Graece perliteratos: qui si tam libenter id facere vellent, quam possent bene: nec indigere iam
vos mea opera aliqua possetis, nec desiderare vnquam deberetis. Sed cum nemo illorum
praestare velit, quod eorum iam multi, cum ad suam laudem praeclare, tum ad vestram vtilitatem
fructuose valerent: necessitatis ego potius hoc munere, ad praestitutum tempus perfungi malui:
quam desertos a me pati eos, quos ad communium, elegantiumque literarum laudem, erudire,
ut praelector, debeo: informare cupio, vt amicus. In Latinis iam pridem multi multum; aliqui
egregie; admirabiliter nonnulli; omnesque aliquid profecerunt: Romam nemo non vidit:
Ciceronem quisque audiuit, pro his contra illos, pro illis contra hos perorantem: Senatum,
populumque Romanum cognoscitis: Quirites, patresque conscriptos habetis familiares: Rostrum,
Forum, Curiam, Capitolium, Comitia, Campum Martium, Iouis Statoris, caeterorumque Deorum,
Dearumque immortalium, fana, atque templa, Pontifices Maximos, flamines, vestales,
supplicationes, prouincias etiam, & colonias, & municipia, vrbisque socios aspexistis. In
Graeciam vt aliquando tandem plenissimis velis nauigetis, ipsarumque Athenarum suauissimo
conspectu oculos pascatis: nec Rhetoricam modo, philosophicamque Attici, verum etiam
politicam, atque Topicam V[....] peregrinationem meditemini: non solum, vt auditores moneo,
sed plane rogo, vt amicos. Perlustranda quam primum, vrbs omnium, quas Sol vnquam iste
aspexit, eloquentissima, doctissima, sapientissima, paene etiam dixerim, fortissima.
Conueniendus ibi Isocrates: recipiendus in familiaritatem Lucianus: audiendus saepe
Demosthenes: saepe Solon: Poetae non negligendi, Euripides praesertim, id est fortasse Socrates,
& Euripidis, ac potius Musarum pater, Homerus, id est, ipse forsitan Apollo: consulendi
Historici, & Philosophi; maximeque Politici, in primisque princeps ille ingenij, & doctrinae
Plato, eiusque nobilissimus aequalis Xenophon, adeundi: aureum Aristotelis flumen, in
Rhetoricis potissimum, & Ethicis, & politicis redundans, atque profluens, degustandum: omnes
istorum perartificiosae arculae, & muroqh/kia
perscrutanda: Graecorum magnificae opes, atque copiae perdiligenter explorandae.
cum laude vestra, maiore fructu, maxima amicorum voluptate; eandem, vel non multo minorem
in Graia ista, tam ingeniosa, tam rotunda, tam vndiquaque laudata figitote. - Exempla
Graeca
obmutescant magis, necessum est. Quomodo enim vel comoediae, vel tragoediae ortum a fonte
repetent, qui nunquam neque komh=j, nec w)=|dhj, nec tra/gou vocabula
audiuerunt? Iam Epici, cur ita nominentur, siquis roget; quid tandem respondere poteritis, cui
ã instar transmarini alicuius monstri, aut etiam Empusae, habere videatur? Nam de nouem
Musis, tribusque charitibus quaerere, nimis esset longum: quarum ne a facie quidem,
Analphabetisti* nouerunt aliquam. Graeca est Calliope: Graeca Clio: Graeca Erato: Graeca
Thalia Musa: Graeca Melpomene: Graeca Terpsichore: Graeca Euterpe: Graeca Polymnia:
Graeca denique Vrania. Et, nos quoque, o boni, sumus Graecae: inquiunt Aglaia, Thalia charis,
Euphrosyne: nec vnde tamen per Iouem, aut quomodo videtis, qui, vt ille, nihil nisi classes, &
exercitus, sic nihil nisi Musas, atque charites eloquimini. Eademque nimirum sapientia,
Historias permulti, & quos vocant, Historiographos, eorumque duas manus, Chronologiam, &
Tophographiam, in manus sumunt: a quibus rationem verbi si reposcas, tam elingues, atque
mutos deprehendes, quam ipsos, quod aiunt, pisces. Quid dicam de librorum Graecis
inscriptionibus, quae tam frequentes apud nostros, inueniuntur? Legunt pueri Catonis Disticha:
legunt Varronis de Etymologia, & Analogia libros: legunt Aesopi Apologos: legunt Eunuchum,
Heautontimorumenon, Adelphos Terentij, id est Latini Menandri: legunt Plauti Amphytrionem:
Epidicum: Menaechmos: Pseudolum: Stichum: in quibus, alijsque prope cunctis comoedijs,
nemo fere loquitur, non Graijs prognatus parentibus, maximeque Atticis: legunt Bucolica,
Georgica, & Aeneida Virgilij: legunt Mantuani, Sanazarij, aliorumque Eclogas: legunt Nasonis
Heroidum Epistolas, Elegias, metamorfw/seij: legunt
M. Tullij non modo Epistolas, & Dialogos, sed Paradoxa, atque Topica: legunt Erasmi
Apophthegmata, Parabolas, Chiliades, Moriae Encomium: legunt Textoris Epitheta: Tuscanellae
Epitheta, & Antitheta: legunt Aphthonij sophistae Progymnasmata: legunt Horatij Odas,
Epistolas, Satyras: legunt Epigrammata Martialis: Zodiacum Palyngenij: Alciati Emblemata:
legunt Titi Liuij Decades: legunt Christi Euangelium: Praxes Apostolorum: Apocalypsin Ioannis:
Parabolas, & Ecclesiasten Solomonis: Genesin, Exodum, Deuteronomium*, Mosis:
Paralipomena: Prophetas: Psalmos: habent istorum omnium Scholia: habent Glossas: habent
Epitomas, Paraphrases, Analyses, Exegeses, Schematismos: habent verborum, atque rerum
Elenchos: habent Lexica: sed quos libros quotidie legunt, eorum ne appellationes quidem ipsas,
& Epigraphas intelligunt. Iam si forte in Agri, aut domi mentionem incidas, si Animae,
Famaeque vim omnem perlibenter exploraturum te affirmes: si nocte Lampadem accendi iubeas:
si Pallas Phoebusque Cuiates fuerint, interroges: & boui quatuor pedes cur natura dederit: & an
scholastici esse debeant Aulici: an Philosophi, Syndici: quis te Graece locutum aliquid
suspicabitur, nisi Graece iam ante eruditus? Et tamen ista omnia; Ager, Domus, Anima, Fama;
nox, lampas; Pallas, Phoebus, bos, pes, scholasticus, Aulicus; Philosophus, Syndychus; in
Graecia illa quidem nata, Romae tantum educata sunt. Edo etiam, & propino, & impleo, &
gigno, & lego, & fero, & luo, & percello, & algeo, & adolesco, & pater, & mater, & Spurius, &
Paedagogus, & gubernator, & gymnasium, & agnus, & angelus, & Ecclesia, & aer, & aether, &
magis, a Graeco ma=llon, si Pompeio Festo credimus, & Coma, & Obolus*, & talentum, &
Pharetra, & scopus, & podagra, & tyrannus, & talia prope innumera; eiusdem quidem nationis,
sed alterius esse familiae sentiunt literati: Grammaticorum nostrorum, quotusquisque suspicatur?
Nec deesse credo, qui per Deum ipsum iurarent, Deum Latinum esse, non Graium. Quid hic
Lyr[....] illum nominem, Theologum suae aetatis paene singularem, certe summum? qui
Hypocritam voluit ab hypos, quod est, sub & crisis, Aurum, appellari: quia sub Auro vt ait,
exterioris conuersationis habet absconditum plumbum falsitatis. Neque enim Senilis haec, sed
Anilis deliratio. Quid Petrum Comestorem perstringam, hominem illis temporibus haud
obscurum, qui Eunuchos in Euangelio dici existimat, tanquam bene vincentes: ab Eu, quod est
bene, & Nuche, victoria: quia summa nimirum haec illi videbatur esse, & fere Angelica victoria!
Quid eius auctoritatem eleuem, inscitiam notem, qui in Theologicis lucubrationibus, Diabolum
traxisse nomen scribit (lepido mehercule, & perfaceto Etymologiae Elencho) a Dia, hoc est, duo,
& bolus, morsus: quod duobus scilicet morsibus totum hominem deuoret: vno corpus, altero
Animam? Quid infinita paene doctorum indoctorum errata in nominibus interpretandis
persequar: quae nunc pueri ipsi & sentiunt facile, & irrident vehementer? Nam eorum pleraeque
omnes Annotationes, nihil aliud fere, nisi absurdas, atque ridiculas Notationes continent: &
Commentorum illae quidem potius, quam Commentariorum nomen meruerunt. At minuta ista
forsitan dixerit
[3] [Nnnn. 8v]
quispiam. At minutulus Grammaticus est, qui minuta ista nescit. At in his elaborare non placuit.
At Platoni apud Graecos; Varroni apud Romanos; id est duobus Graeciae, Italiaeque ornamentis,
atque luminibus placuit. At alia maiora praestiterunt. At ne haec quidem minora erant
negligenda: eoque minus, quo magis pudendum est, in rebus paruis, ac puerilibus decipi, quam
in grauibus errare controuersijs. Atque haec de Etymologia hactenus. Nam in Latina Syntaxi,
praeter ipsius nomen, non ita multa sunt, e Graecorum Officinis accersita. Quanquam illa etiam
interdum & Anomaliam, & Ellipsin, & nonnulla id genus alia in suum quasi regnum, ac
ditionem admittere videatur. Iam quae ad Prosodiam, & Orthographiam pertinent, sunt illa
quidem & numero aliquando plura, & notatu digniora: vt u(postigmh\, Comma, Parenthesis, Colon, Periodus, & si qua sunt
eiusdem tribus: sunt autem non pauca, apud Sturmium praesertim, & Erythraeum, de Periodis.
Nam in vberrimos Rhetorum, & amplissimos campos propero: in quibus maximae sunt,
Graiorum, vt ita dicam, Militum, Ducumque copiae. Primum regina ipsa, atque Princeps,
antiquissimo est Graecorum satu orta, (nam de r(w=, ni
fallor, quod ex vetere, r(e/w contractum fluxit,
iampridem inaudiuistis:) & populares in castris, atque prouincijs suis alit plusquam sexcentos.
Sunt autem gemina illis castra: Elocutionis; quam Aristoteles, & Hermogenes le/cin, Phalereus e(rmhnei/an,
Quintilianus fra/sin vocat: Et pronunciationis, siue
actionis, quae tum u(po/krisij, tum [. . . fora\] nominatur. Nam illa nimirum inuentionis, dispositionis,
memoriae, non ad linguam, sed ad mentem; non ad eloquentiam, sed ad sapientiam; non ad
Orationem, sed ad rationem pertinent, & propterea non tam Rhetoricae nostrae, quam sororis
suae Dialecticae videri possunt, atque debent. Elocutioni igitur, Tropi, atque Schemata
inseruiunt. Ac tropus quidem omnis vel Metonymiae, vel Ironiae, vel Metaphorae, vel
Synecdoches vexillum sequitur. Quanquam siquis forte paulo durior, asperiorque inciderit,
Catachresis, si audacior, aut elatior, Hyperbole; si frequentior, atque crebrior, Allegoria solet
vsurpari. Iam vero Schemata in duas quasi Centurias distributa cernimus, quae fere etiam
externas, atque aduentitias vestes induerunt, Atticumque Pallium, quam Romanam togam
maluerunt. Dictionis enim sunt haec: Rythmus, Metrum, & Hyperbaton; Epizeuxis, Anadiplosis,
Climax, Anaphora, Epistrophe (quae vna nimirum, pa/risa illa, & i)so/kwla, &
a)nti/qeta, & o(moio/tpwta, & o(moiote/leuta,
tam ambitiose a Graecorum sophistis affectata, complectitur) Symploce, Epanalepsis, Epanodos,
Paronomasia, & Polyptoton, quam lepidae lexeis, vt aiebat ille? Sententiae autem; in logismw|= quidem Ecphonesis, Parrhesia, Epanorthosis,
Aposiopesis, Apostrophe, Prosopopaeia: in dialogismw|=
vero, Aporia, Anacoinosis, Prolepsis, Epitrope. Quae vt nec omnia, nec omnes audeant: at
plerique tamen Rhetores, pleraque solent in Latinorum Collegium cooptare, & quodammodo
Romana donare ciuitate. Mitto pronuntiationis Monotoniam*, & Chironomiam, (sic enim
appellat Quintillianus:) mitto veteres huius artis Magistros; Phonascos, Scenicos, Palaestricos,
Pantomimos, Chirosophos: & ad diligentem venio disserendi rationem. Quandoquidem ipsa
etiam non Latina, sed Graia est, & cohortes quoque aliquas habet domesticas, & consanguineas.
Nam & a diale/geqai Dialecticam, & a logi/zesqai Logicam deriuatam esse constat: & Topica, quae dicuntur, de
inuentione, & Analytica, atque Apodictica, de Iudicio, Categoria etiam, & comparationis
protasis, atque Apodosis, & Analogia, & Axioma, & Dianoia, & syllogismus, & prosyllogismus,
& Epichirema, & Enthymema, & Methodus, & Crypsis, & alia item non pauca, ex eadem vrbe
ascita prodierunt. Atque hic mihi scilicet, famosus ille Archilogicus, Petrus Hispanus, vt erat
omnis Graecae, Latinaeque literaturae rudis, quasi obiter videtur insimulandus: quippe qui
Dialecticam in sua elegantissima Dialectica censuit, a praeclaro illo dia, quod est duo, & logos,
sermo, quasi duorum sermonem, vel etiam a lexis, quod est, ratio, quasi duorum rationem
nominari. Sed ariolus erat potius, quam interpres: nec ratione aliqua nitebatur, sed leuicula
ducebatur coniectura: in eoque tam imperitum sese praebuit Grammaticum, quam in reliquis
absurdum Dialecticum. Quod erit vobis etiam, mihi credite, saepius in Grammaticis, Rhetoricis,
Dialecticis necessario faciendum: nisi Graecum sermonem; e quo noster, siqua Fabio tribuenda
fides, maxima ex parte formatus, atque conuersus est; & ad intelligendum optime; & ad
loquendum non pessime didiceritis. Eademque videlicet reliquarum artium ratio, atque conditio
est: & quidem apud Mathematicos praesertim, atque Physicos, (ut de Ethicis, Oeconomicis,
Politicis taceam) Graecorum vocabulorum plena sunt omnia: nec vlla fere in illis, non dico
pagina, sed linea, sine Cubi, Octaedri, Dodecaedri, Icosaedri, Coni, Pyramidis, Cylindri,
Isoscelis, Rhombi, Parallelogrammi; Sphaerae etiam, & Poli, & Centri, & Zodiaci, & Zonae, &
Horizontis, & Planetarum, & Astrorum, & Meteorum, & istiusmodi
[4] Oooo.
infinitorum mentione. Verum & abstrusiora videri possunt ignorantibus, quae tam reconditis a
fontibus hauriuntur: & Exempla iam satis multa, atque luculenta congessimus, ad id, quod
voluimus, demonstrandum. Nec vero quenquam esse vestrum existimo, qui non protinus
Argiuarum literarum studium, necessario sibi suscipiendum arbitratur: vtpote quae nullum
omnino habent inimicum, nisi ignorantem: & quas ij soli aspernantur, qui, ne subturpe illis
videatur non habere, quod habere debent, & non habent: eas iniuria, partim vt superuacaneas
reijciunt: partim negligunt, vt contemnendas: partim, vt pueriles, atque vanas, insectantur.
Caeterum ineptissimarum calumniarum leuitatem, non tam Erasmi, aut Budaei, aut Croci, aut
alterius cuiuspiam Apologiae, quam res iampridem ipsa abunde refutauit: docuitque non temere
ante tot annos euenisse, vt vir tantus, quantum fuisse Marcum Catonem Censorium Historiae
omnes prodiderunt, tam auide Graecas in senectute literas, inter tot forenses, domesticasque
operas, atque curas, arriperet, docente Ennio. Nam de Augustino quid dicam: qui iam Episcopus,
iam senex, iam plurimis, ijsdemque grauissimis occupationibus distractus, ad easdem sibi puero
fastiditas est reuersus? Quid tot alios sexagenarios* commemorem, qui patrum, auorumque
nostrorum memoria, in Graecarum literarum studium acerrime incubuerunt; ab Emanuele
Chrysolora, Ioanne Lascare, Demetrio Chalcondyle, alijsque nonnullis praestantibus Graecis;
(qui Othomanicis armis patria eiecti, in Italiam confluxerunt*) non ita multo ante in his Europae
partibus, post septingentos annos renouatum? Hosne stultos vsurpabimus, an eos potius, qui
sapientissimis hominibus, stultitiae notam; doctissimis, inscitiae maculam inurere voluerunt?
Sed quis vnquam Herculem laudauit? Et sunt Graecae literae vel centum Herculibus multo
laudatiores: dum eorundem alij necessitatem ostendunt: alij multiplicem vtilitatem praedicant:
alij copiam admirantur, & faelicitatem linguae: alij antiquitatem iactantes, Romanaeque
anteferentes, filiam matri iubent cedere: alij scriptores, vt facile omnium signiferos, atque
principes, in caelo ponunt: alij Athenarum nomine ipso gloriantur: & Poetarum, Oratorum,
Philosophorum, Mathematicorum, Imperatorum Graecorum, in primisque Atheniensium,
Catalogos texunt: alij alia Elogia, praeconiaque accumulant, vndique conquisita, & comportata.
In quibus vos literis, ita laudatis, atque celebratis, vt summa cum iucunditate, non modo
singulari fructu versemini, Optimi Auditores: legendum vobis in primis, non Poetam aliquem
flexiloquum, sed Oratorem suauissimum, doctissimis sententijs, atque optimis verbis
circumfluentem, Isocratem existimaui: cuius olim domus, vniuersae Graeciae quasi ludus
quidam patuit, atque officina dicendi: & quem non magis libri bene dixisse testantur, vt scite
Quintilianus, quam discipuli bene docuisse. Etenim eorum mihi sententia non satis arridet, imo
sane displicet maxime, qui Sophoclem primum, aut Euripidem, aut ipsum, si Dijs placet,
Homerum, aut huiusmodi aliquem Tragicum, vel Heroicum Poetam, in manus sumendum
opinantur, nihilque nisi grandiloquum nescio quid admittunt, & sublime. Equidem meos ego
discipulos prius loqui velim, quam canere, aut buccinare incipiant: atque etiam tantisper ingredi,
dum per aetatis, artisque robur, saltare, atque tripudiare posse videantur. Sunt autem Poetarum
scripta, tanquam cantatorum, ac saltatorum ludi: quos aliquando quidem, quis negat? sed suo
tempore frequentare debeamus. Neque enim quisquam mihi vnquam triobolarium*
Ludimagistrorum persuadebit, commodius esse, Latine vel omnino nescientibus, vel iam primum
scire incipientibus, Catonis nescio cuius Disticha, aut Virgilij Bucolica perdiscere, quam
Paradoxa, aut Epistolas familiares Ciceronis: quarum facillimas quasque, atque breuissimas,
velim esse primas: vtpote tenellis ingenijs maxime accommodatas. Itaque discipulos, sibi
commendatos, qui aliter instituunt, aut destituunt potius, nihilo mihi sapientiores videntur ijs
nutricibus, quae pro lacte, vinum, hoc est, venenum infantibus pueris infundunt, atque ita molles
ipsorum neruos miserandum in modum adurunt, atque viscera. Ego vero multo magis illorum
institutum probo, & propterea etiam sequor, amplectorque libentius, qui auctores, vel propter
elegantem facilitatem iucundos, vel propter admirabilem iucunditatem faciles, vsque legunt,
interpretantur, explanant, dum purum illud discipuli sint, & candidum, & familiare, & quasi
lacteum, atque liquidum, & enucleatum, minimeque Poeticum sermonis genus assecuti. Etenim
nulla vel maior, vel certior ad discendum illecebra esse potest, quam sine vllis difficultatum
salebris, tanquam sedatus, placidusque amnis, fluens Oratio. Quod cum ita sit, vt sane est,
Isocratem vobis praeter caeteros, Oratorem meo iudicio omnium, qui sunt, qui fuerunt, fortassis
etiam qui futuri sunt, dulcissimum, (ne eum quidem ipsum excipio, ex cuius lingua melle
dulciorem fluxisse Orationem ait Homerus) & ornandae, illustrandaeque dictionis, auctorem, vt
ille inquit, locupletissimum, & plane Atticam (sic enim quasi propria descriptione
[5] [Oooo. 1v]
perhibebatur) Syrenem; non modo euoluendum semel, sed saepius reuoluendum, & in delicijs,
atque amoribus habendum propono. Facilis est incipientibus: suauis progredientibus: elegans, &
concinnus intelligentibus: verbis limatus: sententijs creber: membris, atque clausulis numerosus:
ita eloquens, vt nemo sapientior: ita sapiens, vt nemo eloquentior reperiatur: perfectus vtrobique
magister, & tam prudentiae fructu abundans, quam dictionis flore gratiosus: & quidem ista
omnia praeter caeteros: adeo vt solus fere, Horatianum illud, tanquam proprium, atque suum
vendicare posse, nescio quo indultum vel Naturae, Artis priuilegio, videatur:
Omne tulit punctum, qui miscuit vtile
Dulci. Quid, quod haec ipsa Nicoclea,
tam Ethica, & politica sunt, vt ne Platonis quidem, aut Aristotelis fusioribus Ethicis, & Politicis
magnopere cedere videantur: & propterea e Graecis non ita pridem, a Ludouico Regio,
doctissimo Aulico, facta Gallica, in potentissimi Regis nomine meruerint apparere? Verum ista
in singularum Analysi sententiarum, cum distinctius, tum etiam cumulatius. Sat est interim, si
eum quasi per transennam videatis, in cuius nitidissimis, suauissimisque oculis, vestri debebunt
oculi in posterum habitare. Hoc enim praeiudicati adferre huc oportet, non vnum esse e multis,
quem studiose legatis: sed singularem ex omnibus, quem potissimum eligatis: nec tam meo
docendi ordine fieri, quam sua dignitate esse primum. Equidem non temere soleo u(perbolikw=j laudare: & mihi certe talis est iampridem visus, qualis
duobus a me Hexametris aliquando depingebatur: non solum; Eloquio quasi Musica viua, &
mascula Suada: quod est praeclarum: verumetiam, Consilio Deus, & tanquam Sophia ipsa
animata: quod est multo magis admirabile. Etenim tantum abest, eos vt admirer, qui solum
elocutionis apparatum ostentant, nullam fundunt ingenij, rationisque frugem, & linguam
accuratius perpolientes, Mentem impolitam relinquunt, atque rudem: vt nihil soleam in hoc ore
habere frequentius, quam quod Ioui tribuit in fabula Auienus: nos Iambicis isto modo
adolescentiores expressimus.
Dij olim quas Arbores in Honorem suumQuam ego fabulam, aut potius fabulae sententiam, Iouis oraculo comprobatam, ad nostrae huius Palladiae, atque Atticae Oliuae, id est Isocraticae laudis duplicandum honorem, atque gloriam repetitam velim. Quam vt vos, Mei Carissimi Auditores, aliquanto plenius sentiatis, vnaque tantae & eloquentiae, suauitatisque florem, & sapientiae, grauitatisque fructum percipiatis vberius; tot mihi video Analyses necessario adhibendas, quot sunt excellentissimi scriptoris eximiae, ac prope singulares virtutes: Grammaticam, Rhetoricam, Dialecticam, & Philosophicam, hoc est, quod dixi, Ethicam, atque Politicam. Quarum omnium, singularumque quasi quendam gustum, Crastinae meae Prelectiones, fauente Deo, suppeditabunt. Sic enim facillime, tanquam in Crystallino speculo, conspicietis, quicquid erit in tam illustri Oratore, tamque diuino philosopho, Palladis filio, & Maternae eloquentiae, prudentiaeque Haerede, vel ad pompam, ac speciem venustum, atque pulchrum, vel ad pugnam, vsumque fructuosum.
Sacrari vellent, legerunt: Quercus Ioui:
Mirtus veneri: Laurus Phaebo: Neptuno
Pinus: populus celsa Herculi placuit.
Minerua admirans, cur steriles sumerent,
Causam rogauit facti: retulit Iupiter
Honorem ne videantur Fructu vendere.
At illa, Hercle, inquit, quod quisque voluerit:
Nobis Oliua propter fructum est gratior.
Tum sic Deum genitor, hominumque sator:
O nata, sapiens iure omnibus videbere:
Stulta enim gloria, nisi vtile est, quod agimus.
[6] [Oooo. 2r]
page 2
* te/xnika
page 3
* Analphabetiisti
* Deutoronomium
* Obulus
page 4
* Monotomiam
page 5
* sexaginarios
* confluxuerunt
* triobularium