Quod me derepente sitis Graecae linguae habituri interpretem, humanissimi adolescentes,
bellissimique pueri, qui alijs implicatus & plurimis, & difficillimis studijs, minimam in ea
operam, industriamque defixerim, necessitati, non voluntati meae tribuetis. Sic enim ad hoc
pensum, atque munus, amicissimi hominis integerrimique viri rogatu accessi, vt existimarem
plerosque omnes commodius ad id suscipi posse, quam me: me potius debere, quam neminem:
& non electum modo, ex multis, sed magis relictum ex omnibus, qui, cum alij partim excusarent
sese, partim omnino recusarent, nolui in eo vestris optatissimis, iucundissimisque studijs deesse,
in quo aliqua ratione prodesse possem, & saltem assiduitate laboris, atque studio efficere, quod
diuturna obseruatione (fatendum est enim) variaque lectione non queam. Sunt hae aliorum
laudes, hominum vndiquaque literatorum: H. certe, in hoc aetatis flore, nondum sunt. Habetis
ergo beneuolum quidem, ac percupidum progressionis vestrae, sed non satis etiamnum
instructum, expolitumque didaskalo\n: eundemque
Graecae linguae amantissimum, vt ipse discam: sed non peritissimum, vt doceam alios. Dabo
autem aliquam profecto operam, (quandoquidem hoc mihi e(llhniko\n negotium procurandum est) id ne pessime faciam ad
ignominiam, quod optime non possim ad laudem: nec perdam hercle, vti spero; siquidem verum
sit, quod Graeci ipsi dicunt, tw|= po/nw| a)pokri/netai
tu/xh: & sua munera laboribus vendant Immortales Dij. Ac vos quidem, & omnino
omnes, & sigillatim singulos, magnopere etiam, atque etiam hortor, vt ad vtilitatem ipsi vestram,
huiusque florentissimae aulae dignitatem, Graeca cum Latinis coniungere velitis, & quod in
altera lingua iamdudum praeclare fecistis, in altera studiose, diligenterque elaborare. In qua si
antiquitatem spectetis, vetustissima: si copiam, & vbertatem faecundissima: si elegantiam, &
concinnitatem, politissima: si vrbanitatem, leporem, sales, delicias, venustissima: si optimarum
disciplinarum, atque artium scientiam, eruditissima: si dignitatem, & splendorem, nobilissima
est: si quid aliud denique, faelicissima. Et si Patrem illustriorum ingeniorum Homerum; de cuius
excellentissima Iliade, & Odyssea, Apollo ipse non est veritus gloriari: Carmina sunt mea: sed
manus haec descripsit Homeri: si tanti patris tantos filios, quantos doctorum orbis Sophoclem,
Euripidem, Pindarum, Aristophanem agnoscit, atque praedicat: si inter philosophos Platonem,
Xenophontem Socraticum, Aristotelem, Theophrastum, Euclidem; inter Oratores,
Demosthenem, Aeschinem, Isocratem, Hermogenem, Lucianum; inter Philologos, Athenaeum,
Suidam, Hesychium, explicatorem Homericum, Budaeum; inter historicos, Herodotum,
Thucididem, Polybium, Plutarchum, Dionem: si magnos clarissimosque Graeciae scriptores,
(cuius generis doctrinarum si non inuentrices, certe amplificatrices Athenae plurimos ediderunt,
nullaque vnquam obliuione obruendos) & legere, & intelligere cupiatis: indeque tum linguam
Oratoria, poeticaque eloquentia perpolire, tum philosophica, historica, politica sapientia mentem
excolere: (quotus vestrum id quisque nolit, tam generosae spei?) sua loquentes, non peregrina
lingua; & auctores, non interpretes legere debetis: id est, fontes, non riuulos consectari. Etenim,
quanquam Sapor est oblata dulcis in vnda, vt scite, eleganterque poeta ille*, tamen, (in quo
vtinam ego nunquam peccassem, sed erranti sit Medicina confessio)*
incredibilis voluptas, & amplissima Reip. accedat vtilitas. Ac permagnam quidem Stephanus:
sed nec minorem, nec obscuriorem alij sunt laudem consecuti. Ferunt Ludouicum Stellam,
quindecim annorum generosum adolescentulum, adeo doctum Graece apud Gallos, atque
peritum extitisse, vt nullum non auctorem, suo, vt dicitur, Marte, facillime potuerit explicare: &
hac aetate Lucianum, Aristophanem, Theodorique Grammaticam Aureliae publice, in
frequentissima Auditorum luce, docuisse: idque magna cum admiratione, sua maxima vtilitate,
atque laude. Cuius laudis sempiterna memoria, publicis est literarum monumentis a Fortio
consignata. Ecce, quam facile sit, non tam nomine, quam reipsa esse stellam: si quis faelicioris
ingenij neruos intenderit modo: & naturae Duci, duas a latere comites, atque contubernales
adiunxerit, Artem, & exercitationem. Ac de Ioanne quidem Thoma Freigio non ita pridem
inaudiui, eum vel decem annorum puerum, (notatisne?) eum, inquam, vel decem annorum
puerulum, (pudet bis decem annos natum dicere) in Graecis omnium prope generum,
facultatumque auctoribus, Ioannnis Hertungi, eruditissimi viri, singulari ope, atque opera;
studiosissime fuisse, fructuosissimeque versatum. O aureum spem: o albae gallinae: sed quid hoc
est? o naturae optimae maximae, diuinum filium, & plane Iunonium. Fuerunt alij: quid dico,
fuerunt? sunt iam, inquam, eruntque alij, Graecarum, & literarum ad intelligendum, & artium ad
dicendum, sapiendumque scientia, praeclare a pueritia instructi, & informati: sed eorum
numerus est infinitior: nostrosque in hoc tempore populares libenter praetermitto: in quibus
tamen nec Stephano Smithus: nec Stellae Checus: nec Freigio Carrus vnquam succubuit. Tres
nominaui exteros, ad ipsorum laudem, & pudorem nostrum: sed pudorem tamen eum, qui
stimulus esse possit, atque debeat ad laudem. Habetis eadem adminicula, quae illi habuere:
potestis eadem vestigia figere, & ijsdem ire itineribus: habetis denique eos ipsos, quos
imitemini, & a quibus illustre, atque viuum exemplum capiatis. Quid multa? Non desunt lecika\, neque Latino, vt vocant, Graeca, neque Graecolatina. Est
vobis Clenardus, homo Graece perdoctus: est Antesignanus, cuius vexilla sequi debeatis: est
Ramus, non ille quidem Ramus, sed arbor, vt ita dicam, cunctarum Artium, non modo vtriusque
Grammaticae, florentissima: est Budaeus: est Crispinus: est Stephanus: tres tanquam Columnae,
illius, ad quam contendatis, Acropolis: & Graiarum elegantiarum, diuitiarumque custodes, atque
vindices locupletissimi. Postremo infinita propemodum sunt, quae vos non modo erigere, &
excitare, atque adeo inflammare ad discendum, sed etiam confirmare possint, & adiuuare, &
quodammodo manuducere. Nec iam tandem aliquando non perridiculum esse coepit apud pueros
in priuatis scholis, quod solebat apud seniores, maximeque apud omnem Bartholorum, atque
Baldorum familiam, in publicis Academijs, esse tritum: Graecum est, non potest legi.
Quamobrem vos quidem isto modo, vt boni ratiocinatores, concludetis: Graeca non potest legere:
ergo Asinus est, ergo a)nalfa/batoj est: ergo Carpentarij
similis est. Volo enim a)ci/wma, & quasi legem quandam,
edictumque Academicum esse deinceps: Quicunque Graece nescit Asinus reputator. Habetis,
mei suauissimi auditores, concisam Oratiunculam, subito illam quidem, non accurate, ex
tempore, non diligenter, & sumpto spacio conscriptam: certe effusam potius, quam elaboratam:
sed tamen, vt spero, eam, quae vos vel languentes commouere possit, vel currentes aliquo modo
incitare, vel aestuantes denique quod vehementer cupio, inflammare. Atque haec ego, quasi
prolego/mena quaedam, & ei)sagwgika\ esse volui: cras optatissimae linguae interpretem
exspectabitis: vtinam vero optatissimum.
G. H.
[3] [Nnnn. 7r]
page 1.
* illa
* confessio. (sic, cum puncto pro parenthesi)