[In July of 1578 Queen Elizabeth, on one of her many progresses, put up for a few days at Audley End, a manor house a few miles from Harvey's hometown of Saffron Walden. There she was entertained by officials and students from nearby Cambridge. In commemoration of the visit Harvey published in September of 1578 four books of verse entitled Gratulationes Valdinenses. The first book is dedicated to Queen Elizabeth, the second to Leicester, the third to Burghley, and the fourth to Oxford, Sidney and Hatton. In the course of the Queen's visit she was introduced to Harvey by his patron Leicester. The Queen allowed Harvey to kiss her hand, and said that he had the look of an Italian. That little episode inspired the following 400 verses. They provided Thomas Nashe with some good comic material (see Works, ed. McKerrow, vol 3, pp. 75-78)]

--from Book I of Gratulationes Valdinenses

Epilogus, de Regiae Manus Osculatione;
deque eo, quod vultum Itali habere, ab excellentissima
Principe diceretur.

Pars prima, de Osculo.

Tandem conclavi egreditur, comitata duobus
Nobilibus (fuit hic Dominus; Sussexius ille)
Ore, habitu, splendore omni ter maxima Princeps.
Princeps
orta Polo, delapsaque caelitus ad nos.
Illa ubi me solum nitidis spectasset ocellis
Proiectum ante pedes: Quisnam est? ait, hiccine quaeso
Ille est, Leicestri, de quo modo? scilicet ille est.

Protinus et dextram, (sed erat mage lactea lacte,
Et candore nives, et Lilia vicerat alba)
Porrigit: atque Manum tibi non, Harveie, negabo
Inquit; eaque data, mihi porrigit oscula, quovis
Mellea melle magis, quovis mage mulsea mulso.
Exsulto memorans; non tanti basia Martis;
Suavia non Paridis; non oscula mille Tonantis.
Plus latet in dextra mellis, plus nectaris illa,
Quam fuit in labris Danaae, Venerisve, Helenaeve.
O me fortunata nimis (sed nomina desunt)
O mellita dehinc, et nectare plena labella,
Queis Cutis Angelicae, queis sic data copia dextrae,
Ut minimum dicam, Ambrosiae; sed dicere plura
Convenit: Aurorae roseos, vel Iudice Phoebo,
Vicerunt digiti digitos; nec Palladis almi
Articuli, nec par argentea palma Dianae.
Foelices cytharas, et terque quaterque beata
Tympana, quae digitis pulsantur talibus: illis
Ipsa Minerva habitat, regit illos ipsus Apollo.
Me quoque nescio quis nunc possidet intus Apollo,
Nescio quae stimulat correpta furore Minerva,
Ex quo illos tetigi digitos, ex quo oscula sensi
Illa labris: calamus subito nova carmina fundit
Sponte sua: non mente aliqua, minimove labore
Est opus: ipsa mihi nova dictat carmina penna,
Penna in Elissaeas nunquam sat prodiga laudes.
Sim lapis, in lapidem tua me nisi verterit illa
Inclyta Maiestas: sensus me deserat omnis,
Expertem nisi me sensus tua fecerit illa
Inclyta Maiestas: iuvat o meminisse, iuvabit
Dicere saepe, tuis radiis ut lumina nostra
Victa, nitorem omnem (insoliti vis illa nitoris)
Perdiderint, certe attonitum, stupidumque poetam
Aspexere suum Musae: non Enthea Virtus,
Non Furor emicuit, non vena poetica, non vis
Ulla animi: pectus tantae reverentia divae,
Aethereusque decor, fulgorque expectorat ingens.
Haud apud, haud me sum, neque enim si quando Stuporis
Filius est quisquam visus, non ipse Stuporis
Iam tum utero poteram cretusque, satusque videri.
Mirus erat vultus splendor: frons undique pulchra
Constipata choris Venerum, Charitumque decoris.
Deliciarum ingens numerus, cunctique Lepores,
Antiqui, atque novi, nostri, externique Lepores,
Hinc, atque hinc dubio tinxerunt ora colore.
Stellulae erant oculi: Deus, o Deus optime, quanta
Gratia linguae inerat? quantis vox illa fluebat
Lautitiis? quid tam fabricavit amabile? quid tam
Augustum, nutu totum qui condidit orbem?
Fallor ego, aut multi Divi, Divaeque disertae,
Ore illo latitant, linguaque loquuntur in illa.
O ibi quot rivi dulcedinis? o ibi quantus
Maiestatis Honos? vidi, vidi ipse loquentem
Cum Snaggo: (sermo longam duravit in horam,
Sed tamen illa brevis nimium mihi visa, quasique
Punctum aliquod) miratus eram miracula tanta:
Verba, manus, oculi, frons, omnia plena decore
Angelico; risus quiddam caeleste ferebat;
In nutu decus eminuit: spectacula nunquam
Talia viderunt oculi; bona Numina faxint,
Saepius ut videant, fortunenturque videndo.
Credo equidem, e toto si Princeps unica mundo,
Optima quae Mundi, quae maxima totius esset,
Quaeque alias praeter, solio, diademate, sceptro
Digna videretur, (testor caelumque, Deumque,
Quam loquar ex animo; neque enim tibi verba daturus
Advenio, neque me parasitum spiritus esse
Liberior voluit) te, te fore, maxima Princeps,
Non aliam, ex, quaecunque vigent, mulieribus ullam.
Pectore sic uno Regalia cuncta refulgent,
Et simul, atque semel coierunt omnia summa.
Pictor abi, et pende infaelix, cruce dignus adunca:
Solam ego Naturam Pictoris dignor honore:
Illius haec manus, haec tabula est: tu corrige Zeuxe:
Perdis opem, atque operam: pictura umbratilis errat:
Nullus in hac naevus, maculae non ullius instar
Quicquam habet; o vivae perfecta Heroidis ora.
Iamque mihi Snaggus, cunctis astantibus unus,
Esse videbatur faelicior: illum ego solum
Intueor, taciteque hominis bona sydera laudo.
Tandem etiam ad Comitem conversus, dicere caepi,
En Snaggus: sunt hic etiam sua praemia laudi:
Cum subito tua Maiestas conclave petebat,
Internis, nostrisque oculis quasi solis Eclypsin
Obiecit, noctemque atram, tenebras reduxit.
Iratus, solem accuso, tempusque diei,
Prandiaque exsecror, conviviaque omnia damno,
Quae tam conspicua privarent lumina luce.
Sed frustra stomachatus eram; lux proxima lucem
Pollicita est similem: spes ampla in pixide: 'versus
Ipse tuos, et xaire tuum iam, iamque dicabo
Principi,' ait Dominus: 'forsan xaire vicissim
Dicet, et ambrosiis te designabit ocellis.'
Expecto Auroram: noctes mihi mille fuere
Unica nox: Snaggi in somnis occursat imago:
Multae Ideae decoris: phantasmata multa decoris;
Et variae formarum umbrae, speciesque stupendae
Obvolitant animo: vigilans obdormio, stertens
Evigilo; totus totusque Insomnia factus;
Mirandas rerum facies, ostentaque rara
Mente agito, in corpus multorum pectora vatum
Migrarunt, videor Calchas, videorque Sybilla,
Tyresias, Phoebusque novus, centumque Prophetas.
Somnio me Stellam visurum protinus, omni
Luce refulgentem, quae cum vetus esset, et esse
Prisca videretur, nova semper, miraque cunctis
Credatur tamen: exsuperans splendore Trionas,
Et Cynosura suis, et Lacteus orbis in orbe.
O stulti Astronomi, nova cur vos stellula torquet;
Cur ita discruciat? Stellam mox ipse videbo
Quae pariter vetus est, pariter nova, quae mage vestra
Est nova: suspicienda magis: cui Cassiopaea
Debeat, atque velit, cui Virgo Virgini, et astrum
Cedere (sic superis visum est divinitus) astro.
Hanc ego si digito attigero, pretiosior omni
Gemma erit extemplo digitus; si forsan ocello
Videro, ocellus erit radiantis syderis instar.
Oscula si figam, (namque oscula figere stellis
Iuppiter ipse solebat, erant et sydera amores
Illius, aut non est sydus coeleste Calysto)
Haerebunt nostris coelestia numina labris:
Et quiddam aetherei circundabit ora ruboris.
Haec et plura animo, linguae haec, et plura vaganti
In somno occurrant: precor ut mihi talia visa
Quamprimum eveniant: surgoque, expectoque lucem:
Necto preces precibus: votis exaggero vota:
Atque utinam, atque utinam crebris sermonibus addo.
Apparet mihi Spes, vultu exceptata sereno,
Ore, oculis, frontis specie peramabilis omni;
(Vel Dea nulla polo est; Dea vel fuit illa benigna)
Subtristemque videns, subridentemque vicissim,
Alloquitur paucis: Domini fac iussa capessas,
Regalemque Aulam, Audleianaque tecta revise:
Ne dubita, Stellam veteremque, novamque videbis:
Macte animo, forsan radiorum lumine vultum
Ipsa tuum recreabit, et haec tibi stella secundas
Efficiet stellas reliquas, et sydere ab uno
Sydera cuncta tibi mage fausta, et dextera fient.
I pede foelici: Fatorum numine summa,
Ima reguntur; et haec poterit, ridentibus illis,
Fortunata Dies, Auroraque laeta videri
Atque tibi, atque tuis: Domini modo limen adito:
Ille tibi stellam, te stellae ostendet, erisque
Votorum compos (faveat bona stella) tuorum.
Non cuiquam Dominus melior, servire paratus
Esto dehinc, sola hac ratione videbere liber.
Dixit: ego volucri cursu, seu Pegasus, Aulam
Regalem peto continuo, Dominumque saluto.
Ille ubi me vidit, verbis affatus amicis,
Siste, Harveie, inquit, iam, iamque videbis Elissam,
Teque tuosque elegos iam, iamque videbit Elissa.
Parva mora est, venit e conclavi Regia virgo,
(Stella ea credo fuit, stellis radiantior ipsis)
Prostratumque videt, visumque excepit amoena,
Ambrosiaque manu: mihi oscula dulcia praebet,
Oscula, coelo ipso mage coelica, paeneque Divis
Diva magis, labris impressa fidelibus, et quae
Pluris ea una putent, Pelopis quam mille talenta.
Exclamare iuvat, fatumque, omnesque Planetas
Versibus insignire meis, et somnia rebus
Addere divinis; spemque inter Numina coeli
Ponere, Herumque super Magnates tollere priscos,
O, stellam quibus Elogiis veteremque, novamque
Quo sermone feram? qua Musa, et Apolline laudes
Cantabo tantas? radios quo carmine pandam?
Verus erat somnus, phantasmata vera fuerunt,
Nocturnasque umbras superabat nobile Corpus.
Tu mihi stella micans, tu sydus amabile, et instar
Mercurii, Veneris, Lunae, Martisque, Iovisque;
Snaggus ego alter eram; divinaque virgula, visa est
Regia dextra mihi; videor Iove natus amico,
Propitia Iunone ortus; Geniosque, Laresque,
Fortunamque meam laudo, divosque Penates;
Labraque divinis longe praepono labellis.
At postquam fulgore novo illustrasset ocellos
Stella meos: valdeque mihi multumque placere
Caepissem: vix credibile est, quo verba stupore
Regia concuterent animum: quo numine pectus
Corriperent: pluris, Quisnam est? fuit, Hiccine quaeso
Ille est
? et, Dextram tibi non, Harveie, negabo;
Quam Phoebi, Musaeque novem, totidemque Minervae.
Gestio laetitia, et nova gaudia corde voluto,
Qualia nulla dies, nullae sensere Calendae.

Pars secunda: De vultu Itali.

Protinus et Dominum alloqueris (meminisse iuvabit,
Dum potero meminisse aliquid) Dic, Hunccine in oras
Italicas, Francasque tibi transmittere certum est?

Certum, inquit Dominus; Bene factu, iam iam habet ille
Vultum Itali, faciemque hominis: vix esse Britannum
Crediderim, potiusque hospes quidam esse videtur.

Haec ubi dicta, statim generosus membra Caballus
Excepit tua: per populum, per plurima ferris
Ora virum: clamor turres penetravit Olympi:
Vive diu Regina: diu Salveque, Valeque,
Quisque refert: quaeque exclamat, tecta ipsa loquuntur.
Maiestati una Valdinum voce precatur
Prospera cuncta tuae: domus Audleiana secundos
Et ventos, aurasque optat, solesque, viasque:
Totaque conspirans Essexia, vivat Elissa,
Vivat Elissa
, canit, bona semper vivat Elissa.
Post abitum (ne dicam unquam, Deus optime, quaeso,
Post obitum) post, inquam, abitum, postrema voluto
Pectore verba meo: Generosum Regia verba
Efficiunt: Equitem auratum: Dominumque potentem:
Heroemque amplum, Comitemque, Ducemque, aliosque
Magnates: multum est regali ponderis ore:
Forsitan ex Anglo (dicenti credere fas est)
Fiam Italus; sed non fiam, iam nunc mihi vultus
Est Itali, faciesque hominis: vix esse Britannus

Britannae videor: faxint bona sydera caeli,
Esse Italis Italus videar: securior esse
Haud dubitem: nondum didici praecepta salutis:
Cum fueris Romae, Romano vivito more,
Saepius audivi: sed mens mea nescia moris
Italici: facilis locus est erroribus: o me
Peccantem excuset vultus: faciesque putetur
Esse Italis, sermoque hominis videatur Hetrusci.
Gratiam ago formae: coma perplacet: et color, et frons:
Vox Anglum sonat, haud Italum: non splendor in illa
Italicus: non magnificus sonus ille, melosque
Nescio, quod generosum, et paucis gentibus aptum.
Multo etiam Italicum minus est mihi mentis acumen,
Multo etiam minus est capitis, cerebrique medulla,
Multo etiam minus illa styli quasi propria vena,
Multo etiam ingenii minus illa Essentia quinta,
Nec mores Itali, nec gratia, nec Maiestas,
Nec Veneres, nec lautitias, nec deliciarum
Copia tanta subest, nec copia tanta leporum:
Solus adest vultus: nec inest ea gratia vultu,
Quam fingunt Itali: nec sic moderarier illum,
Nec versare queo: nec fronti tanta venustas,
Nec decor ille oculis, sed nec decor ille labellis:
Nec sic ora manu docuit componere Cypris.
Fallor? an o potius voluisti dicere, Princeps
Inclyta, larvam Itali gerit, ascitumque colorem,
Non vultum, faciemque hominis, non ora venusta?
Id mage credibile est: sed nolo iniurius esse
Ipse mihi, libet in meliorem flectere partem
Tantae verba Deae: sunt forsitan omnia in illis
Fortunata satis, iuvat et sperare deinceps
Ampla magis: cur non reputem, quae Larva colore
Italico tincta est, aliquos quoque posse colores
Induere Italicos? cur non in Principis ore
Arcani rear esse aliquid? cur non mihi posthac
Perplaceam magis, atque magis? iucunda fuere
Caetera, fausta etiam, libet exspectare beata
Omnia: forsan et hoc magnum latet omine numen.
Sit facies, vultusque Itali, sit forma, colorque,
Ingeniique acies, et gratia tanta leporum,
Eloquiique Venus, reliquaeque ex ordine laudes,
Sive animi fuerint, seu corporis: omnia votis
Optarim bona: (sunt Italis bona plurima:) faxit
Omnipotens, hunc in sensum tua verba reclinent.
Quae mala sunt, (cunctis sunt et mala gentibus) illa,
Illa alii referant: satius, pravum esse Britannum,
Quam vitiosum Italum: non ars, non mille venena,
Non animus, non illi habitusque, sitisque nocendi,
Non furor, et furiae desunt: non ulla malorum
Ausorum genera, aut species: per saxa, per ignes,
Tartareas per aquas ibit, spes forte lucelli
Si vocet: Icarias iamque induet impiger alas,
Et Phaethontis equos, et plaustra immania solus
Arte reget, coeloque humeros supponet, et Atlas
Iam iam, erit, Herculeos exantlabitque labores,
Mercuriique astus varios, et Ulyssea sensa,
Argolicosque dolos, et Punica faedera prompto
Ingenio referet, mores imitabitur omnes:
Ianus erit bifrons, Proteus, Vertumnus, Apollo,
Hermaphroditus, Aper, Leo, Vulpes, Ursus, et Agnus,
Et modo Corvus erit, modo simplicis ora Columbae,
Finget, et in omnes formas, speciesque migrabit,
Quadrupedum, bipedumque, nec ullos respuet ausus.
Dives, Mercator, Stultus, Nuptusque et Amator,
Et quodcunque volet Dominus, quodcunque Tyrannus
Imperet, aut Furiis stimulata ferocibus, audax
Suadeat ambitio, vel amor sceleratus habendi,
Extemplo factus, quidvis patietur, agetque
Absque hominum, absque Deum formidine: dummodo compos
Optati, sibi proposito potiatur honore.
Italus esuriens, in coelum iusseris, ibit,
Atque idem sitiens imum penetrabit avernum.
In vultu manus: inque manu frons, lumina, vultus:
Ipsius arbitrio corpus, membra omnia, pectus,
Pectoris arcani motus, sensusque reguntur:
Autolycum nihil esse putes, nihil esse Sinonem,
Tergeminum quoque Geryonem, Harpyasque rapaces,
Centimanumque Gygem (notus satis annulus eius,)
Semibovesque viros, et Gorgonas, anguiferentes,
Tartareumque canem, serpentigerosque Gygantas,
Sphingaque post illi pones, licet ipsa tricorpor.
Non ita flexibilem fecit Natura poetam
Diva, tuum: non sic Italum voluere poetam
Esse tuum superi: linguae morumque venustas
Semper erant mihi cordi, illam si quando videbor
Forte aliquam nactus, satis est: clementia coeli
Italici faveat: Francae bona gratia gentis
In dictis, factisque affulgeat, omnia verbis
Sint bona Elissaeis: satis Italus esse videbor,
Et Francus satis, in reliquis non Italus esse
Valde optem, nisi quod veteres Ciceronis amores,
Et Romae, et gentis celeberrima fama togatae
Fixa animo, Italicas faciunt venerarier oras.
Vere etiam ut dicam (neque enim non dicere fas est,
Quod vere dixisse queam, licet ante tacendum
Esse videretur) paulo magis ipse favere
Eximio Italiae decori, mage nuper amare
Caepi homines, postquam gemini Smithalia nostra
Haud unquam mihi visi Itali (data carmina sero
Typographo fuerant) peramanti voce probassent,
Meque Italorum inter retulissent alba suorum.
Sic fatum est: nec tu casu mihi, splendida Princeps,
Vultum Itali, faciemque hominis tribuisse videris:
Plura ipsi tribuere Itali, latet abdita causa,
Causa tamen non vana subest: Italis ego paene
Esse Italus videor: nomen nec tu mihi prima
Imposuisti Itali: gemini imposuere poetae
Iampridem Italici: quid mirer, nescio: credo
Mirandum tamen est aliquid: dic Iuppiter alte,
Quidnam est? quid tandem est? Harveius Anglus haberi,
Non Italus meruit: sunt illi iniuria fata,
Quod perhiberi alio voluerunt nomine: mica
Vix una Italici salis est, merus Italus, aiunt:
Atra coma est: color et fortasse subitalus: oris
Maiestas, Veneresque absunt: tamen Italus esse
Reginae videor: quid multis? me quoque dicunt
Vatem pastores, sed non ego credulus illis.

Ac mihi nescio quis de caelo spiritus alto
Clamitat assidue, (neque enim memorare pigebit
Antiquum carmen, quod dictat Cynthius, aurem
Vellens: o semper liceat meminisse monentis)
Plus aliis de te, quam tu tibi credere noli.
Legi ego Petrarcham: placet et Boccaccius: et me
Sylvius, et Dantes, et Castilionis amenae
Deliciae, miro multum affecere lepore.
Agnoscit nihil istorum mea Musa, nec ullam
Laureolam ingenii, nec linguae vendicat ullam,
Heroasque illos coeli inter sydera ponens,
Serpere humi sese, centrumque habitare fatetur.
Certe Italos veneror: gens est lautissima: et altum
Quisque sapit: plaerosque omnes Hermetis alumnos
Esse putes: natat summis Facundia labris:
Mens Labyrinthi instar, variis obstructa latebris:
Nemo aliqua non laude, ingentem captat honorem.
Magnificum, et generosum animal, quodque omnia sese
Inferiora putat, Reges, diademata, sceptra,
Quicquid et immenso late dominatur in orbe.
Ast ego humi reptans, abiectaque sensa volutans,
Nil celsum meditor: vix, vix mediocria mente
Concipio: grandes ausus, ingentia quaeque
Linquo aliis: voluit forsan me Rhetora, vatem,
Philosophum esse Deus, nihil altum in pectore mittit:
Non fervorem illum, non ignes suscitat acres,
Non calidos motus: Italorum propria laus est,
Musca ut quaeque, Aulas, et fulva palatia Regum
Sectetur, seque auratis ingurgitet escis,
Et bibat, et comedat Regalia pemmata, rebus
Omnibus intersit, non puncto temporis ullo,
Non exclusa loco; nobis haud esse beatis
Sic licet: o cur nos spernis Fortuna misellos?
Sed frustra queror: Audentes Fortuna beare
Assolet
: et primum es votis Audacia nostris
Imploranda, tuis Divarum maxima servis.
Mille boves mactare decet Divamque sacratis
Conciliare epulis, arisque imponere honorem.
Eia Angli, facite ut caeptis Audacia vestris
Aspiret: nullum est mage praesens numen: in illa
Splendoris prora, et puppis versatur Hetrusci.
Vana loquor, sed vera loquor: non ulla Dearum
Huic similis, postquam terras Astraea reliquit,
Et pudor in pueris caepit laudarier unis.
Macte animis, Fortuna rotam iam, iamque volucrem
Vertet, et ex Anglis magni fiemus Hetrusci.
Audendum est quidvis, fieri si nobilis optes.
Ecce tuum, Regina, Italum; iam, iam mihi sanguis
Nescio quis, certe insolitus praecordia circa
Aestuat, aut forsan subitis mea pectora flammis
Iuppiter accendit: vis aut occulta tuorum
Verborum, nova sensa operatur mente, animosque
Inserit ipsa novos: Italorum haec dogmata, frontem
Perfricuisse, metum deponere, singula quaeque
Audere intrepide; sursum spectare; minuta
Temnere; purpureis sese exaequare Monarchis:
Talia non rudibus documenta audita Britannis:
Forsitan et Genius praecepta incognita dictat,
Ne frustra iniectum nomen videatur Hetrusci.
Ut vero cunque est: si quis velit Italus esse,
Omnia summa agitare animo debebit, et ima.
Una ego parte Italus: solum hoc mihi sumo, in eoque
Glorior, egregiae quod Principis ore, duorum
Atque Italum eloquiis, tantum mihi nomen adeptus,
Sola ea consecter, quae conspirantia nostris
Moribus invenio, nec inanes persequar artes.
Ast tu, Diva potens; cui mentem Iuppiter altam
Caelitus indulsit, quaeque omnia numine verba
Concipis Aethereo, ne casu forte putetur,
Non tecta ratione illud mihi nomen inustum.
Utque tuus maiore fide nitatur Apollo,
Nec temere effusum oraclum videatur Elissae,
Si vacat, atque placet, vel quandocunque placebit,
(haud oculis cupiam Regalibus esse molestus,
Haud ipsi cupiunt) geminorum carmina vatum,
Ore nimis largo praeconia nostra canentum,
Atque Italorum inter numerantum castra suorum,
Aspectu dignare tuo, dignare favore,
Sic te semper amet, qui semper amavit, Olympus,
Iamque vale placido tibi dicat Iuppiter ore,
Reginaeque suae, (nam tu Iovis unica Princeps)
Commendet studiose Italum, commendet alumnum
Aurea Diva tuum: votorum haec summa meorum.