Balthasaris Castilionis Comitis
De Curiali siue Aulico
Libri quatuor, ex Italico ser-
mone in Latinum
conuersi.

Bartholomaeo Clerke Anglo
Cantabrigiensi Interprete.

Nouissime Aediti.

[Ornament]

LONDINI.
apud Henricum Bynneman
Typographum.
Anno Domini
1 5 7 7.






Illustrissimae serenissimaeque
Anglorum Principi Elizabe-
thae, Dei gratia Angliae, Franciae, & Hi-
berniae Reginae, fidei defensori. & c.
summa salus cum perpetua
foelicitate.

Egit mecum non ita pridem (illustrissima Princeps) heros nobilissimus dominus Buckhurstius, vt de Aula Regia tua, &, quod multo difficilius est, de tua maiestate historiolam scriberem. Cui ego etsi tantum debeam quantum hominem homini fas est tribuere, tamen cum incredibiles tuas tum animi, tum corporis virtutes perspicerem, cum diuinum illud ingenij lumen recordarer, cum te supra hunc sexum, supra istam mortalitatem sapere meminissem: denique cum nulla vox, nullum, vt audio, verbum, ita casu tibi possit excidere, quin sempiternis literis monumentisque decorandum videatur: timebam vehementer, ne, dum tuae excellentiae inseruire, clarissimo viro & de me optime merito satisfacere desiderarem, onus Aetna grauius temere & inconsulto subirem. Atque hic (quod in prouerbio est) lupum auribus tenebam. Nam, & nimium diffidere, insulsi timidique putabam esse: & plus aequo in tam magnis rebus audere, hominis parum considerati. Ista me tam seria deliberatio, cum per aliquantum temporis spatium, anxium & sollicitum tenuisset, tandem mihi venit in mentem, Italum quendam Castilionem, persimili in re egregiam nauasse operam. Quae si a me in Latinum sermonem non inconcinne transferri posset, & stylo meo tanquam coticulam aliquam fore putaui, & ex ea, indicia atque argumenta certissima posse desumi, num tantis conatibus quoquo modo possem satisfacere. Nam, si ego minus Latine quam ille Italice scripserim (quod valde metuo ne fiat) inanis omnis noster labor, stultumque studium est futurum, cum nec Anglorum Aula Vrbinatium vlla in re inferior fuerit, & tua serenitas omnibus Aemilijs & Gonzagis multis gradibus antecellat. Atque hic vicissim in labyrinthum nescio quem incidi. E quo vt me honestius expediam, istuc qualecunque opusculum, diuinae indoli tuae, acutissimoque iudicio subieci, vt vel satis in me neruorum ad tantam historiam non dubites, vel contra (si libet) decernas. Quid enim cuiusque censuram vel magis metuam, vel magis expectem, quam illius principis, qua ne Athenas quidem ipsas magis credo fuisse Atticas? Quid est, quod cuiusque sententiam vel de mea ieiunitate, vel de tua praestantia certiorem quam tuam existimem? Nullum mehercule firmius est quam ipsius virtutis de se ipsa testimonium. Quocirca si tuae maiestati (quo es candore & clementia ) facultas nostra tantis inceptis non indigna videatur (quae mihi quidem multo indignissima videri solet) & ego me illis addicam laboribus qui omnium sunt difficillimi, & tua amplitudo, vtcunque res ceciderit, sui semper simillima erit. Quae cum ab Apelle solo pingi debuerit, Zeuxim aut Protogenem, vel aliquem vtroque longe inferiorem non dedignatur. Istaec sane qualiacunque sunt, si laeta fronte aspexeris, facileque & in optimam partem interpreteris, non dubito quin languentes iam diu & elingues literulas nostras, ipso vultus tui splendore mirifice recreaueris. Quibus ne nimium diffidere videaris, illud ausim polliceri, multo pleniorem purioremque orationem latinam deinceps fore, cum meam ipse Mineruam verbis aptis & conuenientibus insequar, quam nunc, cum alienis inuentis meas sententias accommodem: istis praesertim in rebus, quae nobis fere inusitatae, Latinis temporibus prorsus ignotae fuerunt. Vt sunt illae in rebus amatorijs facetiae & sales, tripudia noua, ludicra inaudita, propositiones auriculares, circulares quaestiunculae & imperata: in re vero militari, iocosae Pugilum concertationes, ars insultoria, equorum per incerta spatia excursus, eorundem in gyrum reductio, ludus Arundineus, denique pompae, spectacula, triumphi, & eius generis alia infinita, quae in hoc libro nusquam non occurrunt. Ea antiquis scriptoribus insueta aut potius peregrina, si a me apte (aut saltem non inepte) exprimantur, non dubito quin haec celsitudo tua approbet: de reliquis bene, aut certe mediocriter confidat. Deus interim optimus maximus nostram te nobis Phoenicem quam diutissime seruet incolumem.

Maiestati tuae humillimus
Bartholomaeus Clerke.






Amplissimo viro D. Tho-
mae Sackuillo Equiti aurato
Domino de Buckhurst.

Conuerti aliquando tandem (heros nobilissime) te hortante, quatuor illos Castilionis libros ex Italico sermone in Latinum, & vt interpres, & vt Orator, sententijs eisdem, vocibus ad nostram consuetudinem accommodatis. In quibus non verbum verbo reddidi, sed genus verborum vimque reseruaui. Haec etsi Idibus Nouembribus inceperam, tamen & ea legatione qua tu in Galijs honorificentissime functus es, & Parliamento nostro (in quo Ascriptiuus eram) auocatus, istaec omnia intra sex menses, non tam voluntate mea quam necessitate impulsus exegi. Quae quo minori spatio sunt conclusa, eo maiore mihi opus est vel authoritate tua, vel gratia, vel patrocinio. Multa enim hic vel celeritate obortiua esse possunt, vel incuria praetermissa. Sed ita sit necne, a multis hominibus (sed ijsdem fortasse non prudentissimis) maledicti mihi conuitijque periculum imminet. Nam etsi doctorum semper prudentiumque iudicium candidum atque amicum sit: Alij tamen morosi & difficiles (vt aliquid scire videantur) haec, inquiunt, olent Senecam, illa Caesarem, ista Liuium, cum interim nec Senecam vnquam viderint, nec Caesarem aut Liuium primis labijs degustauerint: alij iuueniles & temerarij cum suis Nizolijs accurrent, & quicquid in illis non repererint, minime Ciceronianum dicent, cum ipse Cicero si nunc viueret, & Castilionis libros transferendos susciperet, nouam verborum sententiarumque vim adhiberet, quod ipse de se ingenue confitetur, cum Demosthenis atque Aeschinis orationes conuerteret. Male igitur & perinique faciunt qui regula Lesbia Ciceronem Nizolij stateris semper librant, cum Ciceronis imitatio non tam in verborum aucupio, quam iusto quodam sententiarum pondere atque numero consistat. Nec ego illum Ciceronianum existimo, qui ad Nizolium quotidie tanquam indicem recurrat, sed qui sua Minerua eundem reficere posset, si illius liber omnino exustus esset. Neque tamen Nizolium non approbare videri me velim (nusquam enim reijcio quem nondum scio) sed cum illius librum suo melle multos fucos alere videam, non tam ipsi Nizolio (cuius industriam & memoriam reuereor) quam Nizolistis inuideo. Ipsi interim Ciceroni (cui aliquid fortasse debere videor) tantum meo iudico non attribuam, vt aut illum solum aut illum semper imitandum putem. Nam aut ita tragica narratio incidere aliquando potest, vt illius verbum languidius appareat, aut ita humili genere ludicra describantur, vt illius oratio grauior, & voces grandiores videantur. In altero itaque (quod ille quoque praecipit) historicos consector, in altero Comicos. Huius sane sum sententiae: Caesarem amo, Liuium admiror, pro Cicerone (si nunc spiritum duceret) emori possem: horum tamen nemini ita obligatus esse volo, vt aliquid Senecae aliquando non attribuam. Concisas illius scio & praefractiores sententias esse, sensus tamen inest longe omnium acutissimus, qui si ab homine sciente Ciceronis viribus & lacertis torqueatur, diuinum in se aliquid habere videbitur. Iniuriam itaque faciet, & paene mihi Lorarius erit quisquis me Ciceroni relegauerit, cum ego relegatus esse nolim, ijs praecipue in rebus, quae perinde Ciceroni ac mihi sunt peregrinae: quarum in istis libris permagna copia est. Vides (hic amplissime vir) quam multa de veterum scriptorum imitatione adiecerim, quod eo feci, facilius vt intelligeres, quam in me iniuriosi essent, qui nihil hic nisi Ciceronis verba expectarent. Qui si in me liberius maledictis & conuitijs insultent, ego non honorificum solum patrocinium, sed opem etiam subsidariam a te efflagitabo. Quae si mihi praestiteris (quod vehementer spero cum ad istos me labores impuleris) & de me vt soles honorifice promereberis, & tute tibi nonnihil proderis, dum eas literas quas olim in Academiae vmbraculis imbibisti, commentando, scribendoque renouaueris: Vale, & Deus te omni in re foelicem quam diutissime beatum esse velit. Londini ex aedibus tuis Sackuillensibus. 12. Calend. Octobris. An. Salutis. 1571.

Honori tuo deuinctissimus
Bartholemeus Clerke.






Thomas Sackuillus D.
Buckhurst, Bartholomeo
Clerke.

Nulla causa est (optime Clerke) cur vel hominum difficilium inscitiam, vel iuuenilium temeritatem vereare: quod si te forte conuitijs insectentur, verba dum sint, sibi ipsis magis quam tibi nocebunt. Sin verba ad rem peruenerint, oratione tua satis vapulabunt. Illis si meum iudicium (quod sentio quam nihil sit) praeiudicium esse possit, facile intelligent, me non illa solum admirari quae tantillo tempore diuinissime scripseris, sed omnibus etiam neruis pro tenui facultate mea defensurum. Sed quid est quod tu vel meis subsidijs indigeas, vel aliorum impetus metuas? Tune literarios homunculos maledicere audere putas, cum illustrissima Princeps, summo iudicio, summa literarum scientia, primum illum librum quem ego eius Maiestati, mense Ianuario detuleram, tam apertis testimonijs approbauerit? hic tu securus esto, nam & in illius patrocinio acquiesces, qua sol nihil vnquam clarius, aut excellentius vidit: & tute aeternam gloriam consequere, qui opus tam egregium & facundum, Principi tam augustae & literatae dicaueris. Vale, & me vt soles ama. E domo mea Levvisensi. 3. Calend. Octobris.

Tui amantissimus
Tho. Buckhurstius.






Iohannes Caius, Bar-
tholomeo Clerke.

Cum te saepenumero (optime Clerke) Cantabrigiae nunc disserentem philosophice, nunc de iure ciuili disputantem, nunc legentem rhetorice audirem, suaui pronuntiatione, actione decenti, dignitate prope singulari, venit mihi in mentem quod de Antonio dici solet, qui melius locutus quam scripsisse putabatur. Non enim (quod memini) vel apud exteras nationes, vel apud nostros homines quenquam audiui, qui sine premeditatione vel tam solide & neruose diceret, vel alios disserentes tam numerosa oratione ex tempore refutaret. Iam vero cum Castilionis libros quatuor viderim, quos tu ex Italico sermone in Latinum transtulisti, vtrunque, & eloquentiam, & stylum singularem, in te egregium & excellens esse obseruauerim. Ex qua re tanta admiratione commoueor, vt diuinum illud ingenium tuum, & incredibilem facultatem tam diu latuisse, & in communem Reipublicae lucem antea non prodijsse, vehementer doleam. Quod si apud exteras nationes natus fuisses, nos te suspiceremus, multis scriptoribus anteponeremus, conferremus cum optimis. Nunc vero quoniam nostras es, vel te negligimus, vel iusto praemio, iustaque laude priuamus: vere vt dici possit, Nemo propheta in patria sua. Quanquam in eo doctorum apud nos hominum nonnulla est reprehensio, qui adeo rare scribere solent, vt reliqui eisdem etiam optime scribentibus praeiudicio quodam obesse soleant. Vtrunque in vitio est, & illorum incuria, & horum temeritas. Ab vtraque tu liber es, & propter gloriam iam pridem virtute partam apud nos, & quia Academiae Parisiensis viri primarij cum in Galijs esses, tuam (vt audio) eloquentiam valde sunt admirati. Ita famae in Academia totius orbis concursu celeberrima propagatae nemo reclamare audebit, exclusus & hominum praestantissimorum iudicio, & rei ipsius veritate: imo augebit potius. Quid enim difficilius quam librum aliquem ex aliena lingua pari vi & gratia transferre? quid laudabilius quam illud ipsum ornate & eleganter facere? quid vero amabilius, quam hominem disertissima lingua, id est Italica scribentem sic interpretari, vt vita lumenque nunc demum illi accessisse videatur? Castilio vero tuus (mihi crede) si viueret, ingentes tibi gratias ageret, qui etsi antea italicis praeclare, nunc tamen Latinis suauissime loquitur: quod ego hercule non facile putarem fore, nisi factum iam vidissem. Etenim cum in illius libro infinita sint quae Latinis hominibus inusitata sunt, eadem tamen non latine solum, sed eloquentissime expressa reperis. Qua de re & tibi gaudeo, & Angliae nostrae gratulor, in qua ille natus est, quem in ipsa Romana lingua & eloquentia paucissimis Romanis scriptoribus non temere postponerem. Vale.

Londini, pridie Calend.
Octobris. An. a Christo
incarnato. 1571.






Edouardus Verus, Co-
mes Oxoniae, Vicecomes
Bulbeck, Dominus de Scales
& Badlismer, D. Magnus Angliae Ca-
merarius: Lectori. S. D.

Castilionis Itali conuersionem, a Clerko meo iampridem susceptam: ornaremne scriptis, & literis meis: an grato tantum animi studio prosequerer: cum saepe diuque deliberassem, in ancipites cogitationes distrahebar. Alterum enim facultatis, & artificij maioris videbatur: voluntatis alterum, & studij non minoris: vtrunque autem, cum exquisitae industriae, tum beneuolentiae singularis. Feci tandem, & feci certe non inuitus: vt ad id studium, quo librum hunc complexus sum, laureolam hanc nostram qualemcunque adiungerem: ne aut voluntas nostra, quae summa fuit, sine literis obscura fuisset: aut facultas illa, quae exigua est, lucem oculosque hominum formidare videretur. Ac in istam quidem Aulici descriptionem multiplices mihi disseminandae laudes sunt. Nam & Authorem; & Interpretem; & tanti, ac potius tantam operis patronam, cuius nomine ipso augustum plane atque honorificum opus apparet: vt summis maximisque laudibus exornem, dignum plane, ac prope etiam necessarium videtur. Quid enim primum difficilius quisquam, quid praeclarius in se suscepit aliquando: quam artifex ille Castilio: qui eam aulici formam effigiemque expressit; cui nihil addi possit, in quo nihil redundet, quem summum hominem & perfectissimum iudicemus. Atque ita, vbi natura ipsa nihil omni ex parte perfectum expoliuit: hominum autem mores eam, quam tribuit natura, dignitatem peruertunt: & seipsum Castilio vicit, qui reliquos vincit: & naturam superauit, quae a nemine vnquam superata est. Huc accedit, quam accurata res sit, quemadmodum in tanta Aulae magnificentia, tanto splendore hominum, tanto exterorum concursu, in ipsis etiam oculis vultuque principis viuendum sit, praecepta dare. Quibus plura etiam, atque maiora Castilio expressit. Quis enim de principibus viris maiori grauitate? Quis de illustribus foeminis dignitate ampliori? Quis de re militari ornatius, de equorum concursionibus aptius, de conserendis in procinctis manibus praeclarius aut admirabilius? Non scribam, in summis personis, quanta cum concinnitate & praestantia, virtutum ornamenta depinxerit: nec in ijs, qui Aulici esse non possunt, quemadmodum aut vitium aliquod insigne, aut ridiculum ingenium, aut mores agrestes & inurbanos, aut speciem deformem delinearit. Quicquid est in sermonibus hominum, in congressu & societate ciuili, aut decorum, atque ingenuum: aut deforme, & turpe: id eo habitu illustrauit, vt etiam oculis cerni posse videatur. Huic tantarum rerum Authori, oratori etiam non indiserto, nouum lumen orationis accessit. Latinus enim iam Aulicus, tanquam ex veteri illa vrbe Romana, in qua eloquentiae studia viguerunt; in curiam nostram vultum retulit, egregio habitu, summo apparatu, admiranda dignitate. Idque factum est Clerki mei, cum incredibili ingenio, tum eloquentia singulari: postquam sopitam illam suam excitaret dicendi suauitatem: & ornamenta ac lumina, quae seposuit, ad res dignissimas reuocaret. Ergo maiori laude afficiendus cumulandusque est: qui rebus tantis, cum essent magnae: vt maiores essent, maxima lumina & ornamenta adiecit. Ecquis enim aut verborum vim plenius expressit? aut sententiarum dignitatem illustrauit ornatius? aut rerum varietatem artificiosius subsequitur? Ecquis rem grauem, cum in sermonem incidit, verbis amplioribus & grauioribus explicat: si familiaris & faceta, festiuis magis atque argutis? Cum igitur & verbis pure atque ornate, & prudenter dilucideque sententijs, & toto elocutionis genere cum dignitate scribat: egregium quoddam ex hijs opus profluat atque promanet, necesse est. Mihi quidem tale videtur, vt, Aulicum hunc Latinum cum lego, Crassum, & Anthonium, atque Hortensium audire videar ijsdem de rebus disserrentes. Atque haec tanta cum sint, fecit tamen homo non imprudens, vt conuersionem suam vno omnium maximo ornamento illustraret. Quid enim potuit aut ad subsidium firmius, aut ad gloriam illustrius, aut ad fructum fieri vberius: quam quod Aulicum suum illustrissimae amplissimaeque Principi dicauerit: in quam non modo Aulicae omnes virtutes transfusae sunt, sed diuiniores quaedam & plane coelestes infusae. Sed huius praestantiam si oratione complecti me posse existimarem, imprudens essem. Nulla est enim tanta scribendi vis, tantaque copia, nullum tam apparatum orationis genus, quod illius virtus non superet. Persapienter igitur interpres iste talem quaesiuit operis patronam, virtute praestantissimam, ingenio sapientissimam, Relgione optimam, doctrina vero cum ipsam excultissimam, tum in alijs etiam literarum studia exornantem. Quae si sapientissimorum principum clarissima insignia, si florentis reip. certissima praesidia, si optimorum ciuium ornamenta maxima, & suo merito, & omnium iudicio, semper sunt habita: ea & autoritate tueri, & praemijs amplificare, & nominis sui titulo insignire: res profecto, cum omni Principe digna, tum nostra videtur Principe dignissima, cui omnis omnium Musarum laus, & literarum gloria tribuenda est.

Dat. Ex Aula regia tertio
Nonas Ianuarii. 1571.






Bartholomaeus Clerke
Lectori. S.D.

Dabis mihi veniam (erudite lector) si verbis vtar nunc plane fictitijs. Idem tute faceres, si de istis scriberes: idem Marcus Cicero faciendum putaret, si nunc viueret. Nouis siquidem rebus noua nomina sunt imponenda. Quid enim appellem id quod Angli Courtiership, Itali Cortegianiam nominant? Aulicalitatem dicere non placet, & quia vox inaudita est, & absona. Curialitatem cogor appellare, quod verbum etsi minus pure latinum sit, latinitati tamen propius accedit. Virum etiam Aulicum saepius Curialem appello, & quia apud Ciceronem reperio eodem prope sensu, & quia vocis concinnitas auribus valde placet, & quia in tertio istius opusculi libro, adeo frequens incidit viri Curialis atque Aulicae foeminae comparatio, vt Aulicum & Aulicam toties eisdem sententijs repetere, absurdae cuiusdam kakofwni/aj esset. Idem de illis iocis dicendum, quos Angli mery pranckes, Itali Burlas vocant. Eos ego ludicra appello, & quia ludo quodam consistunt, & quia vocabulum aptius non occurrit. Quae cum principibus viris latinae linguae, aut inusitata fuerunt, aut prorsus incognita, ignosci mihi spero, si eadem vtcunque expressero. Doctorum hominum iudicium nihil metuo, scriptorum praesertim, qui satis sciunt Interpretes in quantas angustias saepenumero detrudantur. Noli itaque illam tibi ipsi iniuriam facere (lector optime) aut id aliquando committere, vt Zoili nomine a quoquam designeris. Latine scribere perfacile esse scio, & id si tu non diceres, ego tamen concederem. Verum ea concinne literis mandare quae optimis latinae linguae authoribus peregrina viderentur, difficilius est quam facile credideris. Sic est natura nostra, vt infecta plaerunque admiremur, facta pro nihilo putemus: & cum ipsi inuenire fortasse non possemus, inuentis statim alienis tanquam tritis & vulgaribus acquiescimus. Quodsi nullius momenti iste labor videatur, sepositis nostris, quid in eo tute possis, periculum facito, & si probe quicquam apteque feceris (quod tamen cuiusuis non est) plane persenties, orationem puram non esse Delphicum gladium, meliusque cum alieno sensu cohaerere. Quod cum ita sit, ego te amicum, tu me amicissimum reperies. Vale.






[Pp.ii.V]

In Balthasaris Castilio-
nis Aulicum a Bartholomaeo
Clercko Latinum ex Ita-
lico factum.

Qualem Plato REMPVBLICAM,
Diuinus olim finxit, &
Qualem BEATVM prodidit
Regis magister maximi,
Et ille qualem RHETOREM
Descripsit omnium optimus
Rhetor Latinus Tullius:
Talem AVLICVM Castilio
Coloribus verissimis
Depinxit Hetruscis suis.
At illud o factum male,
Quod non erat fas gentibus
Et caeteris cognoscere
tam insigniter pictum AVLICVM.
Donec Quirinalem togam,
Hetrusco ablato pallio,
Insigni huic dat AVLICO
Clercus Britannus aulicus:
Clercus, Minerua cui fauet,
Cui lingua, cui pectus sapit,
Vulgare qui profert nihil. [Pp.iii.]
Ergo illud o factum bene,
Quod coeteris & gentibus
Nunc Clerce per te fas siet
Illum AVLICVM cognoscere
Tam insigniter pictum AVLICVM.

T. Bingus.

Julij Borgarucij Doctoris
medici. Carmen Hendecasyll:

Istos Docte tuos labore summo
Praeter Clerke animum omnium virorum
Factos, & salibus libros refertos
Non mirabitur omnis haec pigra Aetas?
Factos dixerit ipse noster author
Qui si viveret osculis Latinos
Ornatos melius, iocis repletos
Fixis, in medio sinu locaret.
Oh nunc Ausonia ipsa quid fatetur
Prisce cum videat tuos loquentes
Aulaeos? Decus omne conferendo
Priscas Clerke tibi parat coronas.

[Pp.iii.V]

Tullius, Osorius, Clerckus, flos, gloria, laurus,
    Florens, grata, virens floret, abundat, ovat.
Tullius Ausonij dicatur flosculus horti,
    Osorius patriae gloria sola suae,
Clerckus & Angliaci memoretur germen agelli
    Et merito patriae, laurea lauta suae.

Henricus Dethick
Oxoniensis.